장음표시 사용
11쪽
perficies vero, quae humores secernunt, glandulaeque secernentes nam, ut quibusdam placet, glandulae lymphaticae non per se, sed ex viro res Orpto, assiciuntur), prae caeteris corporis partibus huic malo opportuniora sunt. De Carcinomate vero mammas assiciente praecipue hic loci disserere nobis in animo est. Mammae muliebres fere solae hoc morbo assiciuntur, nonnunquam vero mammae in viris Carcinomate affectae stadia morbi omnia subeunt, ad extremum cultro eXcidendae '. Glandulae Carcinomate affectae sub initio fere semper duriores evadunt ; hinc Scirrhose dicuntur : minus recte quidem, nam glandulae praeter solitum durae fiunt ex aliis morbis naturae prorsus diversae, et curationem diversam postulantibus. Hinc est periculum haud leVe, ne medicus in errorem tam in judicando de natura morbi, quam in remediis adhibendis incidat, Multum igitur desiderandum est quod daretur indicium aliquod certum propriumque, quo alii
' Heister's Surgery, p. 227. vol. 1.-Le Dran's Operatior gin Surgery, p. 292, ex editione Gaiaher. Hebei den's Medices Comment. P. 296.
12쪽
Scirrhi glandulas assicientes ab illo in Carcinoma jam abituro rite distinguantur. Hoc tamen non pene8 nos est; morbus itaque non a definitione simplice sed potius historia generali dignosci potest.
CA C1NOMA suum impetum primum admodum insidiose saepe facit; nam aliquid duritiei haud raro aut clam aegram aliquamdiu mammam occupat; aut incommodum vel minimum ViX, ac ne ViX quidem affert. Interea aegra nihil mali timet, dum monstrum horrendum magis indies crescit, viribus medicinae victu haud facile cito evasurum. Nonnunquam Vero gradum corripit, perque omnia sua stadia ad aegrotantis internecionem cursu incitato festinat. Ad initium in mamma conspicitur tumor parvUS, durus, homobilis, bene circumscriptus, indolens, ctati concolor. Interea esiluit haud raro e papilla aut areola circumiacente aliquid humoris serosi vel sanguinolenti. Hoc primum morbi sudium, aut apud quosdam auctores obtructio simplex nominatur. Post spatium alias longum alias breve tumor
13쪽
ad molem majorem crescit, partibus vicinis adhaeret, formae inaequalis fit, et demum sensu praeditus est.
Primum aegra de pruritu levi, tandem de dolore huc et illuc intra tumorem, more iaculi, celeriter movente, Conqueritur. ΜOrbus nunc magis externe se prodit, nam venae sub cuti largiores quam solitae fiunt, cutis ipsa passim inflammatur, et colorem purpureum vel lividum induit; papilla quoque saepe introrsum recedit, cutisque circa eam in rugas vel plicas contrahitur. Μorbus nunc Stadium Secundum explevit, et potius Carcinoma strictius ita dictum, vel Scirrho-carcinoma appellatur. Sanies tenuis acrisque, quae huc usque sub maculis rubris vel lividis latebat, sibi viam extrorsum jam facit, ulceraque mali moris ostendit. Carcinoma sic dictum Occultum hoc modo in Aperium mutatUr. Dolor interea non remittit, potius mirum in modum intenditur, et sensum nunc lancinationis nunc caloris urentis refert. Ulcus semper faciem cum eXcrescentiis fungosis, et foveis altis inaequalem; labiaque plerumqne crassa, dura, sensu eXquisito praedita, saepe extrorsum flecta, nonnunquam praesertim in initio inversa, aliquando etiam serrata Os-
14쪽
tendit; humoremque tenuem, ichorosum, varii coloris, faetore ingrato, saepe intolerabili, partes vicinas rodentem , fundit. Sanguis ipse quoque
haud raro copiose erumpit, adeo ut ex hac causa sola interdum aegra moritur. Ulcus interea nonnunquam speciem fallacem induit, nam crusta magna, sphaceto correpta, omnino separata, superficies nova, laevis, ad visum sana, in conspectum prodit. Medicus vero nimium ne credat colori, quia ulcus adhuc suam indolem virulentam pristianam revera servat ', et nunquam pus sanum prae-het. Ex loco assecto eXcurrunt lineae durae, gla dulis aliisque partibus vicinis aflixae, antiquioribus in libris radices seu chelae Cancri appellatae. Hae revera sunt vasa lymphatica indurata, quae una cumgIandulis ex viro resorpto, diversis morbi temporibus, assici incipiunt. Hoc praesertim accidit, cum morbus, ut interdum soleat in latebris agere gaudet, et exulceratio interna, cute adhuc incolumi,
Humor effusus apud quosdam auctores adeo acris fuisse se tu , quod linteola resque alias applicatas, instar caustici, consumere potuerit. Hoc tamen fortasse fictum, certe perrarum est.-Heister's Surgery, p. 229. vol. I.-Van Swiet. Com. On
15쪽
DE CARCINOMATE. 7 late progreditur . Tumor in mamma tantum unicus plerumque, plures Vero interdum oriuntur.
In eodem quoque tumore ulcera pluria, aliud post aliud se aperiens, saepe formantur; eXque his for minibus singulis fungus, asper, scaber, coloris caerulei, aut atri se prodit. Ulcera adeo tenera, I ceratuque facilia sunt, ut a tactu levissimo sanguinem tenuem fundant. Corpus universum, his malis urgentibus, in consensum trahitur. Postquam mamma scirrho correpta fuerit, ulceratione
jam instante, ingruit aliquid febris, fluxu humoris
progrediente, statim cessurae. Postea vero, ichorepraesertim copiose fluente, febris sic dicta Hectica cum pulsu frequente, admodum dUTO, ParVO, adoritur ; aegraque dolore diuturno, sudoribus nocturnis, alvi fluxu exhausta pro vita misera mortem
DE MATERIAE CANCROSAE INDOLE CONTAGIOSA.
UΥRUMNE efiluvia, quae ab ulcere carcinoma-toso avolant, contagiosa sint; vel humor ex ulceruefiusus corpori alieno admotus, Carcinoma gignere
16쪽
possit, parum inter medicos constat. Adrianae,' ait Tulpius, Lambertae, provectae aetatis, post devoratam aliquot annorum molestiam, ulceratum mammae Carcinoma, ad eum pervenit putredinis gradum : ut halitu suo inficeret famu- lam, continenter operam ipsi navantem; et qui- dem eo majore labe, quo diutius suppetias tulerit ac familiarius cum illa vixerit. E quibus conceptae perniciei scintillis tandem exortum in- gens incendium ; quod ipsam non minus, quam Dominam suam, pessumdedit: insidente utrius- que pectori, ac alis, tam foedo ac inaequali ulcere ; ut aliquamdiu animi penderem, utra illa- rum graviori excarnificaretur saevitia.
Quid quod mihi ipsi, solus foetentis hujusce-
modi carcinomatis intuitus, praeter insignem cor- ρε dis defectum, aliquando guttur usque eo exul- ceravit: ut non mercurio praecipitato tantum ; verum etiam forfice cottidie opus fuerit, ad au- ferendas crustas, a depascente veneno in fauci- bus excitatas. E quibus vel coeco apparet, ulceratum cancrum non solum cominus, Verum etiam eminus contagium suum disseminare : ac
proinde satius esse, fidem habere experimentis
17쪽
indubitatis; quam i cautae juventuti illudere, frivolis argutiis, atque.excogitatis captiunculis: ne dicam subtiliter differendo aditum interclu- dere, quo minus perspicax mentis acies diriga- tur ad meliora, usu abunde comprobata Mihi vero persuasum est, Tulpii aliorumque auctoritate gravi nihil obstante, minime certum esse, quod efiluvia talia revera contagiosa sint. Contra, si nobiscum reputemus, morbum minime rarum esse, Chirurgos aliosque persaepe estuviis talibus exponi, paucaque esse exempla, in quibus morbus ab hac causa oriri dicatur ; licet nobis fortasse in alteram sententiam libenter ire. Ex auctoritate quoque satis gravi haud nefas, est dicere, quod morbus Ancillae, si revera Carcinomate correpta fuerit, minime halitui ex hera attributus fuisse debeat ; quodque guttur Tulpii ipsius Carcinomate vero immune fuisset. Attamen propter testimonia minus infirma, et analogiam admodum plenam
haud absimile videtur, ichorem ex ulcere carcinΟ-matoso fluentem, in corpore alieno eundem morbum excitare posse. Exempla tamen, quae ad hanc sententiam confirmandam a quibusdam auctoribus, ' Observationes Medicae Nicolai Tulpii, lib. 4. cap. 8.
18쪽
praesertim D'. Gooch prolata sunt, haud omni ex parte sussici t. Foemina, hoc Chirurgo testante, sere sexagenaria, de mamma scirrhosa, glandulisque axillaribus eodem morbo Correpti8, conquerebatur. Cum tantum annos tres nata, liquorem
quemdam, quo ulcus cancrosum lotum fuerit, bi- herat; die circiter decimo quarto post, in lingua ejus oreque interno apparuerunt ulcera serpentia malique moris, quae postea dissiculter sanata fuerunt. Annos postea viginti, ex contusione in casu recepta prope articulum coxarium ortus est abscessus, qui quoque diu sanari refugit. Post annos quindecim integrae valetudinis, sese prodidit in
mamma tumor parVUS, durus, fluxu menstruo post intervalla fluente, tarde crescens. Cum Vero ca- tamenia redire desiverant, molem magnam celeriter adeptu8, mamma tota correpta, ad glandulas iuaxilla positas serpsit, nunquam Vero ante aegrae mortem in ulcus apertum abiit. Tumor hicce,
D'. Goocli judicante, a liquore poto suam originem duxit, minus certe quidem ut mihi, omnibus rite perpensis, videtur. EXemplum alterum ab eodem prolatum, scilicet, foeminae, quae a suae soro-
19쪽
ris ore, usit tubi pro tabaco, morbum accepit, haud minus patet iisdem objectionibus a Pearson illo Chirurgo doctissimo peritoque enumeratis '. Idem de aliis exemplis ad hanc sententiam confirmandam prolatis dici potest. Inter omnes vero constat, effluvia ab ulcere cancroso avolantia interdum effectus haud gratos in corporibus aliorum praestitisse ' ;ichoremque carcinomatosum, parti cuticula opertae admotum, dolores lancinantes brevi durantes dedisse: ; parti vero, cui cuticula abrasa sit, admotum, ulcera speciem cancrosam prae se ferentia fecisse S. Annon haec ulcera, ut quibusdam placet, Te vera indole cancrosa prorsus careant, probatu, ut mihi videtur, perdissicile est. ΕXperimentum, quo hoc certissime dirimendum est, insitio nempe, nefas est, nam quis, proh facinus i tali periculo ullum objicere audeat i Canes huic morbo obnoxii esse dicuntur, supraque his pericula cum jure, necne non dicere ausim insitionis facta sunt. Ex his periculis vero lis non dirimitur, nam auctoreS prop-- Pearson's Practical Observations on Cancer, P. 26.4 Pearson's Principies of Surgery, P. zza. t Le Dran's operations in Surgery, P. 2891 Pearson, Loco jam nunc citato.
20쪽
ter dolores animalium, foetoremque ulceris intolerabilem adducti sunt, ut morte praematura miseriis animalia eriperent
DIS 3ΕCΤΙo tumorum scirrhosorum nihil lucis ad naturam eorum detegendam affert. Partes omnes diversae plerumque in unam rudem indigestamque molem permiscentur. Reperiuntur quoque guttae paucae humoris subflavi vel fusci nunc prope ad tumoris centrum, nunc prope ad ambitum'. Ex commentis de causa morbi proxima nuper prolatis,
dicitur, tumorem semper ex hydatidibus constare :. Hoc tamen a multis haud parvi nominis negatur.- In the paris which have become scirrhous, Ι have commonly observed,'' ait Dr. Baillie, the structure to consist os a very firm light brown substance, intersected by membranous or liga- mentous septa, Whicli run in various directions.
