Colloquia anatomica, physiologica atque chemica, quaestionibus et responsis : ad usum ingenuae juventutis accommodata

발행: 1808년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De Pancreate. l67

Secunda calculos multangulos coloris sub- fasci, extrinSecus e laminis tenuibus ad centrum vergentibus, intus e materia coagulati mellis simili compositos, continet. Calculi hujus classis eX adipocera quoque et bile SpiSSata constare videntur. Tertia calculos coloris fusci atque bile SpiSSata compositos comprehendit. Calculi haram classium alcatis puris, vel oleo terebinthinae solvuntur. Quarta calculos continet, qui alcohole et oleo terebinthinae insolubiles sunt, et qui flammam non emittunt, Sed tardo consum

Duae proXimae classes rarissimae sunt. Bilis spissata plerumque omnibus iis calculis nucleum dat, circum quem PluS materiae paulatim colligitur.

DE PANCREATE.

Quae de situ atque figura pancreatis notanda sunt λR. Pan creas in regione epigastrica pone

ventriculum, Verum ante Uriam, Venam Ca-

182쪽

De Pancreale.

Vam, partem duodeni vasorumque lienis, transversim jacet. Figura ejus plana eSt, et fere digitis lata duobus, longaque octo, et

linguae caninae subsimilis. Pars dextralatior est, atque Curvaturae duodeni inhaeret, ubi pancreas minus Sive caput demittit, quod brevi spatio duodenum Sequitur : Sinistra angustior est, atque ad splenem usque tendit. Pancreas partibus posticis substantia cellulari adhaerescit, atque Peritonaeo apud initium meso- coli tegitur. Quae pancreati structura est pN. Pancreas glandula est conglomerata, atque ex innumeris glandulis minutis Sive acinis Componitur, quos Substantia cellularis inter sese connectit. Ex acinis oriuntur

ductus exigui, qui paulatim cum aliis junguntur, majore S majoresque fiunt, et tandem media in parte pancreatis ductum pancreati- Cum constituunt, qui ipse suo in cursu a parte sinistra ad deXtram innumeros alios ductus minores eXCipit, eoque major fit. . Quae de ductu pancreatico in memoria tenenda sunt λδ. Ductus est tener, albidus, atque semi-

pellucidus, et a fine pancreatis Sinistro inci-

183쪽

De Pan reale. 169

pit, major majorque sit, media in parte addeXtrum versus currit, ubi duCtum pancreatis minoris praecipuum eXcipit, atque inter tunicas duodeni oblique ingreditur, Simulque cum ductu communi choledocho in duodeno terminatur.

Cuinam usui pancreas inservit pN. Pancreas glandula videtur ad liquorem secernendum destinata, quem ductus pan- Creaticus in duodenum infundit. Quae est natura liquori pancreatico λR. Liquor est serenus, aquosus, inSipi dus, tenuis, atque salivae simillimus.

Quibus viribus hic liquor in ductibus propellitur λR. Primo videtur vis sanguinis a tergo in ramulos ductus perexiguos liquorem impellere, motusque ille pulsibus aortae et arteriarum, presSu viscerum incumbentium, et vi fortasse insita ductus ipsius non continuatur solum, Verum etiam multo celerior redditur. uibus rebus liquor pancreatiS inser

vit p

R. Is tenuis est atque, veri eSt Simile, Copiosus, et, ubi in duodenum influit, bile deinde maSSa alimentaria quam maXime mi S

184쪽

170 De Splene.

Cetur, quam massam facit multo tenuiorem, solutionemque ejus promovet; eodemque tempore concoctionem perficere atque chyli formationi favere videtur.

Quae liquori pancreatico chemica principia sunt λR. Iste liquor paratu dissicillimus est adeo

puruS atque copiosus, ut proprietates ejuschemicae accurate eXplorentur : eXperimentis autem novissimis is principia salivae Simillima habere putatur. DE SPLENE. Quae communia de splene notanda Sunt pR. Splen in hypochondrio sinistro situs est, Cum ventriculo Vasis brevibus, Cum pan- create vaSis Sanguineis et omento, cum dia-phragmate, cum rene sinistro, atque cum colo, peritonaeo et substantia cellulari, committitur. Figura ejus ovata est, et aliquantulum plana. Splen motus diaphragmatis Sequitur, et plus minus pro cibis in ventriculum Sumptis comprimitur, eoque in ma-

185쪽

De Splene.

gnitudine vanus est. Costas VerSUS COn-VeXIIS, atque laevi S; Versus Ventriculum Paulo ConcaVus est, atque inaequalis.

P. Quae textura spleni est pK. Splen spongiosus est, atque Omnium viscerum abdominis mollissimuS, Vasi S refert VS, atque colore purpureo tinctus. ECongerie vaSorum nervorumque inter se Substantia cellulari nexorum constat ; et haud raro quibusdam appendicibus componitur, quae substantia cellulari etiam annectuntur,

glandulisque simillimae videntur. Q. Cui usui lienis inservit psi. Lienis certe pro sua magnitudine plurimum sanguinis accipit, et, eXtremis ejus arteriis in penicillos conversis, glandulae simillimus videtur. Nullus vero ductus adhuce splene egrediens inventus est : itaque conjecturae plures, sed nihil certum, de usu lienis editae Sunt. Ρ Ξ

186쪽

COLLOQUIUM DECIMUM

TERTIUM.

DE CANALI INTESTINORUM.

t Quid de canali intestinorum intelligis 3

R. Haud absurdum esse diciere eum Canalem a pharynge incipere, atque ad anum uS-que descendere, etiamsi in suo lescenSu nomina diversa accipiat, scilicet, gulam SiVeoesophagum, deinde ventriculum, intestinum duodenum, jejunum, ileum, caput Caecum coli, colon, et denique rectum. Pauca igitur de singulis horum ordine di

187쪽

Dic mihi breviter positum oeSophagi. R. Oesophagus a pharynge incipit, inter

tracheam atque vertebras cervicis descendit, cursumque habet in thorace inter laminas mediastini posterioris juxta partem anticam atque deStram aortae, circiter vertebram thoracis septimam sinistrorsum inclinat, moXque di aphragma penetrat, deinde inventriculum desinit. U. Quae oesophago structura est pR. Oesophagus est canalis membranaCeUS, e tunicis quatuor Compositus. Quarum CX- terna cellularis est, et tubum partibus vicinis annectit; Secunda muSCulOSa e St, et, interdum vaginalis gulae vocatur, ex stratis si-brarum duobus Constat, quorum externum fibras validas in longitudine, internum vero priore tenuius fibras transversim in orbes ordinat ; tertia, Vulgo ner V ea appellata, VerC substantia cellularis videtur, quae muSculosam tunicae intimae annectit, atque glandullas eXiguas mucum secernenteS continet; tunica quarta Sive intima tenuis est, atque Pli-

188쪽

De Ventriculo.

cas plurimas in longitudine ordinatas facit, quae, Cum opus est, explicantur, et facile cibos in ventriculum demitti patiuntur ; haec tunica intima etiam foraminibus pereXiguis innumeris perforatur, per quae mucus in Oe-sophagum infunditur, ut semper valde humidus sit atque lubricus, quo cibi in ventriculum facilius delabantur. Q. Cui usui oesophagus inservit ρR. OeSophagus cibos ab ore et pharynge

excipit, tum fibrae ejus musculosae tranS- verSae Supra primo Stimulatae sese Contrahunt, reliquae, aliae post alias, in contractionem veloci Ssime cientur, atque ope fibrarum in longitudine dispositarum cibos, Sine imperio voluntatis, in ventriculum detrudunt. DE VENTRICULO Quae de ventriculo notanda sunt R. Ventriculus saccus est membranaceUS. ωblongus, et oblique transversus sub dia-phragmate in hypochondrio sinistro et epi- gastrio jacet. Ubi oesophagus in ventriculo

189쪽

De Ventriculo. J 75

desinit, Cardia vocatur. Pars ventriculi sinistra major est, dextra magis magi SqUe ZΠ-

gusta fit, atque in pyloro terminatur. Cardia altior pyloro est, ibique, ventriculo cibis impleto, angulus formatur, quo cibi minus

facile in oesophagum redeant. Pars ejUS dextra sub lobo hepatis sinistro sita est, atque cum duodeno conjuncta ; sinistra cum splene committitur. Ventriculus superfi- Ciem superiorem et inferiorem, curVaturam etiam majorem atque minorem, habet. Hae Cutique locum mutant, prout ventriculus plus minusve cibis impletar. Quae Ventriculo structura est λR. Structura ejus oesophago Simillima est, atque eX tunicis quatuor etiam, sed multo fortioribus, componitur. Quarum eaeterna peritonaeo formatur, sub ea est Substantia cellularis, quae interdum vocatur tunica cellulosa Ruyschiana: deinde tunica musculosa est, quae eX Stratis fibrarum duobus constat, fibrae strati externi ab oesophago Continuatae videntur, atque in longitudinem Currunt, fibrae autem Strati interni prioribus validiores transversim dispositae Ventriculum annulis Similes quasi complectuntur:

190쪽

176 De Ventriculo.

tunica tertia nervea vel potius cellularis e St, quae Vasa bene sustinet, ut accurate in tunicam internam ingrediantur: tunica intima plerumque villosa nominatur, quia villis innumeris referta est, in quibuS ora Va-Sorum tam secernentium quam ab Sorbentium plurima hiant. Tunicae duae proximae multo ampliores, quam aliae sunt; in Ventriculo igitur rugas transversas et obliquas innumeras faciunt, quae, Ventriculo Cibis impleto, pene evanescunt; attAmen vis

adeo unquam tenduntur, Ut vasa ac nerUOS

in iis dispersa rumpi vel laedi patiantur.

Hae tunicae duae etiam intrinsecus inter ventriculum atque duodenum duplices trans VerSim prominent, et, fibris musculosis inter eas inclusis, sphinctera pylori constituunt, qui munere valvulae perfungitur, cibosque Crudos tardat, ne ex ventriculo intempestive demittantur. Extremis arteriis, quae in rugis ventriculi patescunt, succus gastricus secernitur. Erugis quoque tunicae intimae vasa innumeraabSorbentia oriuntur, quae in glandulas lymphaticas in curvaturis ventriculi sitas ingrediuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION