Dissertatio medico-chirurgica inauguralis de carcinomate, mammas præcipue afficiente .

발행: 1803년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quid mutationis praecesserit, dantur quaedam forsitan exempla, in quibus tumor etiam ab initio indolis omnino cancrosae est. Si de hoc nos certiores facti, tempusque, quo scirrhus simplex in cancrosum tram sit, cognitum esset, multum ad nostram rem conferat. Quoniam vero de his adhuc ignoremus, nobis restat incertitudo maxime dolenda, et metus, ne tumor omnis, partem glandulosam adoriens, in ulcus pessimi moris incidat. Ex hac ignorantia quoque fortasse auctores ferunt, scirrhum cancrosum interdum in eodem statu, per longum tempus

manere. Tumor omnis tamen mammam foeminae provectiore praesertim aetate adoriens, summam Curam meretur; et symptomatis antea recensitis stupatus, ullis remediis usitatis nec cedens, nec in meislius se vertens, ominis semper pessimi habendus

est.

CURATIO.

CARCINOMA, consensu fere omnium, sive propter suam naturam symptomataque probe perpensa, sive propter remedia jam frustra tentata, pro morbo immedicabili habetur. Medici vero ejus sanationem nunc, ut olim, tentant, et forsasse in poste-xo tentabunt. Spes autem, aliis haud parvi no-

32쪽

α4 CARCINOMATE.

minis suadentibus, tantum levissima, aliis, etiam nulla, nobis relinquitur. Remedia sive universa, sive topica, sive utraque simul, adhibita fuerunt; et Materia Medica tota perscrutata fuit, ut inventum esset remedium pro hoc morbo certum, fallereque nesciens. Aledicamenta plurima laudata fuerunt,

immerito quidem, ut experientia infausta satis superque ostendit. Eorum multa ab Empiricis indoctis illata fuerunt: Μedici vero quidem, ut videtur, .parum pro ejus curatione egerunt; nec quomodo pars affecta diversis morbi temporibus sese haberet, satis animadvertξre; nam fabrica ejus, morbo tantum incipiente, forte haud multum mutatur; postea paulatim mutationem insignem subit,

Temediaque eadem eosdem ut antea effectus haud praeitare possunt. Omnia medicamenta pro Carcinomatis curatione a Medicinae incunabulis, ad nostram etiam aetatem tentata, vel leviter perstringere perdissicile erit; nec fines huic dissertationi impositi hoc sinent.

Remedia interne adhibita sunt accommodata ad duo consilia praecipue absolvenda; primo, ad obstructiones summovendas, viresque corporis reficiendas ; secundo, ad irritationem male sanam sopi-

33쪽

25endam, quo vires corpori insitae morbum vincant, fugentque. Pro consilio illo perficiendo medicamenta stimulantia et tonica e fostilibus; pro hoc narcotica ex herbis deprompta, usurpata fuerunt. Hydrargyrus, illud medicamentum jure laudatum, in usum vocatus fuit, avibus quidem adversiis, nam in Carcinomate vero prohiberi debet ; quoniam omnia mala symptomata augere', eventumque infaustum festinare videtur. Arsenicum quoque summa laude elatum, tapeque adhibitum fuit, tum propter suam vim tonicam, tum propter aliam specificam, qua, ut quibusdam placet, huic morbo quasi dicatum est. Auctor', qui primus ejus usum in Carcinomate suasit, narrat eXempla quaedam, in quibus ex ejus administratione integra valetudo rediit. Experientia vero aliorum : minus fausta fuit; et hoc venenum propter mala dirissima exinde provenientia, cautissimd adhiberi debet S. Laudata fuerunt quaedam praeparata e ferro, ferrum praesertim ammoniacate large sumptum it; hoc ve-

34쪽

DE CARCINOMATE .

ro apud Medicos haud multum famae adeptum esse videtur. Barytes denique muriata ad hunc morbum debellandum vocata fuit, et, quibusdam tes-

Ad consilium alterum perficiendum, nempe, ad irritationem sopiendam, Cicuta, Belladonna, Aconitum, Hyosciamus, Opium, Aquaque Lauro-cerasi usurpata fuerunt, et singula suos fautores habent. De remediis loco ipsi applicatis perpauca tantum dicenda sunt. Ex experientia satis constat, quicquid irritans vel stimulans Carcinomati occulto admotum, apertum ; apertoque, Ulcus largius reddere '. Aer vero mephiticus ulceri admotus mandatus est, et haud parum levaminis in quibusdam eXemplis :, in uno nupero S, ut fertur, sanationem perfectam dedit. Videtur tamen medicamenta alia CXterna, et inter caetera arsenicum, nihil boni un-

35쪽

DE CARCINOMATE.

27 quam praebere. Si nihilominus clarorum medicorum testimonio, et libris in nos comiis scriptis, fidem

dederimus, metus nobis erit, ne Carcinoma adhuc

immedicabile habendum sit. Medicina igitur nihil

valente, ad mammam sive igne, sive caustico, sive scalpello auferendam, plus minUSVe confugitum omni tempore fuit. Successus vero hujus operationis in dubium vocatus fuit a quibusdam, scilicet, quibus persuasum erat Carcinoma labem totius corporis esse. Inter hos eminet Μonro primus', qui dixit, quod ex sexaginta aegris, quibus partes Carcinomate affectae, se praesente, eXCisae fuerant, quatuor

tantum duos post annos morbo immunes viXerunt: ex his tres Carcinomate mammae OCCUlto, qURrtUS-que ulcere labii cancroso laboraverant. Nec hoc valde mirandum est, quoniam ille Medicus celeberrimus in civitate magna medicinam fecit; tractatioque tunc usurpata, nempe, qua suppuratio promoveretur, minus habilis fuit; et quoniam aequum est putare exempla pessima sub ejus conspectu venisse. Huic prorsus contraria est relatio Di. Hill ', qui refert, quod ex octoginta et octo aegris Carcinomate vero affectis quorum octoginta et quatuor Ulceri-

36쪽

DE CARCINOMA ΤΕ.

bus cancrosis laboraverant), qui sub ejus manu excisionem passi erant, omnes, duobUS tantum exceptis, operationi superstites fuere. Ex his autem quinque tantum, mammas cancrosas habuere; quarum una, quae sola Ulcere affecta fuit, alteraque ulcera ex excissione sanationem refugientia tulere; tertia in morbum denuo incidit; duaeque reliquae, pluribus post operationem annis, integra valetudine fruebantur. His vero relationibus utrisque praetermisiis, testimonia aliorum' audienda sunt; hinc que satis clare constat excisionem si omnia morbo affecta auferentur), saepe Carcinomate Occulto, inter dum quoque aperto, affectis, integram valetudinem reducere: ex hac igitur pendet omnis nostra spes et refugium,

Apud auctores ' de tempore, quo excisio perfici debeat, aliquid discriminis intercedit; ad scalpellum vero, ut mihi videtur,. cόnfugiendum

est, simul ac nihil dubii de natura morbi relictum fit; et malum, remediis adhibitis nihil obstantibus,

adhuc progrediatur. AEgrae tamen operatione sem- , per horrenda perterritae, plerumque tantum mala,

37쪽

DE CARCINOMATE.

quae maxime urgent, lenire, et dolori scalpelli per-

magno moras nectere malunt.

Quoniam Carcinoma tarde, et saepe furtim, nec cum inflammationis indiciis adoriatur, ViX, ac ne vix quidem, indolis inflammatoriae haberi potest . Cum vero aliquid processerit, signa inflammatoria in coiis pectum veniunt, et quicquid stimulet, morbum cursu incitatiore progredi facit. Omne igitur remedium inflammationi occurrens, morbo incipienti accommodatum videtur; regimen itaque sic dictum antiphlogisticum a medicis haud parvi nominis multum laudatur. Detractio sanguinis topica vel etiam generalis, diaeta parca eX herbis deprompta, prohibitio potus meracioris absoluta, et subinde purgatio alvi lenta, haud parum boni conferunt '. Remedia discutientia etiam mitiora a quibusdam mandata, propter mala exinde interdum provenientia, caute adhibenda sunt. Fonticulus sedi morbi proximus haud inutilis habetur, praesertim

in Carcinomate occulto, nam in aperto nulla est ex ejus usu spes; et tunc magis oportet, nOS animadvertere, quo dolor vehemens leniendus, et foe-

38쪽

DE CAR INOMATE.

tor ulceris minus intolerabilis reddendus sit. Opium interne sumptum, Cataplasma Cicutae dolorem leniunt: et ulcus minus foetet, si Cataplasmate Dauci vel fermentante coopertum, et acido minerali, vel vegetabili diluto lavatum fuerit ; haec vero irritantia caute adhibenda sunt. Quaedam praeparata ex Arsenico, Argentum Nitratum, Hydrargyrusque Corrosivus ulceri admota,

nudata fuere, immerito, ut Videtur, nam mala sunt, nisi cum partes morbo affectas omnino consumant. Medicamenta unctuosa, consensu fere omnium, noxia sunt; quicquid vero admotum mutandum est, cum Vel Ulcus, Vel corpus aegrae totum alias se habeat Cortex quoque Cinchonae, infusionesque amarae tenues commendata sunt. Interea cibis bene nutrientibus, at blandis, parumque stimulantibus, et catharticis, ad alvum admodum laxam servandam, salinis et mitioribus utendum est . Cum de mamma morbo correpta auferenda statutum sit, quaeritur, an cauterium vel causticum medicamentum, vel culter potius in usum vocari merentur. Cauterium nostris temporibus, et etiam multis abhinc annis neglectum est ; e duobus rei

39쪽

DE CARCINOMAΤΕ.

32 liquis Chirurgi plerique hoc, at quidem illo, diversas ob causas magis utuntur. Inter caustica Arsenicum, Argentum Nitratum, et Hydrargyrus Corro-sivus vulgo usurpantur, arsenicum vero praese tim, nam ex hoc deprompta sunt illa medicamenta arcana, quae, sua compositione et usu admodum di-Versa, plurimum decantantur, et sine dubio interdum curationem perfectam dedere. Cum vero aegra nihil refugiat, scalpellus omnibus multum praeferen diis est.

SEARCH

MENU NAVIGATION