Adversaria. Notae et emendationes in poetas graecos

발행: 1812년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

In aulum Silentiarium 311 In hilodemum 312 In indarum 312 In Simonidem 313 In heognidem 313 In ryphiodorum 344Ι Sententia Singulares 314 Index Auctorum, qui emendantur, defenduntur, illustrantur 319 Inde Rerum et Verborum 325

13쪽

AEQUO ATQUE ERUDITO LECTORI. QUADRIENNIUM prope essiuxit, ex quo graViet Vix reparabili literarum damno ORsONUS nobi ereptus est, cujus similem Criticum nostra aetas Certe haud vidit, postera ut videat, optandum magi quam expectandum est. Is Vero moriens scheda quasdam reliquit, quae Cum magna interdOCto spe excitarunt, tum inprimis interfamiliares ejus et amicos, quibus Vir egregius haud

obscure indicare solitus est, se magnam rerum Varietatem, non modo memoriae, qua maxime

pollebat, in custodiam dedisse, sed in chartulas etiam et librorum oras accurate diligenterque On-jecisse. Quidquid legisset mente repoSitum Ser- Vare, et in loco meditate ac lucide proferre, orsonisere proprium fuit. dem tamen, siquid ei inter legendum ad rem criticam spectans occurrerat, id

14쪽

x PRAEFATIO AEDITOR UΜ. omne in futuros usus recondendum putabat,

literisque fidelibus committebat. ostquam igitur

repentinae mortis acerbitate expectationes, quas deinceptis ejus homines susceperant, Vanuerunt,

de chartis istis, librisque manu ejus ornatiS, Statim quaeri Coepit. Haec omnia, paucis post mensibus ab haeredibus του μακαρίτου pretio haud exiguo

redempta, inter ει ut 3λια sua reposuit S. Trinitatis Collegium, cujus ipse, dum ita Suppetebat, decus fuit atque ornamentum. Viri igitur doctissimi, penes quos fuit rei istius arbitrium ac potestas, nos dignos judicarunt quibus id ossicii concrederetur, ut Commentariis istis diligenter excussis, delectuque adhibito, istinc depromeremus quidquid cum republica literaria communicandum Videretur. Nos autem, alii rebuS, quarum uterque OStrum Satagebat, posthabitis, omni studio enisi sumus, ut expectatione Collegii nostri et doctorum omnium CXpleta. Ρorsoni simul famae ConSuleremUS.

Si quis vero miretur hunc librum tam sero prodire, Cum ante biennium nos isti labori destinati simus, is intelligat pia susceptum Supra quam credi potest plenum dissicultatis fuisse.

Quippe pleraque, minutissima Scriptura Xarata, sine certo Ordine literis mandarat Vir eximius, modo in adversaria et commentariolos, modo in librorum impressorum margines, modo in plagulaS quasdam 'et chartas singulares Conjectis, quae-

15쪽

PRAEFATIO AEDIΤORUM. XI cunque ei inter legendum Visa erant notatu digniora. Quo faCtum est, ut non Sine magno temporis et oculorum dispendio, obserVationeS, hin inde corrasas, suis quasque loci digerere

potuerimus, et, quasi folia Sibyllina, in ordinem reVOCare. Hoc autem ut TCeretur, singula quaeque manu nostra diligenter et exacte describenda erant. Quod monemuS, non UaSi de temporis aut laboris actura quereremUr, Satis enim magnam operae mercedem VCimuS, bonis literis quantulumcunque prodeSSe, Sed ne qui moram nobis aulamve unCtationem Criminis loco objiciat. Et hactenus quidem de ratione istius, quam

in nosmet SuScepimus, proVinCipe. Jam pauca de ipsa libelli materie praemonenda sunt. Sati Smagnam partem observationum, quas hodie in lu-Cem emittimuS, earum praesertim quae ad Tragicos SpeCtant, adversariis suis ΡOrsonus juvenis illeverat, ut abunde manus ejus testatur. Ex his autem

existimare licet, qualis fuerit ejus a teneris, ut aiunt, unguiculis diligentia, qui ineunte aetate eo perVenerit, quo senes iisdem studiis innutriti rarissime enituntur. Nempe illud in Orsonum cecidit, quod de paucissimis assirmari potest, Non aetate, verum ingeni adipiscitur sapientia.'Fieri autem possit in tanta tamque diversa rerum Copia, nos nonnulla in Vulgus edidisse, quae auctor ipse, si in hominum coetu VerSaretur,

16쪽

mutata aut indicta vellet. Quod si pauca quaedam hujusmodi nam certe paucissima sunt doC-tiores hic illic offenderint, idque nobis vitio

Vertatur, meminerint CCusatores, OS Veritos eSSe, ne acerbiore delectu instituto, nimis arroganter egisse Videremur.

Voluminis nostri primum locum tenet oratio Inauguralis de Euripide a orson apud Cantabrigienses suos habita, Cum Graecarum Literarum praelegendarum munus rosessorium auspicaretur. Constat eum an disputationem, Suavitate, elegantia, et judicii subtilitate admirabilem, intra perbreve tempus, uniu atque alterius diei spatium, absolvisse. Nemini Vero, uti speramus, displicebit, nos pene extemporale opus in lucem emisisse. Nempe Visum est neque injucundum fore neque inutile, inter tot summae diligentiae ac laboris monimenta, uno exemplo ostendere, quid Vir, a Curata doctrina instructissimus, festinans essicere potuerit. Proelectionem excipiunt observationes Varim, ad scriptores Atticos SpectanteS, qua in adVer

minis loco esse possint operis Miscellanei Critici, quod ipse olim meditatus erat. Istud consilium quanta cum literarum jactura deposuerit, Vel ex his fragmentis intelligi potest. Sequitur amplissima emendationum series in Athenaei Deipnosophistas, quem librum per majorem

17쪽

vitae partem Vir egregius ita tractabat, ut Vix unquam eum de manibus deponeret. Oetarum, praesertim Comicorum, fragmenta, quae ibi Conservata sunt, tanti aestimabat, lepore Veneresque eorum tam impenso amore prosequebatur, ut ad hae sananda restituendaque omnes eruditionis copias, ingenii vires, ac judicii acumen afferre solitus esset. Huc accesserunt exquisita quaedam sermonis Attici perceptio, et singularis rei metricae peritia, ab arte simul atque auribu profecta. Unde omnes Criticos, qui in hoc campo de- Currerunt, longe longeque superavit quin et illud vere assirmari potest, non tot ex Athenaeo Corruptelas ab universa Virorum doctorum gente sublata esse, quot ab uniustorsoni manu felici. Has Vero emendationes, prope infinitis librorum et chartularum locis, et longis temporum intervallis exaratas, no undique deCerpsimus, et in unam

seriem, juxta Casauboni editionem, anni 1657. qua ipse uti solitus est, disposuimus. Quod opus pene immensi erat laboris, Cum eadem loca in schedis diversis, in marginibus editionum Aldinae, Casaubonianae, Schweighaeuserianae, prout fors

tulit, Saepenumero traCtaSSet.

Ubique ipsissima orsoni Verba edidimus, et siquid nobis explicandum erat, brevitati

quam maxime consuluimus. Illud Vero monendus est lector, quidquid ab Editoribus dictum

18쪽

xi PRAEFATIO AED1ΤΟRUM. Harum emendationum pleraeque ante editum a Schweighaeusero Athenaeum scriptae Sunt PalaCaSigitur ab isto editore praeceptas, ut ΡΟrSOniauCtoritate firmarentur, nobis edendas esse judi- Cavimus. Idem dictum puta de quibusdam etiam Tragicorum locis, ab aliis Criticis, prout ΡOrsonus

CorreXCrat, poStea Vulgatis. Cum nonnullas

emendationum in Athenaeum ipse in Appendice ad Toupium, et in notis ad Euripidem, publici juri fecisset, nobis visum est verba, quibus ibi

usu erat, iterum lectoribu apponere. Cum maxime optandum Videretur, ut Omnia, quae in Athenaeum scripserat orsonUS, quatenuSid fieri potuit, colligerentur, huc relatae sunt duae praestantes emendationum series, in binis exemplaribus editionum Casauboni penes Viros doctissimos, Ricardum Heber et Henricum Drury, ipsius

manu exaratae. Quae priore libro Continentur, omnia

exscripsit et ad nos transmisit Vir, tum eruditionis ubertate, tum amicitia orsoni notus, J. C. Banks. Alterum exemplar humanissime nobis a Commodavit posseSSor. Quae autem ex his libris dedimus, literis . H. et . D. designantur. Unam Athenae paginam, Cilicet 339. a Summo Critico integritati restitutam, nobiscum Communicavit Vir doctis omnibus bonisque desideratissimus, et idem orsono amicissimus, Matthaeus aine S. T. Ρ. qui tamen non ob id solum beneficii nobis nominandus est: quippe hujus consilio atque opera

19쪽

factum est, quod haec orsoniani ingenii monimenta non disjecta sint et dissipata, sed in Collegii

sui manus conjunctim delata. Notulae Vero in Tragicos, qua maximam partem ex oris Variarum editionum deprompsimus, pleraeque non tam emendationes dicendae sunt, quam emendandi materies, et Criti Ca supellex. De Sophocle inprimis notari potest, permulta Tragici istius loca emendasse orsonum, quorum haud pauCa, qua Semper erat benignitate, amicis doctioribus indicavit, nonnulla in scriptis a se editis persanmit, Ceterorum Oro CorrCCtioneS, nunquam Chartis Commissas, invidit nobis repentinus iste Casus, qui Graecas literas vindice suo et Statore Orbavit. Docti quidem omnes nobiscum impense Optabunt, ut Conjecturae istae, qua amiCi suis impertiverat, unde unde corrasae, et ab aliquo in

singularem libellum conjectae, olim in lucem pro-Veniant. Nostrum Vero non erat hujusmodi lacinias conquirere, quibus id tantum negoti datum est, ut schedas orsoni apud nos adservatas publici juris faceremuS. Porro inter Comicos exiguam tantum hujus voluminis partem vindicat sibi Aristophanes in quem tamen expoliendum semper incumbebat Ρorsonus, et in hoc Omnes nervos intendebat quin etiam credibile est, si vita suppeditasset, Comicorum principem demum exiturum fuisse, a principe Criti-

20쪽

xVi Ut AEFATIO AEDITORUM. corum innumeris fere locis restitutum, Atticoque suo nitore postliminio donatum. In adversariis igitur exstat magna notarum copia, ad SuperstiteSAristophanis fabulas pertinentium, quae forSanmoVae editioni aliquando occasionem dabunt. Quapropter Collegii nostri rectoribus placuit, has in aliud tempus seposita SerVari. Restant adhu edenda, quae in prosae orationis scriptores, in Lexica Graeca, et in auctores Latinos ConSCripserat orsonus praeclara quidem ingenii ac doctrinae specimina, inter quae Curae ejus in Hesychium maxime eminent. Hae ut quam celerrime publici juris fiant, magnopere CupimUS. Quominus a nobis huic libro adjicerentur, obstitere rationes, quas non est hujus loci enarrare. Ibidem etiam adservatur insignis iste holit exici Stiapographus, quem ex OdiCe olim Galeano manu sua emendate descripsit Vir egregius cujus quidem

edendi curam a nemine Susceptam CSS Vere et ex animo dolemus 'Aλ ητοι μὲν ταυτα θεων ν

γουνασι κεῖται.

Iis profecto, qui posthuma, ut aiunt, Scripta digerenda et edenda Suscipiunt, utpote rem periculosae plenam aleae tractantibus, multa condonanda sunt. Quod si in hoc, qui hodie prodit, libello, naevi quidam diligentiam nostram effugerint, lectorem etiam atque etiam rogamus, ut editoribus potius quam auctori imputentur. Nobis tamen fax sit . sperare hoc opus haud indignum iore

SEARCH

MENU NAVIGATION