Dissertatio medica inauguralis de chlorosi puellarum

발행: 1839년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

39 pluviosis et post inundationes et in regionibus depressis, paludosis. In regionibus septentrio natibus et temperatis , et potius vere et autumno quam quidem aestate et hieme, saepius occurrit

morbus.

Alimenta dissicilis digestionis etiam occaSionem praebent ad hunc morbum contrahendum. Ad haec pertinent farinacea , quae fermentationem non experta sunt, ut puis ex farina praeparata , solani esculenti tubera ; nam haec ventriculum non Satis irritant et non nisi a robustioribus facile digerun-

tur. Porro fructus horaei, olera, in acidum sta tulentum primarum viarum degenerantia. Horum omnium et similium usus protractus praesertim

nocebit torpidis et phlegmalicis. Hujus rei nobis

testis est medicus HEYFELDERΠs , qui Chloro sin. endemice observavit in regione Germaniae, quae vocatur Nohenetollern-S maringen. Tanquam rei causas assert paucas esse ibi matres, quae proprio lacte nutriant infantes. Ρuis ex farina praeparata, caro Suilla, en unicum alimentum tenellarum miserarum. Habitaculis neque Ves limentis bene

arcentur ab injuriis aeris frigidi, humidi, cujus

52쪽

aeris temperiei in causa est flumen Danubius saepius ripas egrediens et agros perrumpens atque submergens. Sicuti inier alia cibi ordinarii maxime disponunt ad Clitorosin, ita etiam usus rerum peregrina-Tum. Sic extant casus Virginum placendi studio in censarum et Variis praejudiciis lactarum, quae pulcritudinis conservandae cupiditate cretam, calcem aliaque magna edunt copia, ut colorem album et, ut Vocant, nobilem contrahant. Maxime Vero

falluntur in suo judicio , et horrendis SImploma tibus Chlorosis stultiliae poenas luunt. Aquae tepidae, infusiones Theae et Cosseae a qu0sae larga gula haustae , ut a plebe in nostris 1egionibus seri solet, incredibiliter vim solven

tem succi gastrici minuunt et Vim musculorum intestinatium frangunt; non mirum igitur obser- .vationes docuisse, earum abli Sum OSSe cauSam Occasionalem maxime nocentem: ita ut a Germa

nis λὶ pro causa primaria habeatur, cur Chlorosis tam familiaris sit in nostris regionibus. Tan-

53쪽

dein alimenta et potus nimis stimulantia, aroma tica , spirituosa , propter indigestionem quam Ia ciunt et irritationem ad uterum. Sic FREDERI CUs ΗOFMANNUS refert casum puellae, quae maximopere gingiberis crebriori delectabatur usu, ita ut quotidie fere duas comederet uncias, cujus usu crebriori demum in veram inciderit Chloro sin. Educalio infantum divitum ilic iterum probare 'idetur, nimis exquisitum vitae cultum esse in detrimentum sani latis; nam puellas divitum urbanas prae aliis chlorolicas seri quotidiana observatione probatur. Ea nempe aetate, quae insignis est hilaritate et mobilitate, in qua tanto pere requiruntur motus corporis , excercitia gymnastica , ludi sub dio ad vires conforma trices

confirmandas, illorum pueri coguntur ad vitam sedentariam degendam in conclavibus clausis, ut diversa addiscant et fere conlinuo MusaS colant. Ita vires corporis sensim tantopere de bilitantur , ut tempore pubertatis non sufficiant ad opus evolutionis systematis genitalis perficien

dum.

Morbi tandem diversi acuti et chronici, hac

54쪽

42 aetate vires corporis plasticas infringenies, causam Chlorosis ponunt. Ut febres intermittentes perlinaces, morbus scrofulosus, qui, ut fieri solet, hac aetate non cessavit, et tunc triste est indici um, praedominium lymphae, quo infantiae et pueritiae aetas utitur felici metamorphosi, non esse Superatum a SIS lemate arterioso ; praeterea morbi uteri, haemorrhagiae , menstrua nimis copiosa. Dantur et aliae causae ad Chloros in disponentes; sussciat vero principes allegasse, quare harum explanationi nunc SuperSedemti S.

55쪽

ΛΝDRALI 10 consilium debemus diligenter explorare pectus Chlorolicarum, nam usus practicus Virum magnum docuerat in Chlorosi singularem nasci proclivitatem ad dia thesin luberculosam. Initio hujus phthisis symplomata facile negliguntur: nam dyspnoea et debilitas, ut Chlorosi propria, huic morbo

adscribuntur ; ad tussiculam Siccam malu linam non attenditur, donec tandem et iussis magis pertinax et expectoratio et haemoplysis et motus febriles Su Spicionem movent, quae auscultationis Ope confirmabitur. ΗΠΤΗΛMUs alius vitii pulmonum chlo-roticarum mentionem fecit, nempe peripneumoniae

56쪽

44 nothae, quacum Chl0ro Sis Saepe complicatur, propter exercilium nimis auctum , quo pulmones adeo gravantur, ut ingente spirandi dissicullate, imo plenaria aliquando suffocatione corripiantur. Morbus scrofulosus non ita cum Chlorosi com plicatur, et durante ejus decursu oritur, Sed saepius illi non curato Chlorosis adjungitur, unde

chlorolicarunt ulcera scrophulosa pedum a diversis auctoribus memorata et abdomen tumidum, durum et status mucosuS intestinorum. Λ Chlorosi inveterata non curata tam frequenter flatus hydropicus oritur Vel cavitatum pectoris , abdominis, Vel telae cellularis ut anafarca et oedema pedum, ut fere nesciamus an non potius inter symplomata Chlorosis inveteratae sit numerandus , quam quidem, ut aliis placuerit, inter hujus morbi complicationes.

i) Α multis auctoribus mihi eo Domine peccari videtur, quod copulam Chlorosis cum morbo Scrosul OSO necessariam et perpetuam habuerint.

57쪽

lus fere est morbus chronicus, in quo medicus majore cum certitudine aegris sanitatem promitterepsi est, quam quidem in hoc. Pauca chloroticarum . sunt funera, et ea tunc saepius vel a complicatione cum alio morbo vel a cura perverse instituta, uti patebit ex sequentibus BRANDIs11 : h Α Chlorosi duas tantum puellas mortuas vidi. Alteri, quae simul habebat Oedema pedum, a medico diuretica

praescribebantur, eo cum eventu ut organa uropoletica continuo stimulata functionem tandem recuSarent, ita ut anas arca oriretur. Τamen continuabat in

administrandis diureticis et vomitoriis, quibus Om

58쪽

nibus misera aegra brevi tempore moriebatur, non vi morbi, ut credo , verum vitio medici. In altera simul cum Chlorosi aderat vero similiter vitium cordis. η Nam ineunte juventule, quum ingravem terrorem conjecta fuisset, et propter eum cursum fortem et pertinacem instituisset, contraxerat palpitationes cordis cum pulsuum intermissione. Incrementum tamen corporis celeriter fiebat, et

vitae genere placido saepe per J0ngum tempti S a malo erat libera. Tempore pubertatis menstrua aliquoties parca fluebant, sensim lamen cessabant non diu post. Ab eo inde tempore omnia reli qua symptomata Chlorosis horribili modo conjungebantur cum palpitalionibus cordis et pulsuum intermissione. Motus minimus corporis in causa erat dyspnoeae et animi deliquit. Praescribebam mitiora ferri praeparata et frictiones et clysmata frigida eo cum eventu , ut multo melior facta fuerit aegra. Menstrua tamen non iterum appa rebant, et quum hoc ut causa primaria morbi

ab aliis haberetur, applicationem si hirudinum ad vulvam jusserunt. Ab eo inde temporis articulo morbus terribilem in modum augebatur, ita

59쪽

47 ut aegra tempore 12 dierum misere moreretur. Si diu vero duraverit morbus et inveterata sit propter curam neglectam, Si hydrops cavitatum orta sit et febris heclica, prognosis erit minus

fausta. Dubia est in morbi complicatione cum morbo scrotuloso. In pluribus tunc orta observata sunt ulcera scrofulosa extremitatum inferiorum, quae sensim ita vires corporis imminuerant, ut tandemitecticae perirent, uti inter alios docet casus chlo-roticae CΛRI ulceribus crurum mortuae. Vix mone Te neceSSe est, maxime infaustam fore, in fatali

complicati0ne cum phthisi pulmonali, quae hac aetate cito stadia sua decurrere solet.

60쪽

Sunt funera, ergo rara extispicia et inter illa, ut credebant, chlorolicarum, quae Vero accuratiuS Te perpensa et historia morbi diligenter lecta ad hunc morbum non pertinuisse videntur. Ita sub hoc titulo inveniuntur artresiae Vagi nae , ostium uteri praeternaturale clati Sum, Cartilagineum et alia, in quibus vero non sJmplomata Chlorosis, sed omnia ea mensium evacuationis impeditae aderant, ut haemorrhagiae activae, congestiones in abdomine etc., et quae alio loco curata legimus operatione chirurgica, qua exitu S menstruorum Obstaculum sublatum fuit, quae in

SEARCH

MENU NAVIGATION