Aeternitatis prodromus mortis nuntius quem sanis, aegrotis, moribundis, sistit

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ritis. Error est de Testamento non coingitare, nisi cum mors in foribus est. Dispone de bonis,dum adhuc mentis tua es.

In iis porro legandis quae nostri arbitrii sunt,regulam divus Ambrosius hanc suggerit et Fides sincera sit , & providentia perspicax : Seu , Charitas cum prudentia , prudentia cum charitate. Videat etiam qui dat eleemosynam, aut dari curat, ut apud Deum bono loco sit, re in gratia. Tertium. Cura salutis uniea. HIc illud

maxime locum habeat: Porro unum est necessarium. Beatus Augustinus eXem- ι. Io.plar bene morientium , decem ante v. a. mortem diebus neminem ad se admisit,

nisi stata hora medicum , & eum qui

cibum deserret; ipse in continuas precationes , gemitus , lacrimas effulus , cum Deo de vita sua pertractabat, monebatque nos alios omnes his verbis: Nullus Christianorum hinc emigret sine digna & competenti poenitentia. Quartum. cramentorum trium petito, nimirum Consessionis, Communionis,& extremae Vnctionis. Non cogi velle aegrotus , sed ultro haec petat, nec eo rem disserat, dum animus in extremis labris haeserit. Multi male moriuntur, quia videri nolunt brevi morituri. In hoc negotio salutis distulisse , semper fuit noxium. Ergo qui de male actis serio vult dolere, mature doleat.

Hic crebra & robusta contritio locum P habet,

252쪽

PRODROMI

Pellar- habet, de qua consule Bellarminum minus Quintum. Suimet in divinam volunta- de Hr e tem oblatio quam integerrima. Animus intrepidus sorsan non aeque ab omnibus

.., ζό eZhseri potest , sed animus cum divinais, voluntate consentiens a nemine non pag. potest. Quocirca millies , etiam uno 18 r. die, repetat aegrotus illud Christi Domini: Ita Pater , quoniam sic fuit pla- cap. Citum ante te. Ita Pater , tia mi Pater II. &c. Vix perire potest , qui suum sibi N. 26. judicem tam efficaciter conciliat, ne pereat. S. 2. Tempin male perditum, quo

modo recuperandum.

Abiissum tempus quisquis revocare cupit , avertat se totis viribus, ab omni loco & tempore, seque in illude Eternitatu Nunc recipiat, in quo Deus: hic in Deo deperdita omnia reperiuntur; hic in Deum homo se immergat hoc modo: P aeterne Deus , u linam , o utinam omni eo tempore, quod a mundi origine ad usque finem durabir,tam pure, obedienter,& sancte vixissem, sicut omnes ii homines vixere , qui in omni virtutum exercitio, in aerumnis laboribus assiduis tibi placuerunt. . Vtinam ex gratitudine dc amore in te , omnes pelagi hiadas per oculos meos deducere, egenos Omnes oportune

253쪽

CAPUT III. Mς

tune iuvare, moestos universos consolari, & te Deum meum iis Iaudibus, eoque amore prosequi possem , quo te Beati omnes , 8c Angeli tui prosequiantur. Haec enim omnia, Domine , amori tui promptissime impendere par esset.Nunc autem,mi Deus, mi serere mei, sicut scis, & sicut vis. De his talibus jam olim pronuntiavit Psalmographus i Et dies pleni inve-VIa nientur in eis. Plenus dierum moritur, V'RO inquit Gregorius,qui per haec transeuntia rempora, id quod non transit,operatur. Amissas horas reparavit, qui amisisse sincere doluit.

5. 3. Brevis vita quomodo extenadenda.

Bonae mentis homini videndum, non quamdiu iuvat, sed quamdiu oportet. Sapientia clamat i Consummatus in brevi, explevit tempora multa. Bene v. I 3. multa , quia & universa complectitur. 3em. Quomodo enim non explevit omnia vl, tempora , qui transit ad aeternitatem λQuanta sane tempora non longaevitate sed longanimitate, hoc est , non annorum serie,vel dierum numero,sed mentis devotione , & inextinguibili semper proficiendi desiderio percurrere potuit, tanta sibi in meritis non immerito vin dicavit. Retinet quippe virtute quod amisit in tempore. Merito multoruari

P a imo

254쪽

imo omnium temporum recipit vicem, qui nullo tempore voluit mutare bonam voluntatem & Intentionem. Itaque

indefessum proficiendi studium,& jugis conatus ad persectionem, persectio re

putatur. s. q. Finis rerum ommum ἔ aternia talis nullus.

APud moribundum etiam hilarescere , dc laetum canere quid vetat praesertim si id ex usu nostro sit. Beatus Iacoponus vir festiva sanctitate praeditus, versicntos scripsit , quibus mundi deliria, & mortis praecipitia non illepide descripsit; ex iis re hi sunt.

Ηοι Cur mundus militat sub vanagloria, versus Cujus pro peritas est transitoria releganis Tam cito labitur ejus potentia ,

sebiag Dicis Salomon olim tam nobilis , soba Hel ubi Samson dux invinci ZO ,stinuis, Hel pulcher Absalon vultu mirabilis , Erra- Hel dulcis Ionathas multum amabilis roissis 3 Suo Casar abiit celsus imperio , Hei dives Epulo tum in prandis . Die ubi Tullius Harm eloquio , Hel Aristoteles summus ingenio t

255쪽

, Tot ora praesulum, tot regna fortia , Tot mundi principes, tanta potentias: In oculi clauduntur omnia. Suam breves tum est hac mundi gloria , ut umbra hominis sunt eitu gaudia, Rua semper subtrahunt aeterna pramia ἔIn ictu uti clauduntur omnia.

Omnia haec vera sunt, illud Ionge

quam verissimum : In ictu oculi claudun- tur omnia. Vox beati Gregorii est: Om- ro. nis longitudo temporis vitae praesentis I s. punctum esse cognoscitur, cum fine ter- - .minatur. Quod idem Gregorius con- - 24

firmans : Parum est, ait, quicquid finitur. Longum quippe nobis videri non 'debet, quod cursu sui temporis tendit, E. ut non sit: quod dum per momenta du- scitur, ipsa hoc momenta sua quae diffe- med. runt, impellunt: atque unde teneri ce nitur, inde agitur, ne teneatur. Augu- A Dstinus explicatimime , Τotum hoc tem- 'pus, inquit, non dico ab hoc hodierno die usque in finem saeculi, sed ab Adamusque in finem saeculi, exigua gutta est

comparata aeternitati. Rerum omnium

exitus est , aeternitatis nullus , heu nullus. In orbe nihil est cui non suus immineat finis i convivia & choreae finiunt, lusus omnis & risus finiunt,nunquam finiet aeternita S. Momento , ubi luserunt, sorbentur navigia ἔ momento consertissima hilaritatis theatra corruuti

256쪽

PRODROMI

momento unico jucundum omne eva. nescit; unicum momentum,rerum ominnium sepulchru est. Quid ergo tam vana sectamur & breviaλΜagnu animum deis Iectare non potest, quod non duret. In ictu oculi clauduntur omnia, Quicquid coepit, finiet, sola non finiet aeternitas. s. s. Hominis moribundi confideratio.

Τρk fAgister patientiae Iobus : Lapides,c- ω a linquit, excavant aquae, & alluviQ- odio ne paustatim terra consumitur,& homines ergo similiter perdes. Roborasti eum paullulum, ut in perpetuum trans. iret : immutabis faciem ejus , ct emittes eum. Quam non multis ceremoniis utitur Deus , hominem ex hoc in alium orbem emissurus : immutat faciem ejus, re alio jubet proficisci. Tunc certe Cum mors evocat, facies tota immuta tur & ut Hippocrates in suo praenotionum libello sibi ipsi maxime contraria redditur : Acutus fit nasus, oculicavi & reconditi, tempora collapsa,aures contractae , aurium extremitates ain

versae,cutis in fronte dura & rugata,color totius faciei pallidus, cereus , aut etiam plumbeus , niger , lividus, labra resoluta , pendentia, albicantia, dentes adusti, collum exesum & gracile, mutata omnia, ita ut nova homini persona videatur inducta. Sic ubi Deus hominis vultum mutaverit, emittit eum. I nunc homoa

257쪽

CA PVet III. 279 homo , I modo in domum aeternitatis tuae. A tantillo mortis punctulo,tot si Culorum pendent volumina , nullis evolitenda 1aeculis.

g. 6. Stanter mortui.

VEspasiani Imperatoris scitum est:

Imperatorem non decere nisi stantem mori. Ego dixerim , nec decere Christianum aliter mori quam stando. Sed quaenam hic optima standi ratio Anno millesimo sexcentesimo quinto Viennae ipsa nascentis Christi nocie miles excubitor in lignea aedicula , frigore miseria obriguit, mane stans quidem, sed non hum. vigilans repertus est, Iam enim δύ nO- qui haectis δc totius vitae vigiliam finierat. Si- α semili fato alius quispiam obiit, gelu iti- 'i' mdem eXanimatus, qui vivere desiit an- tequam equitare. Nam equus viae gnarus fideliter Constantiam in publicum hospitium, pervexit suum dominum,sed mortuum. Curtius attestatur, quOL Cois dam ex Alexandri Μacedonis militibus lib. 8. applicatos arborum truncis obriguissee. frigore, eos tamen non viventibus solum , sed etiam inter se colloquentibus similes esse conspectos , durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprehenderat. Tinet. Leodegarius martyr capite plexus erexit sese, dc ultra horam immotus ste-

ait. Petrus itidem martyr decusso jam pio.

258쪽

uro PRODROMI capite, submissis genibus corpore rei

zine quo mansit erectus. Sancta Osatha virgo Oct.7. regia suum ipsa caput jam amputatum recto tramite ac firmis vestigiis incedens ad sedem Apostolorum ad tria pae-Baron. ne stadia tulit. Severinus Boethius Scιρm. I. ipse martyr, cum regius spiculator vul- - nus ei lethale infiixisset, ille utraque manu divulsium caput sustinuit, & in- η' terrogatus , a quo percussus esset, respondit i Ab impiis; progressusque est

in templum vicinum, ubi flexis ante a

ram genibus sacra percepit dc paullo Sinim post expiravit. Dionysius Areopagitaine 9. inter primos martyrii, caput suum cer-οβ. vicibus abscissum,suis ipse manibus velut praemium accepit, dc obviae mulieri in manus tradidit. Idem hoc fecerunt

aevo Diocletiani & Maximiani, invicti Tib. martyres , Ursus re Victor, cum sexas.=,. ginta sociis , quorum quilibet caput

O N.. suum a cervicibus resectum, ad certum Boetius viae spatium suis manibus gestavit. A serim que hi prosecto non tantum stantes sunt E i. ι mortui , sed Sc steterunt post mortem. His accensendus beatus Simeones , de '' quo Theodoretus admiranda commemorat , iniae vitae probavit exitus. Siquidem nic ipse Simeones stans mortuus est, mansitque in statu suo post mortem immobilis:animus quidem jam

caelum Penetrarat, corpus at, inquilino

suo desertum, ne sic quidem cadere iusitinuit, sed locum sui certaminis mole

259쪽

CAPUT III. . 222 pressit erecta , tanquam si invicti athle- ltae victorias Sc triumphos loqueretur. Sic & Benedictus numerosissimae fami- Z;vetiliae laudatissmus pater , animam Deo a I. stans reddidit, vere magnus Imperator, qui, quod gloriosissimum , in se maximam potestatem habuit, re seipsum inter spinas tritiphavit aeterna victoria. Christianum non nisi stantem decet mori. Standum & pugnandum est morienti. Recte stetit, bene pugnavit,quissiquis Deo nixus, mori non timuit.

g. 7. Ante xvirtem mortui.

c Apiens Alexandridae dictum est im- Oriendum esse , antequam mori coga ris. Tarsensis Paulus, non semel dunis I. . taxat aut saepius , sed quotidie mortuus

est. De seipse id assirmansi Quotidie V SI

inquit, morior. Gregorius Magnus, qui, quanto iublimius occupavit solium, tanto clario res sanctitatis emisit radios; hic vigilantissimus pastor saepius ante mortem fuisse mortuus videtur. Siquidem non multo ante obitum, suam ipse conditionem describens r Me, inquit, amaritudo animi & assidua exacerbatio, atque podagrae molestia sic asscit, ut corpus meum tanquam in sepulchro siccatum st: unde fit ut jam raro de lecto surge

re valeam.

cosmus Medices, iam morti vicinus,

260쪽

Cum a conjuge interrogaretur , Cur ita47 Clauderet oculos, etiam vigilans, Re lispondit i Cuperem eos assuefacere , indydiutius claudi non moleste ferrent. Op-lstimum hoc genus mortis est, oculosi tunc praesertim claudere, cum e S mor- ttifera voluptas illicit. Ο claude & vel sic morere , ne moriaris, quisquis pudi- Epist. Citiam amas. Sapientissime suasit Sen 27. ca Lucilio: Hoc denique tibi citra diem Φηitin mortis praestat moriantur ante te vitia.

g. 8. M seipsis sepulti. ΡAcuvius Tiberii Caesaris procurator

in Syria , vino Sc epulis tam largiter sibi quotidie parentavit, ut a coena in cubiculum ferretur , inter famulorum plausus, qui ad symphoniam velut mortuo istud accinebant: Vixit, vixit. Quid. hoc aliud erat, nisi quotidie seipsum eia, T serre, & sepelireὶ optime Seneca: Hoc,m . ait, quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex bona faciamus , & in 1 om- num ituri,laeti hilaresque dicamus: Hi Crastinum si adjecerit Deus, laeti recipiamus , ille beatissimus est , dc sec rus sui possessor, qui crastinum sine soti licitudine expectat. Labienus, quia omnes dicaci ore la-.' ce rabat , Rabienus dictus , eo exosus ti . , ut omnes ejus libri fuerint cominis1ntiq. Non tulit noc Labienus, nec vo-ι. ia. 'luit suo ingenio superstes esse, sed in

SEARCH

MENU NAVIGATION