장음표시 사용
121쪽
DE SACRAMENTO EXTREMAE UNCTIONIS. ARTICULUS I. Hoc Sacramentum a Christo Domino, cui soli competit gratiam dare et Signis sacris annectere, institutum commendavit et promulgavit S. Iacobus Apostolus, frater Domini, ac omnia, quae ad idem Sacramentum pertineut, in sua epistola descripsit. Haec Pastores suis parochianis diligenter exponauta I I. Sacris oleis unctionum in singulis eorum locellis g SOPium substernatur, nou vero cannabis, sturea aut aliud quidpiam. Cum timetur, ne frequenti usu exhauriantur, in Vascula S. unctionum ide iidem instilletur una aut altera gutta olei olivarum, non autem alterius cujuscumque olei aut liquoris. ΙΙΙ.Adhortandi sunt fideles, ut, cum aliquis e suis gravi morbo decumbit, illico Pastorem advocent, et ipsi Pastores, si quem aegrotare audierint, praesertim si negligentiam et modicam fidem domes-8.
122쪽
ticorum aut propinquorum suspicentur, adeant aedes infirmi, etiamsi non sint vocati; simplici sermone annuntient se, pro boni Pastoris ossicio, ovem suam invisere 3 per frequentes et religiosas exhortationes atque consolationes fiduciam sibi concilient, et aegrotum adducant ad curam salutis suae gerendam, re cipiendaque Sacramenta. Eorum sermo sit diversitati personarum, ingeniorum et dispositionum accommodatusi semper Vero prudentiae sale conditus et oleo charitatis inunctus.
I V. Persuasum sibi habeant Ρastores, se hujusmodi charitatis ossicia adimplentes, non solum apud Deum mereri, sed etiam apud homines, et sibi quam
maxime omnium animos devincire, sicut scriptum
est: Non te pigeat visitare infirmum; ex hoc enim in dilectione firmaberis si).
Nullo modo vel dirigendo aut suadendo, se immisceant in temporalibus aegrotorum negotiis, uisi haec necessariam relationem habeant ad conscientiam 3 meminerint suum ministerium non aliud esse
quam ministerium religionis et pietatis, justitiae et charitatis, conciliationis et pacis. V I. Omnis Sacerdos potest valide Sacramentum ex i) Eucli. 7. 38.
123쪽
tremae Unctionis administrare ; sed non licite, sine com sensu ristoris 3 et iste tenetur illud suis parochianis conferre, etiam morbo contagioso insecus; adhibita, quanta potest, Prudenti cautione contra periculum. V II. Dum sacrum oleum publice ad infirmos desertur, aedituus, superpelliceo indutus, lateruam a
Cerasam praeserat, non Vero Campanulam Sonantem.
Admonendi sunt fideles Sacramentum extremae Unctionis non posse, ut docet S. Concilium Trudentinum IJ, siue ingenti scelere et Sancti Spiritus ivjuria contemni i eos qui illud negligunt, privare se gratia corroborante, qua maxime iudigent contra morbi languores, mortis angustias, et Versutiores insidias vehementioresque impetus diaboli, praese tim in exitu vitae circumeuntis et quaerentis quem devoret i .i X. Adhortandi sunt aegroti, ut, dum sensus adhuc Vigent et ratio integra est, hoc Sacramento munian tur i tanto enim uberiores gratias recipient, P nto sanctiores dispositiones afferent. Mature disponam res suas temporales, quo sic pacatiori animo spiritualibus P Videant, et a curis vitae liberi, ad coelestis beatitudinis eogitationem desideriumque erigantur. i) Sess. 14. o. 3. an x Petr. s. s.
124쪽
Applicentur in articulo mortis indulgentiae plenariae , quas concessit summus Pontifex, Benedictus XIV. Eas applicandi sacultatem impertimur omnibus Sacerdotibus approbatis; formula habetur in minori Rituali Metensi. x I.
Redarguendus est error nimis multorum periciniosissimus, qui arbitrantur, non nisi desperata vitri et in ultimo agone, administrandam esse hanc U nctionem; quae non ideo extrema dicitur, quod in extremis tantum conserenda sit; sed quod omnium unctionum, quas fideles sive in baptismo, confirmatione aut ordine Percipiunt, extrema seu uItima sit.
tionem reformidant, quasi mortem sit acceleraturai Cum econtra , praeter suos Primarios animae Sal lares effectus, hanc etiam secundariam habeat virtutem, ut corporis sanitatem restituat, si Deus aegroto expedire iudicaverit; virtutem quidem eo efficaciorem, quo minus differtur divinum hoc remedium, et quo majores adhuc corpori sanando Vires s Persunt.
x ΙΙΙ.Corrigendus est etiam error aliquorum, qui sibi
125쪽
stulte Persuadent, se, Postquam sacro oleo inuncti fuerint, jam non posse testamentum condere et quaedam rei domesticae negotia Curare.
Observetur, quantum poterit, consuetudo Ia dabilis, quae in Mc Dioecesi invaluit, ut extrema Unctio ante sanctum Viaticum administretur ; sic
enim aegrotus, non tantum Per Sacram Unctionem,' quae a S. Ρatribus comPlementum et consummativum Ρoenitentiae appellatur, abstersis Peccatorum reliquiis , melius et dignius disponitur, ut corpore Domini reficiatur; sed etiam facilius et certius ad eam recipiendam adducitur, quam si ea ad ulti mum usque Vitae periodum , quasi mortis certae nuntius et praeludium, differatur, ac sorte, inopina morte Praeveniente, infeliciter omittatur. XV. Sancto oleo infirmorum inungendi sunt, non illi tantum, qui gravi et periculoso morbo laborant i sed ii etiam, qui prae senio deficiunt et in dies Videntur morituri, etiamsi non alia infirmitate premanturi pueri jam rationis compotes; non illi vero,
qui usum rationis nondum habent, nec amentes , aetate provecti, qui ab ortu suo Semper ratione caruerunt. Ungendi sunt vulgo Pli uetici, et alii hujusmodi, si nulla Sacramento irreverentia timenda sit; necnon et illi qui omnium sensuum usum ain
126쪽
serunt, si religionem catholicam profitebantur. Extremae Unctioni praeeat absolutio sacramentalis. XVI. Extrema Unctio in una et eadem infirmitate non iteratur; bene vero, si infirmi convaluerint, pote runt iterum hujus Sacramenti subsidio juvari, cum in aliud simile vitae discrimen inciderint.
Non satis habeant Ρastores, aegrotis Sacrametat contulisse; sed saepe eos visitent, maximam illis in ritatem exhibentes , et Severitatem evangelicam summa mansuetudine temperantes. Eos adhortenxur ut divinam voluntatem, quidquid decreverit, humiliter adorent, atque illi in omni fiducia se submittant: mortem esse Pomam peccati, et poenitenti animo esse pectandam atque perserendam, imo Christi fidelibus magis desiderandam quam timendam i eum Peream vita non tollatur, sed in melius mutetur, et dissoluto mortali corpore, ex hac lacrymarum Valle in Coelestem patriam aeternamque beatitudinem trans
Pastores attendant moribundos in ultima luci, non esse deserendosi eosque, ut recte audiant, Donalia, sed submissa voce alloquendos; nec Prolixiore et continuo fatigandos sermone, sed per brevia et intermissa verba, eorum animis pios assectus ex cc
127쪽
Iesua desideria leniter instillanda. Si ipsi, cum pas toralis sollicitudinis multiplicibus curis impediti, omnibusque debitores sint 1 ), praesto esse non P sunt i pias Personas advocari curent, quae eos in extremis angustiis consortent et erigant, animasque, e corpore mortis hujus exeuntes, precibus consuetis et ab Ecclesia approbatis Deo commendent. XIX. Opus Ρastoribus dignum est, absoluto erga do-sunctum sancto ministerio, ejus familiae christiana solatia impertiri, prout seret ratio Personarum et Cim
ARTICU Lus I. ShcnA Ordinatio constituit legis evangelicae Sace dotium, cujus caput est Christus, Sacerdos in aete num. sa) In Varios autem gradus et ordines divina di Positione distinguitur unde exurgit Ecclesiae Hye i Rom. i. ιέ. a) Psal. 1o9. s.
128쪽
archia, ut castrorum acies ordinata. I Quam Vene randa Sacerdotii dignitast inquit sanctus Augustinus. O felices Sacerdotes, si sacerdotaliter vixerintl quam magna eorum potestas, quam Deus neque Angelis neque Archangelis concessam esse voluit i quam insigne nomeni quam Deo gloriosum et hominibus' salutare ministerium ly Ι.
Quapropter maxima cura enitendum est, ut suum Sacerdotio decus, sua auctoritas servetur, et diSCUplina ecclesiastica temporum iniquitate collapsa restauretur. Cum vero tantae molis operi et tam multiplici curarum ac negotiorum Varietati unus non
sufficiat, hunc desectum debet Episcopus supplere, onera Partiri, cooperatores deligere, quorum auxi lio adjutus, sub totius oneris gravitate non deficiat aut titubet; ubi plura urgent, nihil omittat; sed omnia omnibus debita reddere et omnem justitiam implere valeat. a) Ut igitur sanctum ministerium, favente Deo
optimo maximo, in dioecesi nostra fausto successu Pro Veatur, regimen dioecesinum ordinandum esse duXimus, ut Sequitur.
DE REGIMINE DI CESANO. ARTICULUS. I.
Vicarii nostri generales communem nobiscum iurisdictionem habent in universam Dioecesin, et qui quid ab illis siet, a nobis sactum esse censeatur.
129쪽
ΙΙ. Praeter Vicarios generales, instituimus unum Om-cialem , qui cognoscet de causis et delictis ad dis ciplinam exteriorem, ad Vitam publicam et privatam omnium cleri ordinum pertinentibus: Promotorem, qui, pro nominis et ossicii sui ratione, sanCtos Canones Promovebit eorumque observationi invigilabit ; de supradictis causis et delictis inquiret ac reseret ad Ossicialem. Istius nulla sententia executioni mandabitur, nisi prius a nobis approbata suerit: Ρoenitentiarium, cui competit facultas in Ecclesia cathedrali potissimum et in universa dioecesi consessiones audiendi, poenitentias imponendi et peccat
res reconciliandi. Illi committentur causae, quae SPe tant forum internum et casus conscientiae :
Theologum , qui sanae doctrinae invigilabit ; Semi
naria visitabit, lectiones, collationes, conciones, et omnia exercitia, quae in illis habentur, examinabit, suas Observationes Superioribus communicabit, ac si expedierit, etiam nobis. Ex ossicio verbum Dei Praedicabit.
Instituimus quatuor Archidiaconos, quorum primus erit Archidiaconus Urbis episcopalis. Rus jurisdictioni subjacebunt parochiae Urbis et districtus arrondissement) Μetensis, et Ecclesiae succursales ab istis dependentes. Secundus, Archidiaconus districtus Theonisvillarii.
130쪽
Rus jurisdictioni subjacebunt parochiae ejusdem districtus et Ecclesiae succursales ab istis dependentes. Tertius , Archidiaconus districtus Briensis. Ejus iurisdictioni subjacebunt parochiae ejusdem districtus et Ecclesiae succursales ab istis dependentes. Quartus , Archidiaconus districtus Samgueminem qis. Hus jurisdictioni subjacebunt omnes parochiae ejusdem districtus et Ecclesiae succursales ab istis dependentes. IV. Primus Archidiaconus Episcopo ordinando, Praesentat, et ei cum secundo Archidiacono assistit in
collatione sacrorum ordinum. V
Archidiaconi libros seu registros habebunt, qui omnia Archidiaconatum spectantia, secundum diversitatem rerum distincta, contineant. QuaScum' que ejus partes Visitabunt, prout opportunum et necessarium ipsis videbitur λ de statu temporali et spirituali Ecclesiarum et Pastorum studiose inquirent , movebunt eos qui monendi, corrigent ea quae corrigenda sunt, seVeritatem semper mansuetudine condientes. Acta visitationis suae in libris suis inscribent et eorum exscriptionem ad nos mittent. Spe'cialia mandata nostra diligenter exequentur. Singulis Archidiaconis adjungimus unum Vel Plure pro Archidiaconatus extensione et utilitate, Visitat res qui eis operam praestabunt eorumque Vices surplebunt, cum id GPedire duxeris .
