Dissertatio medico-chirurgica inauguralis de carcinomate, mammas præcipue afficiente .

발행: 1803년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE CARCINOMATE.

Ulcers are osten formed in scirrhous structures, and fungous excrescences occasionalty

and it may be Durid, by a more minute obserVa- tion, that the formation os cysis always consti- tutes a part os a scirrhous structure'. V

22쪽

DE CARCINOMATE.

DE CARCINOMATIS INDOLE HAEREDITARIA, SCROPUULOSA, ET LOCALI VEL GENERALI.

CARO INOMA a quibusdam auctoribus pro morbo haereditario et scrofulse assine habetur: illa vero sententia rationibus satis certis prorsus carere, haec rebus omnibus in morbo observatis abhorrere videtur. Nullum ab auctoribus; saltem cum consensu omnium), datur temperamentum, quod huic morbo homines magis proclives reddit. Satis quoque constat Carcinoma perraro in familiis grassari, saepeque in foeminas, quarum cognitae morbo immunes vixerant, adoriri gaudere. Hinc Carcinoma non pro morbo haereditario haberi placet. Major adhuc tamen lis est, utrum Carcinoma a totius corporis labe, sive vitio tantum locali oriatur. In sententiam illam medici plerumque, in hanc contra Chirurgi potius ire solent. Proclivitas Carcinomati in variis corporis partibus eodem sere tempore, et morbus, parte assecta exci8a, in aliis vicinis vel etiam remotis recrudescens, sententi e priori favent; si contra animadvertatur foeminas multas, pos excisionem morbo incipiente,

Vel etiam admodum provecto factam, ad ultimam

23쪽

DE CARCINOMATE .

vitam, auctoribus omni fide dignis testantibus,

Carcinomate immunes vixisse, magis sententiae posteriori favere placet. Haec lis, nemee, utrum Carcinoma indole universa vel locali sit, summa attentione digna censetur, quippe quae proxime ad medicinam practicam spectat, nam si morbus e vitio generali suam originem duxerit, quibusdam suadentibus, a cultro inutili crudelique abstinendum est; si e locali tantum, ad excisionem omni spe confugiendum est. Lis vero haecce ab auctoribus nondum dirimitur, nec diremptu facilis videtur; nam, multis rebus in Carcinomate observandis probe perpensis, perdissicile videtur, utrum classi localium vel generalium referri debeat': et de operationum usu ab experientia sola judicandum est Non nostrum est tantas componere lites; quaeritur tamen, si Carcinoma labes generalis sit, cur non eadem fiducia, eodemque successu, ac in morbis

liis generalibus, Hydarthro, verbi gratia, scrophuloso, cultrum non adhibendum est: si contra tantum

vitium locale sit, cur excisioni nimium sidendum est, quoniam adhuc sint partes aliae ejusdem fabricae indolisque; adhucque vigeant causae morbi eX-

Pearson's Principies of surgery, P. 23Ι

24쪽

DE CARCINOMATE.

citantes, quae, longo post tempore, partes corporis etiam remotas in labem cancrosam trahere potuerint t

DE CAUSIS EXCITANTIBUS.

CAusae Carcinomatis sic dictae excitantes permultae ab auctoribus annumeratae sunt: maxime eas, quae saepius certiusque morbum inducunt, leviter percurrere satis erit. Referri possunt ad duo capita, quorum alterum causas circuitum sanguinis assicientes, alterum injurias vi externa illatas comprehendit. Haec in locum affectum tantum, illa in corpus totum saltem in initio suos effectus edunt.

Ad classem priorem referri potest fluxus muli bris defectio, sive natura huic fines imposuerit, sive morbus represserit. Ab observationibus Dionis patet, ex viginti foeminis Carcinomate correptis sexdecim semper inter annum quadragesimum quintum et quinquagesimum in morbum incidere. Virgines religiosae, hoc auctore in suo itinere per Galliam observante, praesertim si earum menses si-Ve ex natura aut morbo defecerint, huic malo praecaeteris obnoxiae sunt. Fertur quoque foeminas in-

25쪽

DE CARCINOMATE.

Ipnuptas prae nuptis, liberos enixas prae non enixis, tapius Carcinomate correptas esse . Huc etiam referuntur affectus deprimentes, Veluti metus, moeror, similesque; vita deses, lac in mamma coactum vel repulsum, inflammatioque, ut quibusdam placet, in scirrhum nonnumquam transiens. Ad alterum genus ictus pres uraque diuturna pertinent. Hic tamen confitendum es , morbum interdum oriri, cum nihil praeter solitum culpari potest.

DE CAUSA PROXIAIA.

Da causa Carcinomatis proxima commenta bene multa prolata sunt, haud vero a medicis saltem doctioribus plurimi aestimata ; nam eorum singulas autores perpaucos adipisci potuerunt. Quantulum de hac re notum sit, elucebit, si etiam levissime commenta illa attingerimus. Obstructio fautores multos adepta fuisse' videtur; haec vero obstructio non semper ejusdem indolis fuit. Veteres medici, et quidem e Recentioribus atram bilem in mamma depositam culpaverunt; de hac vero nihil amplius dicendum est, quoniam commenta antiqua circa atram bilem jamdudum in pace requievere.

Heister a surgery, p. 229, VOl. I.

26쪽

DE CARCINOMATE

Ruidem auctores acori corrodenti mala dira in Carcinomate observata attribuerunt; perperam quidem, nam neque argumenta verisimilia, neque symptomata observata talem acorem subesse ostendunt. Hac vero de acore sententia reiecta, prolata est alia prorsus contraria, nempe, qua Carcinoma sali aikalino caustico tributum est; huic quoque opinioni objiciuntur multa haud dilutu facilia. Lympha quoque inspissata, quae morando in suis vasis magnam in putredinem proclivitatem paulatim acquirit, a quibusdam pro morbi causa habita est. Alius quidem auctor , qui huic morbo multum attentionis dedit, et quo in posterum non immedicabilis esset, summa ope nisus est, contendit causam Carcinomatis proxiniam nihil aliud esse

quam insecta eorumve ova ex aere in corpus reincepta, quae citius ociusve irritationem, dolorem, omniaque dira morbi symptomata excitant. Hoc Vero Commentum, etsi, testante ejus auctore, antea

Prolatum, multisque in morbo observatis firmiter fultum fuisset, nunquam apud Pathologos, ut Videtur, multum invaluit. Hydatides denique pro causa morbi proximae habitae sunt ab auctore doc-

27쪽

DE CARCINOMATE.' 19

trinae quidem haud parvae, summique ingenii; opinio tamen haec haud multum fidei fecit, suumque

auctorem in controversiam cum medicis summi

nominis duxit. Tenebrae igitur densae, illis commentis nihil lucis suppeditantibus, huic argumento incubant; hinc genus humanum mala dira eXinde provenientia adhuc pati damnatum est .

DIAGNOSIS.

UONIAM mammae aliis morbis, Carcinoma praesertim incipiens fere exacte simulantibus, obnoxiae sint, res minimi momenti fit, ut certiores facti simus, quaenam signa ad Carcinoma ab aliis morbis similibus distinguendum valeant. Diagnosis Morborum semper perdissicilis et imperfecta est; Carcinoma, Ut ex ejus symptomatis rite perpensis clare elucebit, perpauca, interdum nulla signa propria, sibique peculiaria habet. Hoc praecipue Verum est de morbo jam incipiente, cum diagnosis Certa summi momenti sit; nam postea, cum jam.ulterius Processerit, in conspectum veniunt indicia admodum clara, monstrumque frustra prodentia. Norbi, qui Carcinoma maxime simulant, sunt, Imo, Tumores strumosi, qui interdum tarde et inri

28쪽

2o DE CARCINOMATE .

sidiose adoriri, minime rapide progredi solent. Inter tumorem strumosum et cancrosum hoc maxime interest, quod illud, quam hoc, magis late in 'initio diffusum, minus durum est; in struma quoque cutis citius rubescit, et abscessus magis exacte formatur; et nunquam sentitur ille dolor secans, lancinans, Carcinomati peculiaris. Carcinoma praeterea et struma eodem aetatis tempore perraro adoriuntur, et in ulcera speciei prorsus diversae abeunt.

et do, Tumores inflammati ; indicia vero inflammationis verse a Scirrhi symptomatis distinctu haud dissicilia sunt. tio, Scirrhi, scilicet, sequelae inflammationis mammam lactantem afficientis, qui, specie infammatoria omnino exuta, formam cancrosam indu-Unt. Fertur tumores tales numquam cancrosos fieri ', recte forsitan quidem, si hoc tantum Velit, tumores hos non cum sua indole propria cancrOsam mutare; nam de mutatione morborum in alios naturae prorsus diverta nihil vero consentane-

29쪽

um propositum esse videtur. Quamdiu autem de hujusce morbi natura Vera, causaque proxima ignoremus, mutatio in partibus ei opportunis, vel minima, surnmam attentionem suo jure sibi vindicat ; nam utrum talis mutatio Carcinomati viam postea straverit, nullo modo dicere possumus. 4to. Mammae possunt assici inflammatione lenta et diuturna, quae in scirrhum transit, et interdum nulla causa evidente, persaepe Vi externa oritur. Inter tumores hujusmodi et cancrosos, quippe qui pariter a vi externa saepe suam originem dueant,

diagnosis perdissicilis est; nam indicia distinguentia inter scirrhum sic dictum simplicem, et malignum

vel cancrosum, praesertim tantum incipientem, apud auctores posita, haud omni ex parte sussiciunt: quae de dolore tanquam signo indolem cancrosam clare prodente, dicta sint ', fortasse non omnibus placebunt. Ex tempore aetatis quo morbus adoritur, exque symptomatis antea enumeratis paucioribus vel pluribus in ejus progressu Observatis, diagnosis nostra admodum clarior evadit. Dolor quoque gravis et diuturnus sine fluctuatione, vel

30쪽

febre notabili, vel inflammationis signis, pro indolis cancrosseindicio haud admodum ambiguo habetur .

sto. Tumor totius mammae paulatim magnam ad molem crescens nonnunquam oritur. Hic non do-Ιore vehemente, sed tantum molestia, vel quodam sensu acutiore stipatur; tumorem vero cancrosum interdum aemulat. Cum autem totam mammam occupat, et rubore, sensu distentionis molesto, et

affectione generali stipetur, diagnosis admodum facilis est.

DE tumore vere cancroso nihil fausti auspicari possumus, quaeque de ejus resolutione referantur, fortasse admodum caute credenda sunt: nam interscirrhum simplicem Carcinomaque incipiens, intercedit discrimen adeo ambiguum, quod exempla illius feliciter tractati, pro hoc in resolutionem fau8- tam abiente, forte decantata fuerunt. Auctoribus Plerisque, ut videtur, persuasum est, scirrhum simplicem Carcinomati semper praeire; perperam quidem, ut mihi videtur, nam, tametsi plerumque ali-

' Richter's Medicat and Surgical Observations, P. q.

SEARCH

MENU NAVIGATION