Colloquia anatomica, physiologica atque chemica, quaestionibus et responsis : ad usum ingenuae juventutis accommodata

발행: 1808년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

cludit, vertebrisque superioribus tribus lumborum laxe connectit; intestinum quoque Plenius involvit, atque in situ retinet, nomenque ei meso-colon ibi impositum est. Substantia cellularis laminas ejus duas inter Sei Conjungit, telamque constituit pulcherrimam, i quae apud finem duodeni incipit, oblique dextrorsum descendens orbes intestinorum Sequitur, et prope ad caput caecum coli angustior fit, ubi meso-COlon VOCatur. 1 Quibus rebus mesenterium inservit pR. Mesenterium intestinis tam tenuioribus quam plenioribus tunicam eXternam dat, i eaque in situ proprio obtinet, Vasa etiami Sanguinea, lactea vel absorbentia innumera, i glandulas, nerVos, et adipem, inter laminas Suas includit atque sustentat. Ut proprie per canalem intestinorum distribuantur.

DE HEPATE.

Quae communia in memoria de he-Pate tenenda sunt λR. Hepar omnium viscerum abdominisma Ximum est, rubicundum ; praecipue in

172쪽

l 58 De Hepale.

hypochonjrio dextro, partim in epigastrio, et partim etiam in hypochondrio sinistro, Si- tum est. Superficies ejus superior diaphragmati proxima gibba et laevis, inferior inaequalis e St atque concava. Jecur plerumque sub COStiS conditur, atque in fibras sivelobos duos, deaetrum Scilicet et sinistrum, dividitur; his lobuli tres, iobulus nimirum Spigelii, lobulus caudatus, et iobuluS anonymus Sive quadratus, accedunt.

Quibus partibus jecinoris hi lobuli

situm habent λR. Lobulus Spigelii prope vertebras dorsi in parte Sinistra lobi de Liri vel maximi situs

est. Lobulus caudatus tantummodo iobuli prioris angulus est, qui partem VerSUS modiam lobi maximi prominet. In lobo etiam dextro inter ligamentum rotundum atque vesiculam fellis iobulus an onymuS est, a quo pons sive isthmus hepatis plerumque trans ligamentum rotundum tendit, lobumque Sinistrum jungit. Quae fossae ligamentaque hepati sunt pR. Inter lobum dextrum ac sinistrum infra fossa est umbilicalis : sulcus transverSAS Sive sinus portarum Parte anteriore est . inter

173쪽

lobulum anonymum, iobulumque Spigelii poSteriore, a deXtro ad sinistrum iobum transversim situs : inter lobum sinistrum lo-bulumque Spigelii fossa interponitur ductus

Ligamenta hepatis peritonaeum Constituit, quorum dextrum diaphragmati partibusque vicinis lobum jecoris deXtrum, atque SiniStrum contra lobum jecoris sinistrum, Connectit. Ligamentum coronarium partem hepatis crassissimam tendini di aphragmatis per Substantiam cellularerti conjungit. Ligamentum latum sive suspensorium a diaphragmate et cartilagine ensiformi ad partem hepatis gibbam proficiscitur, lobumque deXtrum asinistro diducit, deinde oblique ad umbilicum usque descendit. Ligamentum rotun dum, in foetu autem vena umbilicatis, in parte poSteriore et inferiore ligamenti lati si

tum CSt.

Quae hepati structura est pR. Peritonaeum hepati tunicam eXternam dat, atque apud portam Vasa tegit magna Venae portae, capsulamque Glissonii format. Hepar glandula conglomerata e St, atqUe Vasorum congerie S videtur ; quorum eXtremio 2

174쪽

tales substantia cellulari adipe destituta mistae corpuscula innumera Sive acinoS, Ut vulgo vocantur, formant, in quibus VaSa perexigua villis radiatis similia apparent. Arteria hepatica, ramus est Coeliacae, ut antea dictum est, atque apud portam hepatis simul cum vena portae, ductu hepatico, vasis lymphaticis atque Cum nervi S, Peritonaeo sive capsula Glissonii circumdata funiculum essicit, in cujus parte sinistra arteriaeSt, in dextra vena portae, in antica ductus hepaticus, lymphatica et nervi circum, Sita. Rami arteriae hepati Cye atque Venae Portae hepaticae simul per substantiam jecoriS Concurrunt, iterum iterumque in ramulos minutissimos dividuntur, atque tandem in acinos desinunt. Ramuli extremi arteriae he-Paticae, cum iis venae portae hepaticae in a-

cinis communicant. Extremis ramulis ambarum, Sed praecipue venae portae hepaticae.

bilis secernitur, quam tubuli bili seri excipiunt, Suo in cursu iterum iterumque inter sese Conjunguntur portam versus hepatis, ubi denique ductum hepaticum Constituunt. Ab extremis etiam ramulis arteriae hepaticae atque venae portae hepaticae oriuntur Ve-

175쪽

De Vesicula Peliis.

nae hepaticae, quae sanguinem, pOSteaquam bilis secreta est, recipiunt, venamque Ca Vam inferiorem versus revehunt, et denique truncos duos tresve formant, qui in cava RSCendente terminantur, ubi diaphragma penetrat.

Cui usui hepar inservit λR. Hepar sanguinis magnam copiam OX-cipit, a quo bilem copiose secernit; et minime dubium est, quin hepar illi rei desti

netur. DE VESICULA FELLIS.

Ubi vesicula sive cystis fellis sita est λR. Lobi dextri hepatis parti concavae Vesicula fellis inhaeret, atque a Sinu portarum, ubi cerviae ejus est, ad marginem hepatis anteriorem tendit, qua fundus ejus Situs eSt.. uae fabrica est vesiculae fellis λR. Est oblonga atque ad figuram pyri accedit, e tunicis etiam quatuor ConStat; quarum extima, scilicet peritonaeum, partem vesiculae fellis solum obtegit, eamque Simul cum substantia cellulari hepati connectit ; sub illa est tunica musculosa ; deindeo 3

176쪽

substantia cellularis, quae tunica nerVea Uocata est; tum intima est villosa, rugOSa, et ubique perforatur ductibus folliculorum, qui mucum, ut tunicam intimam a stimulo bilis defendat, secernunt. Cervix vesiculae fellis retorquetur, deinde ductum cysticum emittit, qui mox ductum hepaticum jungit, ductumque Communem choledochum constituit, qui pone intestinum duodenum pancreRS versus descendit, et oblique inter tunicam duodeni musculosam et intimam ita procedit, ut bilem in cavum ejus infundat, dum inde nihil in ductum ingrediatur, propterea quCd obliquitas ductu S pro ValVula CSt. O. Quae fabrica his ductibus est ΘΓ. Ductus membranacei Sunt, mucumque tunicae vasis extremis internae eXUdant, quoa bile defendantur ; vi etiam resiliendi minime parva praediti esse videntur. Cui usui vesicula fellis inservit PR. Vesicula fellis bili receptaculum est quandocunque Ventriculus et duodenum deplentur, quia tum impetus, quo in duodenum impellatur, minor, atque cursus ejus quoque minus expeditus videtur ; bilis igi-

177쪽

De Vesicula Pellis. 16 3

ur in vesiculam fellis partim refluit, ibique

pro tempore retinetur.

O. Nonne sunt vasa, quibus bilis ex hepate in vesiculam fellis directe vehatur λR. Olim putatum est ductus hepato-cysticos in humano corpore bilem directe ex he pate in vesiculam fellis vehere ; falso autem,

quia nos recentiores experimenta ductus illos hepato-cysticos nequaquam etaiStere do

cuerunt.

Quo modo igitur bilis in vesiculam fellis suit λR. Bilis in acinis per hepar innumeris dispersis venae portae hepaticae extremis Praecipue, partim etiam iis arteriae hepaticae, Secernitur , quam bilem tubuli biliferi excipiunt, alii inter alios iterum iterumque Conjunguntur, majores majoresque fiunt, ac denique ductum hepaticum faciunt, qui bilem in duodenum transmittit. Sin autem ventriculus et duodenum pene inania sint, bilis in duodenum minus commode insuit, ideoque ductum implet, et partim per ductum Cysticum in vesiculam fellis restitit. Ibi pars ejus tenuior vasis absorbentibus aufertur, reliqua multo spissior, amarior, acri-

178쪽

De Vesicula Pellis.

Orque fit. Cum primum exitus bili facilis est, Ventriculo et duodeno cibis moderate impletis, cito e vesicula fellis in duodenumeXpellitur ad res perficiendas, quibus desti

nata CSt.

Quibus rebus bilis in ductibus propellitur pR. Vis sanguinis a tergo, veri est Simile bilem in tubulos capillares primum impellit, qui motibus diaphragmatis, hepatis, coSt

rum, VASOrum vicinorum, Corporis ipsius etiam, et fortasse vi ipsis ductibus insita paululum contrahendi, bilem in truncos majores majoresque, ubi frictioneS vasorum minores fiunt, propellunt, et demum in ductum hepati cum ferunt. Praeter res de quibus mentionem jam fecimus, ventriculus cibis plenus multo altius surgit, atque hepar haud parum, sed vesiculam fellis admodum, premit ; itaque fluom bilis promovet, cui jam quoque exitus in duodenum facillimus est. P. Ouibus rebus bilis inservit λR. Bilis in duodeno cibis miscetur, Solutionem eorum perfectiorem reddit, variis chemicis mutationibus effectis, chyli generationi favet, intestinisque stimulum nec SSa-

179쪽

De Gemit is Lilis Principiis. lG

rium dat, ut muneribus suis nuturalibus perfungantur. Quibusdam vero persua Sum e Sthepar sanguinem venosum purgare bilem Secernendo, quippe quae insincera Sit, atque e corpore intestinis demittatur.

DE CHEMICIS BILIS PRINCIPIIS .

Quae chemica bili principia insunt pN. Bilis humana vix adeo copiose parari potest, ut eXperimentis susticiat; bilis igitur bubula, utpote paratu facillima, plerumque experimentis Subjecta, atque ex his constare reperta est, Scilicet, aqua, reSina, materia suavi, albumine, Soda, muriate Sodae, Sul-phate sodae, phosphate Sodae, phosphate calcis, et Oxydo serri. Quantitas singulorum minor minorque est secundum ordinem jam traditum. . . Dic mihi, quam brevissime poteris, modos, quibus haec principia paremus. R. Alcohol vel acidum oXy- muriaticum bile mistum, albumen demittit; quo Separato, Solutio viridis aliquot horaS Super prunaS saporata resinam deponit; qua iterum Sub -

180쪽

166 De Coleulis Lilis.

mota, Solutio adhuc vaporata crystallos demittit, quae suaves et Saccharo lactis similes

sunt.

Bilis ad siccitatem vaporata, deinde in vase aperto igni bono Superimposita, tumet, ardet, fumoSque Copiosos emittit: residuum aqua bene totum solutioni sonam, murias sodae, phoSphaS Sodae, phoSphas calcis, et Sulphas sodae, dat, et postea signa ferri ostendit.

DE CHEMICIS CALCULORUM BILIS PRINCIPIIS.

Quibus chemicis principiis calculi qui in ductibus bilem vehentibus interdum gignuntur, Constant λR. Calculi a bile orti in classes quatuor common;ssime dividi possunt. Classis prima calculos coloris subalbidi, structurae crystallinae fulgidae in lamelliqvel striis dispositae, atque graVitatis aqua

minoris, comprehendit. Quorum materia inter adipem et ceram intermedia videtur, itaque adipocera nominatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION