Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici seu Museum numarium, quo continentur numi graeci et latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati. Interprete Aloysio comite Cristiani, Mediolanensi

발행: 1763년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

. simul regnantes ostendit, quorum solus Memnon historicus meminit, cujus scripta temporum injuriis interiere, neque aliud edax vetustas reliquum nobis fecit, quam com mdium a Photio pag. 7o3. servatum, eA quo magnam rerum

mox reserendarum notitiam erui.

Pomponius Mela Herculem Heracleae landatorem facit, Arrianus, & Xenophon Megarenses, Strabo Milesios, Justinus vero, quem ob Apollinis caput una ex parte, Herculemque ex alia signatum sequimur, ita loquitur: Cmjus urbis c Heracleae 9 s initia, s exitus admiratias fuere, quippe Boeotiis pestilentia laborantibus oraculum Delphis res mderat, coloniam in Ponti regione Herculi sacroam conderent. lib. XVI. c. 3. & postea. Igitur conscripta corio m manu, in Paruum delati urbem Hermisam condiderunt. Herculi sacratam, atque ab eo adpellatam esse Her cleam censeo ob vicinam specum, per quam in infernum descendit teste Xenophonte de gestis Cyri lib. VI., Pomponio Mesa lib. I. e. I9., & Plinio lib. XXVII. c. a. , qui de monito promptissimo veneno disserens ita habet: fabula narravere e sipumis Cerberi canis, trasente ab inferis Hemcule , Ueoque apud Heracleam Ponti m , ubi monstratur ad i feros aditus , aconita gigni.

Haec de urbe lassiciant, duos jam in possim nomin , ins reges Persequamur. Memnon , ut superius innuimus, Timotheum tertium Heracleae Ponti tyrannum , Clearchi

filium, Satyrique quorum, & Justinus meminit lib. XVI. 6 p. 4- , 5. nepotem dicit.. Princeps erat regno par,

152쪽

DE VIRIs ILLUSTRIBUS.

moderatus, elemens, misericors, sibique subjectoriam benefactor potius, ac servator, quam saevus tyrannus: in ju- ' .diciis tam adcuratus, & severus, quam cetera facilis, ac benignus: strenuus miles, periculorum/contemptor, terror hostium: adsumto subinde Dionysio fratre natu minore in regni societatem, postquam quindecim annis imperasset, fir- ma aetate non sine maxima suorum, a quibus tenerrime ama- ,hatur, comploratione mortuus fratri soli rempublicam administrandam reliquit. .

ob simultates, quae sibi cum Alexandro M. intercesse rant, tantum ex nunciata hujus morte Dionysius percepte gaudium, ut statuam Laetitiae dedicaret. Amastrem Oxathris Darii ab Alexandro devim fratris filiam duxit, ex qua filiis duobus, filia unica susceptis, cum regnum tranquillo' in statu esset, deliciis se dare coepit Dionysius, unde abd mine laborabat adeo informi, ut ne eetis regni negotiis

continuo sere veterno opprimeretur: bonus cetera princeps, cujus etiam post 3 o. imperii annos consecutam mortem

magno Heracleenses luctu deplorarunt: regni, filiorumque curam Amastri uxori reliquerati Quare numus Heracleae Ponti, ut diximus, in duocretim, qui in aversa parte indicantur, fratrum memoriam fgnatus fuit, ob singularem forsan aliquam Victoriam, cum Hercules urbis tutelare numen tropaeum instruata

153쪽

, Heraclea regum genealogiam ex laudato Memnone erutam

in lictoris gratiam adjungo.

CI ARCHUS primus tyrannus Heraclea potitur ei ea annum V. C. 4oo; crudelitati imprimis deditus, conjuratione enecatur anno aetatis 58, regni Vero Ia. FA PYRUS frater Clearcho succedit; atrocitatem , qua fratris mortem vindicat, per septem imperii annos imdole ipsa, ac consuetudine firmatam servat; cum nullum haberet filium, Timotheum fratris filium sub vitae finem ad regni consortium vocat, gangraena tandem consectus moritur anno aetatis 6 S. TIMOTHEUS Clearchi filius natu major regnum inutio solus tenet, tum vero Dionysium fratrem adsociat, optimus semper princeps II. annis imperat, atque valida etiam aetate decedit. DIONYSIUS alter Clearchi filius cum fratris collega, tum solus 3 o. regit annos juxta Diodorum autem Siculum 3a.; princeps tolerabilis, adipe distentus e vita excedit aet tis anno Ss. AMASTRIS a Dionyso conjuge Clearchi II. natu majoris, & Oxathris, seu Zamrae minoris filiorum constituta tutrix cum eis annos 17. imperavit ψ erat his etiam soror ejusdem cum matre nominis. LYSIMACHUS Heracleam occupat; quamor, aut quinque annos regnat; a Seleuco occiditur juxta Petavium

tertio anno Olympiadis CXXIV., & V. C. 475.

Post

154쪽

DE VIRIS ILLUSTRIBUS. sPost Lysimachum Heraclea in Seleuci, atque aliorum quorundam Syriae regum potestatem venit, si Photio credimus, qui hocce regnum a Clearcho, ad Lysimachi mo tem 75. annis perdurasse scribit.

cimitis de I lachi a. Caput muliebre singulari ornatu. Miles stans cum

hasta. & scuto; in area litera Ε. Ad conservationis nil rem adcedit operis elegantia. Tab. XIIL N. a. Si adtente hujus capitis ornamentum consideretur, cum eo valde convenire adparebit, quod numus ab antiquariis pomtriae Sappho tributus repraesentat: vixit haec Ουmp. XXIT.& ob suorum operum amaenitatem decima musa est adpeti Iata; vultus certe conformatio Optime congruit cum autoribus, qui eam pulchram suisse negant: ceterum, cum alii Mitylene, alii Eresiae natam velint, literam Ε in posticasgnatam primam esse arbitror nominis hujus urbis, quae, meo judicio, numum in feminae tam illustris memoriam procudit. Qui poetriam hanc intime nosse cupit, lexicon cru ticum doctissimi Bayle de nomine Sappho adeat.

155쪽

Caput barbatum, pone monogramma literas APKexhibens. Piscis rata distus. Eadem conservationis, &artificii praestantia: vemix nigra. Tab. XIV N. 3. Archytas Tarentinus philosophus Pythagoreus Platoni, quem caedi designaverat Dionysius, vitam, missa ad tyrannum epistola, servavit. V de Laertium lib. VIR Fulvius Uminus hocce caput in serie virorum illustrium ab se descripta resert. Uide Fabri in notis pag. I 7. Piscis aversae

maritimam urbem denotat.

Similis, sed argenteus, habetur inter Consulares Vall- tantii Jῖm. II. pag. 3i8. familiae Proculejae cum epigraphe: C. PROCULEI. F., cujus numi barbatum caput Archytam

non Uero Neptunum, ut laudatus autor contendit, repraesentare , ac Tarenti percussum existimo ς quum forsan ad hanc urbem Proculejus hic praetor ab Augusto esset destinatus; nihil vero similius, quam Tarentinos eundem typum in moneta continuasse, quo, antequam Romanis subjieerentur, fuerant usi, qua ipsa aetate numum hunc aeneum signatum censeo, in cujus aversa, uti etiam ire aliis similibus a me vim numis , nulla profecto epigraphe adest; quare Certum est hunc ab eo, quem Valliantius inter familiarum numos recensuit, diversum esse, atque antiquiorem

etiam.

. in a

156쪽

DE VIRIS ILLUSTRIBUS.

ARISTOCRATES. modior princeps

Equitis Roberti Ab T. Caput diadematum. Balaustio) sublestus

caduceus, ad quem litera P, in orbe vero numi ΑΡlΣΤΑΚΟΣ. - XIV N. 4. Numus hic nitide conservatus, boni caeli, aeris flavi,

ac rubra vernice tectius est, attamen, quia recentiore manu

Politus, Corruptam aliqua ex parte fuisse inscriptionem niscite adparet, cum solae literae APl inlaetae, sequentes vero AKΟΣ refictae sint, hiante spatiolo in imagine punctulis notato, in quo olim fuisse literas obserUatur, quae aetate adrosae, & repurgatione, qua metallum ea parte munerali crusta exutum est, penitus deletae, nullo modo legi possunt. Caput diadematum Aristocratis Rhodiorum principis esse. ac literas is arcum positas ejus nomen efformasse ce

to persuadet Suidas ita scribens: Aristocrates Risiorum rix, asipectu venerando, F pene terribili. si re Riadii ex omnibus plane parem imperio , dignum principatu judicarunt; sed spe . sua frustrati sunt. Nam cum ad res gerendas, tanquam ad Quem ventum esset, instar adulterini nomisimatis expectationi hominum de se non respondit. Balaustium posticae, & literam

Ρ. Rhodium num uin indicare omnibus est notum, haec enini insula ejusmodi signis in moneta utebatur; caduceus principem hunc ab eloquentia commendare videtur.

157쪽

AGATHOCLES. QOnoch, Thraciae regis filius.

. D. Chichto. Caput juvenile galea Phrygia tectum. X Tropaeum.& inseriptio: BAΣχΕΩΣ. ΛΥΣΙMAXOR Regis Lymaeta operi eximio non cedit conservatio. Tab. XLIL N. 5.

Agatho cles Lysimachi filius, juxta aliquos, patre e Getarum captivitate erepto, Lysandram Ptolemaei Lagi si-μusanias liam duxit , in Asiam subinde cum exercitu navigans ivicit, & regno exuit Antigonum, cui post Alexandri mortem, teste Justino lib. XIV, Phrygia major in partem cessit. En itaque, cur galea Phrygia ornetur Caput, quod, cum a Patre vultus forma valde si diveria, solius Agathoclis Lysimachi filii esse potest. Tropaeum ad memoratam insignem victoriam est reserendum; cum eam vivente patre remi rit, quid mirum Lysimachi nomen in numo signatum esse, 'cum filiis, nonnisi post parentum mortem, regii honores fuerint concessi, qua ipsa conjectura satis persuaderi puto, nequaquam Lysimachi, sed Agathoclis filii esse caput innumo expressum. Addam quoque, cum haec historia non omnibus sit nota , Ρausaniae innixus testimonio , Agathoclem Lysimachi jussu occisum esse, aut ob clandestinos aliquos cum Arsinoe illius conjuge, ac Lysandrae sorore amo. res, aut ipsius Arsinois artibus, quae, ne filii post Lysimachi jam senis mortem in Agathoclis privigni potestatem v

nirent, metuebat.

Ne autem Iectori mirum videatur, capiti alicujus nomen alterius adjici, pervelim, ut in mentem revocet, quae

158쪽

cujusdam numi Seleuci I. Syriae regis occasione disserui, his enim ostendi ab Syriae, & AEgypti regibus

saepe uxorum, aut sanguine junctorum capita cum nomine regis signata, ut ex Ptolemaei, Alexandri, aliorumque numis constat, quod argumentum satis firmum videtur, ut novum meae conjecturae addat pondus.

LYSIMACHUS Thracis rex.

N. Comitis de I lacti ea.

Caput diadematum, & cornutum. Pallas galeata sedens d. Victoriolam volantem tenet, s scuto capite Medusae insigni, nititur: inscriptio : ΒΑΣΙΛΕΩΣ. ATΣΙ-XOT Numus hic argenteus ejusdem cum imagine magnitudinis , conservationis optimae, & eximii est artificii. Tob. XIIL N. 6. Verum Lysimachi caput. diadematum, & cornutum hic refero, ut ingens inter illud, ac filii caput antea exhibitum discrimen ostendam, quod superiorem meam sentemtiam' magnopere confirmat. Lysimachus primus omnium Alexandri M. ducum titulum regis usurpavit, atque facta regionum Alexandro subditarum divisione Thraciam obtinuit Macedoniae contiguam'; cum enim Τhraces seditiosi maxime , ac turbulenti, Lysimachus potissimum , utpote bellica virtute excellens, ad eos continendos prae reliquis est eleetiis, qui & ipse Macedo, ut se verum Alexandri successorem monstraret, capiti suo cornu adjici voluit ad

159쪽

DE VIRIS ILLUSTRIBUS. 1 soregis tanti imitationem, qui illud, ut Iovis Ammonis filius

haberetur, adsumserat. - .

Monetam hanc a Lysimacho, postquam Macedoniam Demetrio expulso occupasset, cusam puto. Quidquid hactenus disputavi ex Pausania, aut Justino, qui Lysimachi historiam multis persequuntur, hauseram. Pallas armata sedens cum galea, & scuto, gentilitium, ac tutelare Macedonum numen fortitudinem denotat: Victoriola volans, quam manu praefert, obtentae jam a Lysimacho Macedoniae indicium est, quum insignem de Demetrio, ejusque filio Antigono, ac Pyrrho, teste Pausania in Atticis, victoriam retulisset.

TERIDATES Arscis Parthoram regis frater.

D. Temp. Caput juvenile eleganter comatum, ac pileo singulari tectum. Vir venerabilis sedens f. hastam, d. nescio quid, tenet absque ulla epigraphe. Numus hic argenteus valde tenuis, nec orbiculum A exsequat. Tab. XIIL N. 7.

Ut meam de hoc numismate sententiam declarem, de

aversa parte initio, tum de adversa disserere oportet. Cum vir gravis sedens, artificium, cdd) tenuitas ipsa optime

dd) Fabricae ruditas IJaymium deterrere debuerat potius, ne Arsaci, aut Tiridati numum hunc tribueret; cum enim Pa

160쪽

DE VIRIS ILLUSTRIBUS.

ISI consentiant cum numis Arsacis Parthorum regis, et hunc etiam quinarium argenteum adscribo ; quia vero anticae partis juvenile caput male cum hoc Arsace convenit, compe dium rerum Parthicarum Arriani apud Photium legentem pag. SI. sequens narratio facile movit, ut illud Teridati ejusdem fratri adjudicarem : Macedonum autem imperium eX-cussisse, cum pridem servitutem sertissent, Perses tina rebella tibus , hac potissisum de causa: Arsaces, Teridates fratres erant Arsacidae, ex silio Arsace Phriapita geniti ee . Hi Ph

rectem ab Antiocho rege quem Deum cognomento appellabant ejus ora satrapam constitutum, quod altero fratrum abuti per vim foede conaretur, contumeliam non ferentes , necarum ; com iis etiam aliis quinque. Gentem itaque Macedonum pellentes imperium ipsi arripuerunt, magnamque sunt potentiam conse

Merito itaque , ut mihi videtur, Arsaces caput se tris , qui in num o pulcher, ac juvenis est emistus , ferire potuit, ut populo libertatis causam in mentem reduceret; ipsum vero in aversa sedentem in throno, pileo tiarae consimili tectum, & sinistra sceptrum gerentem si avit Parthos jugo excussis a proprio jam rege in omnibus gubernari, indicans.

thicae monarchiae initium ad tempora Alexaradri M. adcedat, major quoque in . primis numis elegantia conspicitur, quam in posterioribus: insuper & Arsacis, & Tiridatis certum ac proprium indicium est sedile cortinae simile, quod hic non comparet. ee) Ita habent excerpta Photii: του ., τῶ οριαπίτου άπογονοι : quod sic in Latinum fuerat convertendum :Ascidae defenderues ex Arsacis Phriapiti solio.

SEARCH

MENU NAVIGATION