장음표시 사용
11쪽
De glandulos oculorum hylematis Inflammatione. T q. I.
Inflammationem, morborum plurium, tam internOTUm quam eliternorum, horumque prae illis comitem, omnem, ob sequelaS et noxias et sali lares, attentionem mereri, jam eo patet, quod experientissimi artis medicae Viri illi eruendae et eXplicandae omnem dederint operam. Omnium instar cel. Loerhavium, S ierentum, Gorterum,
Halorum, menium, Hambergerum, Hommannum , Whyttium, Cullentnes, Macbridium nominasse lassiciati Hi viri, etsi inter se dissidentes,
omni tamen cum perspicacitate, rem tractarunt, ita, ut alienum putemuS, novam Infammationis theoriam hic proponere. Quare de topicis
12쪽
quibusdam tantum inflammationibus, et quidem de Systematis oculorum glandulosi in ammatione agemus. Haec enim, quum partes nobiliores occupet, at illo ambigua ipsius sit tam diagno sis quam curatio, prae omnibus mihi digna visa est, quae paullo accuratius exactiusque investigetur. Mirum sane, quod ex ingenti librorum ) de
praestantiores eorum liunt: Celsem, de Medicina. Iob. Tolor, nova NOsographia. De St. Tves, Non veau traite des maladies des
Mauchard Dissertationes de variis oculorum morbis
Desbuis Godron Traiae des maladies des yeuX-Guerin, Traile sux les maladies des yeux. Ianin, Memoixes et Observations Anatomiques, Physiolog. et Physques sur Oeii et sur Ies maladies, qui affectunt cet organe. Richter Chirurgic. Fasciculus. Platmer, Varia de Morb. oeulor. scripsit in suis In. stitui. et opusculis Chirurgicis. Pleuese, Doctrina de morbis oculorum. Verner, Description of the human Eye and iis adjacent patis vrith their principat Diseases etc. Romi , An essay an the ophtalmy or Inflaininationos ille Eres etc.
13쪽
Oculorum morbis tracta latium mole, vix aliquem ostenderis , qui exactum inflammationis glandulosae oculorum descriptionem sistat. Quid Z quod, ni fallimur, periecta glandulosae inflammationis theoria adhuc desideretur. Tentemus igitur, utut tenuitatis ac insuffcientiae virium nostrarum conscii, hoc in specimine quaedam proferre, quae rem dictam vel illustrent magis, vel provocent alios, ad eam e X ad hius rimandam. Institutum autem nostrum Vt assequamur, Ordo rei eXigit, ut primum pauca de Inflammatione disseramus.
Duos esse Inflammationis fontes, motum nempe minimorum vasculorum oscillantem, stimulo quodam auctum, nimiamque vasorum rela-Xationem, patet ex sententia Cl. Macbris. ' Quodcumque enim corporiS humani vasculum,
vi quadam singulari quam aut vim irritabilitatis aut vim vivam nominare, per me liceto pollere, 'DA a quae
) David Macbride Introd. in theoriam et praxin Medici
14쪽
quae ei facultatem, motum oscillantem producendi, praebeat; immo totum systema vasculosum vi oscillatoria gaudere, quae eo magis D e X serat, quo magis ad sese eXserendam excitatur, notumost. Porro, vim elasticitatis iere omnibus corpo iris humani partibus propriam, Vasculis quoque inesse, sic ut facile distendantur relaXenturque, eviectum habemus. Liquet simul eX argumentis a
citato auectore suam in sententiam adductis: utriusque causae conjunctionem, et motum oscillantem auctum, et minimorum vasorum relaXationem,
aut vim resistendi imminutam,) ad inflammationis ortum requiri; eamque a sola stimulorum, motum oscillantem augentium actione, aut a sola
vasculorum relaxatione umquam creari, negat.
Haec utriusque causae conjunctio pernecessaria, atque ad explicanda faciliori negotio insana mationis Symplomata faciens nobis videtur. Stimulus enim, qui motum oscillantem producit, pro majori minorive gradu, uberiorem humorum copiam allicit, et in vasa protrudit: quo ipso ea distenduntur, simulque vascula minora dum relaXantur, humor crassoris indolis, qui in statu sano ea permeare non potuisset, nunc faciliuS ea
15쪽
transit, et distendit; hoc autem ipso et a materia, forsan aliena, in iis contenta, et propter distensionem, ipsa irritantur, motusque eorum oscillans augetur. Unita itaque utriusque causae actione, sanguis in partis assectae vasa copiosius intrat, ac inconsueta quadam vi celeritateque impellitur: ex quibus Cl. Macbride omnia inflammationis Symplomata deducens, inflammationis calorem, a calore, per motum et attritum sanguinis in vasorum parietes et globulorum sanguinis inter se, aucto, derivat. Quum sanguiniS praeter naturam Cale- isaeli volumen expansum, vasa dilatet, via liberior sanguini subsequenti sternitur; quo fit., Ut plura vasa in statu naturali humorem diaphanum Velientia, nunc sanguine rubro impleantur; impleta Vero ruborem, inflammationis, inprimiseX ternae, inseparabilem comitem, contrahant. De
inde arteriae, propterea, quod nimium distenduntur, tumorem efficiunt magis minusve tensum: quo in loco, tela cellulosa laxiori et copiosiori
praedito, inflammatio accidit. Arteriae justo magis distensae, systolen et diastolen, aequo maiO-τem e Xserunt: inde pulsatio irequens in infammatione. . Dolor denique, propter solidorum vi vorum distensionem, forsan etiam propter mate-
16쪽
Doni sterioris indolis vasa irritantem, quibus vis irritabilitatis non minus, quam vis sensibilitatis cientur, tamquam necessarium inflammationis symptoma accedit. Quod ad varios inflammatio- .mis exitus attinet, de eo aptius alio acturi loco, videamus jam: an glandulae supra dictis polleant requisitis, ita, ut vere inflammari possint Neminem fore, spero, qui nobiscum non conveniat, secundum ea, quae de inflammationis causis eXhibuimus, glandulas inflammationem Omnino subire posse. Plerasque enim earum multis vasculis arteriosis venosisque constare, squae ut alia vasa, minori forsan gradu, motu oscillante praedita atque relaxationi eo magis, nisi tallimur, subjecta sunt, quo laxiori tela cellulosa gaudere videntur) palam est; inde lite roquisita ad inflam mationem suscipiendam iis non deesse , patet. Superest, ut stimulum ad moture oscillantem eXci-
tandum atque ad eum adai'gendum indicemus, quoi negotium minoris dissicultatis nobis esse videtur: nam praeter effectnm, quem humor in aliena vasa propulsus exserit, et hoc accedit, quod aerimoniae quaedam singulares, e. g. strophulosa, variolosa, cancrosa, venerea et aliae, glandulas Prae
17쪽
prae omnibus aliis c. h. partibus ament, vasa earum vi acritudinis suae irritent stimulentque et ad majorem motum oscillantem disponant. Adhaec, signa in glandularum morbis apparentia, sat superque nos de vera earum inflammatione certiores reddunt: calor quippe semper in iis ita assectis sentitur; rubor ut plurimum, nisi materia morbifica in ultimis et interioribus excretoriorum vasorum sinibus lateat, percipitur tumor earum certe majorem , quam aliarum partium inflammatarum tumores, peripheriam habet, propterea, quod glandu-iae , nostro quidem judicio, laxiori gaudeant structura, notabiliori semper magnitudioe apparet; immo et pulsatio aliquando sentitur, nec minustentio dolorifica, agrotantes valde urgens adest, etsi non aeque acuta et vehemens, ac in aliis in-fammationibus : quod, ut arbitramur, partim astructura laxiori, partim a minori neruorum copia,
qui eas perrepunt, deduci potest. Denique, si ad
morborum eorundem eXitum respicere velimus,
de quo postea non possumus non , quin omnicum persuasione fateamur, ' glandulas aeque, ac aliaS c. h. partes inflammationi obnoxias esse. His praemisis, ad nostrum progrediamur Scopum. Instituti nostri ratio eo tendit, ut inflamma-
18쪽
tionem glandularum oculi paullo fusius indagantes, ea, quae in plerisque cel. virorum scriptis hic illic,
ad hanc materiam pertinentia et proficua Occurrunt, nexu quodam atque ordine proferamuS, V2rioremque de his morbis statuamus theoriam. Ordo itaque rei postulat, ut earum glandularum, quae ad oculi tutelam atque ad alios ejusdem usus inserviunt, brevem faciamuS mentionem. l. 3. Quatuor hactenus in oculo humano partes glandulosae cognitae sunt; i) glandulae Meil, naianae, ab glandulae carunculae lacrymalis,
3b glandula lacrymalis, denique q) glandulae systematis lacrymarum, scilicet sacci lacrymalis et ductus nasalis, quae quidem strictiori sensu ad
Oculum non pertinent, ob loci tamen proximitatem, Variamque, cui obnoxiae sunt, labem, a glandularum oculi propriarum inflammatione
oriundam, Omnem merentur attentionem: quare et non incongrue hUc referuntur.
I. Glandulae sic dictae Meibomianae, interutramque palpebrarum laminam in sulcis posterioris
) Dicit ipse Meibomius: risive eas in posterum glandulas voces, sive ductus glandulosos, per me licet.
19쪽
ris faciei cartilaginum tars1 dispositae sunt; sed
non omnem hanc tarsi partem occupInt: eXterna
et interna enim ejus pars, ubi palbebrae ad angulos oculi constituendos accedunt, illis orbata est. Sub specie cavorum intestinulorum longitudine, et feXionibus variantium, sese offerunt; in quae iterum aliae subrotundae cryptae aperiuntur, et quae denique in ductus porosque eXcretorios, in utriusque palpebrae margine, numero triginta ad quadraginta visos finiuntur: eorum tamen numerus in palpebra superiori major est. EVomunt smegma, quod recens eXcretum magis limpidum est, atque accessu aeris in molle sebum abit. In quibusdammam malibus recenS natis, hae glandulae, ab aere irritatae copiosam collam secernunt, ad paycos dies oculos conglutinantem. Simile quid Cphtalmia ne onatorum exhibet, qui imprudenti consilio , statim a partu, nimio aeris lucisque accessui exponuntur. Harum glandularum usus est,
ut humorem, oculum constanter lubricantem, et lacrymarum acrimoniam temperantem, secernant;
qui irritationem frictione productam simul mitiget et ad alia plura oculi emolumenta sit. II. Caruncula lacrymalis est agmen glandularum sebacearum, in interno oculi cantho positum;
20쪽
nonnunquam piliS aegre conspicuis obsessa reperitur. Ab obtegente ipsam conjunctiva, quae ad ejus eYternam partem duplicata, palpebram tertiam efformat, comprimitur, indeque fit, ut materia laba cea illi glandularum Meibomianarum simillima, ex
ipsa excernatur. Usus carunculae est, ut palpebras distendat, lacrymas ad vias lacrymales dirigat , etc. III. Glandula lacrymaliis est glandula conglomerata, OValis figurae, diuriuscula, in plures
lobos divisa, ex qua nonnunquam continuatio non parvae magnitudiniς versus orbitae fundum tendens, oritUr. Haeret supra oculi bulbum versus canthum oculi externum in peculiari ossis frontis fovea, tempora versus. Est sex septemve duc i-hus excretoriis instructa, quorum praesentiam
plerique testantur Medici, v. g. Cel. Brigo, Santorinus, Winsistatius, Lielitalidus, Hunterus, Cos bobmius, praecipue autem cl. Alex. Μ0n re,
qui eos argento vivo se replevisse narrat; alii vero eos adesse negavere, ut Cel. Hallerus, Morgagui Hinuius, qui nunquam in oculo humano eoS detegere potuerunt. Hi autem ductus prope tarsum palpebrae superioris, in eXterna conjunctivae facie