장음표시 사용
3쪽
ACADEMIAE EDINE GENAE PRAEFECTI:
AD KALENDAS AUGUSTI, HORA LOCO UE SOLITIS.
5쪽
7쪽
JAΜ diu varia adversae valetudinis genera, quibus patent homines, ad capita duo medici referre consuerunt. Alios, nempe, morbos Acutos, alios Vetustos, sive Chronic , posuerunt. Horum utrique summum medicorum studium jure optimo sibi vindicant; illi, quod actionibus vitae flammae
8쪽
alendae necessariis impediendis, crebro mortem repentinam asserunt: hi vero, quod citra praesens vitae discrimen, actiones, quae ad beate vivendum operam conserunt, hebetant et infirmant; et exinde vires animi et corporis conterunt, Summas aerumnas moliuntur; seriusque ocius in satum abeunt.
Legibus academicis obsecutus, quae Omnibus summos medicinae honores ambientibus imperant, ut aliquid ad artem medicinalem pertinens literis mandent, morbum acutum, cui nomen Phrenitis,' selegi, de quo disputarem ; qui aliquanto rarius sane, quam aliae inflammationes, torquet: necem tamen, quoties accedit, citissimam sere allaturus. Eo potius de cerebri inflammatione scribere in animo est, quod idiopathica non frequenter medico obvenit, et ideo pleraque minus nota, inquisituque dignissima, sibi praesert. Haud sane prosessus novi me aliquid prolaturum, hoc opus aggredior : c0nsilium est non nisi quae, sontibus alienis deducta, sive quae Usu, inter aegros curandos, didicerim, exponere; et inde ingenia acriora ad argumentum tanti momenti agitandum impellere.
9쪽
DE MORBO DEFΙΝIEN DO ET ORDINANDO.Hanc inflammationem, classi Pyrexiae V Ordinique Phlegmasiae V subjectam, CUI LENUS ita definivit: Pyrexia vehemens; dolor capitis; rubor faciei et oculorum; lucis et soni intolerantia ; pervigilium ; delirium ferox, vel Typhomani a.' Μedici alii aliter cerebri inflammationem ordinarunt. Nonnulli eandem, nisi alio morbo jam praesente niXam, Omnino SubeSSe ΡOSSe negant : quidam Opinione huic contraria usi, contendunt Phrenitidis Idiopathicin duas esse Species : unam nimirUm membranarum, alteram cerebri ipsius, inflammatione contineri. Quibus eo assentiri nequeo, quod membranae circumjectae et cerebrum ipsum nexu arctissimo invicem sociantur I adeo ut vi X aut ne vix quidem illae, hoc non participe, hocve, illis integris, inflammari possint. Potius conjicio, utramque harum partium inflammari, ita tamen, ut modo membranae prae cerebro, modo hoc prae illis, inflammatione torqueantur. Ne multa, hunc morbum duplicis esse generis perhibeo; nimirum, modo I diopathicum, id est, nullo malo alio jam urgente ex0rtum; alias, Symp-
10쪽
tomaticum, morbo, Scilicet, antea illato innixum. Phrenitis Symptomatica febres, praecipuam causam genitricem, agn08cit: TyphuS nempe, vel febris flava, aut alia febris ardentior, ob corporis indolem propriam, eo interdum omneS ae-tiones interiores incitat, ut alicujus viscerum inflammationem accendat; modo cerebri, alias ventriculi, alias pulmonis, &c. Hrenitidem vero Typho aliave sebre accensam, quam plurimum ab eadem Idiopathica discrepare, hinc satis patet; quod illa nunquam sere, mortui cadavere patefacto, membranas cerebri Opacas, crassiο- res, invicem conglutinatas, aut pure effuso obductas, eXhibet; quae Omnia huic saepissime contingunt.
Do Phrenitide Idiopathica potissimum dis
Inflammatio cerebri, veluti aliorum Viscerum, ex animi et corporis languore et summa molestia incipit. Membra omnia inhorrescunt; aeger cibos fastidit, sumptosque evomit; capitisque et ar-