장음표시 사용
291쪽
DE VENENIS PLUMBEIS DETEGENDO. 275 Solvant, quorum exemplo sit acidum sulphuricum meracum); aut tam insigniter partis, cui admoVeantur, NerVOS sedent, ut eXinde mortem repentinam moveant: inter quae oleum ammdati amaras Ie
CCXC. DE VENENIS PLUΜBEIS DETEGENDIS. Si suspicari liceat quemvis liquorem, nempe Vinum, aquam aut oleum veneno plumbeo inquinari; hisce experimentis institutis venenum indicari poterit :a. Si aqua meracissima gase hydro enio Sulphurato imbuta liquori suspecto adjicitur, natura Subnigra illico praeceps decidit dummodo venenum plumbeum adsit , scilicet, Aquphuretum plumbi. Chemicus tamen acerrimus, LAMBE, contendit g Shydro enium su*huratum non semper ad hoc Venenum detegendum valere: si pauxillum rius adsit. b. Si sulphas potassae aut sodae aqua dissolutum liquori suspecto adjicitur, statim pulvis candidus et gravis descendit; nimirum, sulphas pluviti. Hoc experimentum indici delicatissimo existimandum est; granum enim veneni plumbei unicum granorum centum millibus aquae dissolutum sic patefieri potest. Sulpha8 plumbi dignoscitur, eo quod
non ab acido nitrico solvitur, atque in plumbum ipsum caloris ingentis atque carbonis ligni ope convertitur.
292쪽
c. Si liquori suspecto muriaS Sodae inditur, dejicitur murias plumbi: experimenta tamen jam relata huic longe antecellunt. Quamcunque rationem hujus veneni deprehendendi sequamur: haud satis erit, aliquid praecipitari. Hoc non contentos, carbonem ligni eo mistum calefacere nos oportebit; quo metallum ipsum oculis patescat. Interdum, scilicet, liquor Suspectus sale ferreo inquinatur: qui si adsit, hydrogonii Sulphurati adjecti est, naturam subnigram dejicere; haud Secus atque, sale plumbeo praesenti. Duplici modo verum invenire dubitanti licebit; vel re praecipitata carbone ligni mista igni subjecta; vel acido muriatico diluto et assuso, quod ejusdem dissolvendae, si adsit sal ferreus, potens est; si plumbeus,
CCXCI. DE REMEDIIS UTEΝDIS Si quem modus largior supera etatis plumbi signis inflammationis ventriculi aut intestini plexuerit,
omnibus medicinae auxiliis inflammationi devincendae aptis innitendum erit: quae fuso sermone describere alienum foret. Inter ea equidem praepollet sanguis, incisa vena, detractus. Si medicus, jam Sumpto Veneno, advenit, quam celerrime idem, instrumenti ministerio, cui nomen Stomach Pump,Voducere decebit: aut vomitu medicamentis illato. Perraro tamen medicum penes est his remediis tempestive uti. Si colicae picto'num notae graViter torqueant, me-
293쪽
dicamenta, prius, quae Spasmum solvant; deinde quae alvi dejectionem moliantur, danda erunt. Illuc attinent tepidarium, utres aqua servente, Vel arena calida pleni ventri impositi, necnon opium largius concessum, aetheri sulphurim, camphorae, similibusve adjunctum : huc vero, submurias hydra' gyri, oleum seminum Ricini communis, solia Cas- Siae Sennae, Sulphas magneSiae, &c. Si alvus se tinacissima hisce obnitatur remediis, aliis in col cam idoneis, nempe, liquoribus per anum injectis, aqua frigida artubus inferioribus assusa, Le. Utendum erit.
Praeter haec, artus paralysi soluti stimulandi sunt: scilicet, ictus electrici ab iis eliciendi; nec non frictio et medicamenta rubefaciendo apta praecipienda. Verisimile est folia Rhois Tomicodendri, semina Sinapis albae, oleum terebinthinae et alia istiusmodi ingesta, opem esse latura ; Siquidem ParalyticOS saepe juvant, dummodo cerebrum aut fons
nerVorum partis assectae oppressus non muSculos resolverit.
Denique, nonnulli praeparatis eX hydrar raro sic dari jubent, ut humores circumeuntes subeant; et salivae fluxum exinde immodicum moveant. Huic remedio praepotenti confidunt, eo quod opinantur facultatem plumbi veneniferam ab hydrarΠyro cum
eo consociato obtundi vel deleri. Recte an secus judicaverint, statuere non audeo. Opinionem inanem eos sane fallere conjicio : satis enim constat,m0rbos plures notis febris aut spasmi insignitos, acti0ni hydrargori obstare ; nempe, saliVae CUI Sum,
294쪽
DE CANTHARIDE VESICATORIA.liis morbis urgentibus, cieri ab eo medicamento non posse; nec antea prodire, quam Natura alma aut alia remedia eos vicerint: unde nonnulli hydrarhyrum hos morbos sustulisse perperam crediderunt. Valde Suspicor nullum remedium hucusque cognitum hoc Venenum acti0ne chemica iners reddere posse.
Confiteor venena acria nullo limite satis perspicuo a venenis rodentibus discerni: nulla sane hujus argumenti distributio maculis prorsus vacat. Fleraque eX Venenis acribus a plantis sive terra natis deducuntur. In animo est, imprimis de iis agere, quae aliunde oriuntur : haec vero sunt, Cantharis Uraicatoria, PhosphoruS: necnon quaedam Vellena
CCXCIII. DE CATHARIDE VESICATORIA. Si quando insectum, Cantharis D icatoria di
tum, ad venenandum adhibetur, in pulverem prius redigitur: cujus ideo dotes congnOScere medici interest. Hic pulvis nitidus est, subviridis, sui similis ; odore acri et ingrato nares offendit. In prunas c0njectus in eadem principia re-s0lvitur, in quae omnes aliae naturae animalium propriae; scilicet, carbonaS ammoniac, oleum m-
295쪽
DE CANTHARIDE UESICATORIA. 279
yreumaticum, &c. Haud sane dubitari potest,h0c insectum ex iisdem elementis ultimis, quae Caetera animantium constituunt, componi; nimirum, ex o genio, hydro enio, carbonio et nitrogenio. Principia proXima sive or anica feruntur eSSe, Stea-τina, flaina, ph phas calcis et magnesiae: acida aceticum et uricum: et prae omnibus canthari-dina, id est, res acris, cui dotes cantharidum propriae potissimum insident. Canthariclina, micas instar, ex laminis tenuibus et nitidis constat; aqua eam purissimam solvere nequit; olea omnia contraox facili eam liquant. CCXCIV. DE SIGNIS CANTHARIDIBUS IN GESTIS ORTIS. Aliquanto rarius homines hoc veneno sumpto perierunt. Quidam profecto necem sibi adsciverunt, cantharidibus largius acceptis ad instrumenta
gignendi cienda. Alii Deminas infandum facinus lienecuerunt, hoc medicamento scelestissimo consilio ministrato. Modo cantharides dantur in pulverem redactae : modo, aqua ingeritur, quae prius fervens in easdem infusa fuerat: modo, a Ohol iisdem imbutum conceditur. Quocunque modo praeparata ministrentur, dummodo largius sumantur, haecce pariunt mala. Moliminibus gravissimis atque dolentissimis editis, aeger crebro vomitu torquetur Sordis cruentae. Alvus est fusa, dejectionesque frequenteS, DCC raro sanguine tinctae. D0lor ventris universi saeVit.
296쪽
manu premente augendus, haud citra caeteras notas quae ventriculum et intestinum inflammari denuntiant. Accepimus, quaedam hydrophobiae signorum aliquando tentare ; potiusve dixissem, mala cantharidibus prognata subinde ejus diri morbi propria quodammodo simulare. Interdum senim infelix ab omnigeno potu abhorret; atque inter bibendum musculi pene omnes graviter convelluntur. Hoc autem Venenum a quovis alio ex facili dignoscitur, vi immani, qua donatur, urinae instrumenta atque naturalia irritandi aut inflammandi. Nemo enim inter medicos ignorat, vel cutem emplaStro e cantharidibus tritis et adipe inter se mistis consecto eXulceratam, persaepe mingendi difficultate exeipi: modumque ampliorem cantharidum corpori inditum non solum notas antea descriptas afferre; verum etiam, Sen Sum ardoris quaesitissimi apud vesicae cerVicem ; Urinam cruentam, parceque et frequentereXcretam, imo Vero suppressam: libidinem effroenam, colem intentissimum; et quae sunt istiusmodi.
CCXCV. DE SIGNIS POST MORTEM REPER TIS LAEDENDIQUE RATIONE.
Si quem hoc venenum liquidum aut concretum ingestum occiderit; et, introspecto cadavere, CRUR-lis alimenti notas inflammationis acerbae praegreS-sae sibi induere solet. Quinetiam, membrana mu-c0sa vesicae et gignendi instrumentis circumjecta haud raro praeter naturam rubescit, Vel ulceribus vitiatur.
297쪽
Qua ratione venenum propositum noceat, oratione producta quaerere non opus est. Copia ingens vorata sine dubio ventriculum et intestinum per contactum inflammai: caetera malorum ei absorpto, atque ad renes cum sanguine circumfluente delato, tribuenda sunt. Neque ullus dubito, quin cantharides demum cum humoribus circumeuntibus sociatae, canalis alimenti inflammationem antea accensam Vehementer eXaSperent.
CCXCVI. DE VENENO DETEGENDO, ATQUE
CURATIONE IDONEA. Probabile est quodque ex medicamentis potentioribus ab animalibus aut plantis deductis principio aeri sui simili ejus saeuitatem, sive Venenandi, Sive morbis medendi, debere: quam plurima enim ex iis acies chemicorum jam patefecit; veluti Morphiam, Strychniam. cynriam, Picro-t Diam, Viniam, &c. &c. Nuperi porro Cantharidinam ab insectis, de quibus agimus, eXtraXerunt. Cum tamen nullam rationem ejusdem dignoscendae hucusque edocuerunt; quo caretharides ingestas Decem intulisse statuamus, signis ipsis, potissimumque mingendi dissicultati, urinae cruentae, coli porrecto, NO-tisque ventriculi inflammati simul urgentibus, insistendum erit. Si equidem cognoverimus cantharides in pulverem redactas sumptas alicui exitio fuisse; medici erit, inciso cadavere, membranam mucosam canalis univcrsi sedulo inspicere ; cui eum
pulverem hic illic haerere conspectum iri verisimile
298쪽
est. Quod si inveniatur, colore et odore propriis ex sedili patobit atque dijudicabitur. Quod ad remedia, inflammatio ventriculi venas statim vacuefieri, et alia auxilia ejusmodi adhiberi, desiderabit. Reliqua malorum debellari debent, tepidario, liquoribus mulcendo idoneis epotis, necn0ncamphora miniStrata. CCXCVII. DE PHOSPHORO.Jam diu PHOSPHORUS chemicis notus fuit: qui olim studio auri faciendi sagrantes variis eXperimentis hunc in finem institutis urinam subjecerunt:
unde PHOSPHORUM invenerunt. PHOSPHORUS est unum elementorum, quae flammam ex facili concipiunt; semipellucidus est, cerae candidae haud absimilis, subsaviis. Hoc praeSertim cum ab aliis discernit; quod sua sponte loco tenebroso inclusus lucet, Oxygenio Simul absorpto, fumoque candido allium Olente ascendente; qui est acidum phosphoroSum. Hinc pondus PHOSPHORI aeri circumfluo objecti sensim decrescit. PHOSPHO RUS usque ad gradum CXLVIDVm calefactus aere circumdante, flammam albam et clarissimam edit, in acidum phosphoricum vertendus. Alcohol atque Olea PHOSPHORO solvendo sunt habilia : aqua
PHOSPHORUS medicamentum eSt praepotens: raro sane ad aegros sanandos a medicis Britannicis conceditur : genus nerV0SUm, et praesertim gignendi instrumenta. Ortiter stimulat: quo fit ut n0n-
299쪽
DE SIGNIS INGESTO PHOSPHORO ORTIS. 283
nulli eo usi sint, ad typho, paralySi, chiorOSi atque anaphrodysia lab0rantibus succurrendum. CCXCVIII. DE SIGΝIS INGESTO PHOSPHORO
ORTIS, &C. Simul atque ingens copia PHOSPHORI Ventriculum subierit, sive coneretus sumatur, SiVe oleis aut alco-hole prius dissolutus, omnes notas ventriculi graviter inflammati accendit: quas hic fuso sermone describere ViX OpUS eSt. Homine mortuo, signa solita inflammationis, patefacto cadaVere, prodeuut. De laedendi rati0ne pauca habeo, quae proferam :PHOSPHORUS ipse per se noceat, an prius in acidum phoyphoroSum Vertatur, incertus haereo: suspicor hoc acidum quam citissime, PHOSPHORO vorato, intus fieri: factumque membranam mUCOSum Contactu inflammare. Hoc venenum facile post mortem detegitur, fumo allium olente, aliisque ejus dotibus antea descriptis. De remediis nihil pro comperto praedicare POSSUm. Si inflammatio sane exardeat, venis Vaeuefactis Se- danda erit: nescio tamen aliqua remedia PHOSPHORO
obtundendo habilia, Demulcentes potus eXperiendi. Si medicus veneno jam sumpto adsit, instrumento utendum, cui nomen ' Stomach Pump
300쪽
CCXCIX. PAUCA DE VENENIS MECHAΝICIS.
Quaedam res ingurgitatae necem homini aut bel- tuis adscissere possunt, prae figura particularum aSpera et inaequati: hujusmodi sunt vitrum in pulverem minus subtilem redactum, atquo crines breviores ; nempe capilli equini aut suilli contriti. Haec proeuldubio inflammationem alimenti meatus membrana mucosa irritanda et dilaceranda, ciere possunt.
MDCCCXIII in literis mandatur intestini Scirrho aD secti, ob crines ingestos, diuque canali insXos : aeger diu alvum tardissimam, et saevum ventris dolorem, questus fuerat; cibos male conc0Xit, demΗmque tabe et dolore confectus periit. Cadavere patefacto, ventriculus multo crassior quam fert natura repertus est, ore inferiori simul coarctato. Intestinum uni-Versum eandem fere speciem sibi praetulit. Colitotius linea media aequo major fuit, ab initio usque ad arcum sigmoideum ineuntem : qui contra arctissimus vix minimi digitorum capax fuit: ibidem porro sex crines suilli inclusi apparuere: fons malorum omnium eViden S.
Devique, venena hujusmodi omnia canalem alimenti inflammare solent; et diutius parti angustiori inhaerendo, notas colisag graViSSimas, necnon, si homo ad id malum natura sit proeliVi0rin, Scirrhum