장음표시 사용
41쪽
iis injuriis et celeberrimus e Dran ' idern sentit. Moeroris vis ad sputi profusionem et argenti vivi actionem reprimendas bene notata est alius moeroris effectus non profecto utilis medico, sed tamen memoratu dignus est, quod crines eodem Canescunt. Medicus scit morbos eri graviores quando aegri suum periculum cognoscant, aut cum de eventumali certiores sunt. Misericordia et Pudor.-Hi affectus notabantur a Doctore Falconer moerori similes esse; illa solum a moerore differt, quod aliquid benevolentia amorisque habeat, et laclarymas citius excitet. Hic tamen multo magis valet ad extrema Vasa sanguinem evocat, praecipue in facie. Halle putat id referri posse ad ejus venas constrictas, quia aliquae ex venis ruptae fuisse dictae sunt. Erubes' centia verecundia nata, non mente Conscia culpae, aut metu accedente orta videtur nihil
observation de Chirurg tom. i.
42쪽
I DE ANIMI AUXILIO valere aut ad ciendos aut ad sanandos morbos, quanquam aliqui eam aptissimam ad excitandam inflammationem putaverunt; sed
adhuc exempla desunt, quae hoc plane docerent.
Fastidium et Aversatio.-Quaedam visu us-tuve percepta interdum graves effectus dunt quales sunt dolor circa ventriculum, vomitus, profusio alvi defectio animae, mors; quae omnia plus minusve urgebant, pro generis nervosi mobilitate et irritabilitate etiam prout res ipsae sensibus, plus minusve graves sunt. Hi animi motus utilissimi sunt, ad aliquos mombos levandos, scilicet, qui a morbo aegri studium subtrahunt tamen maxima prudentia necessaria est in his utendis ne morbos potius
Invidia et Zelotypia.-Effectus invidiae paulum dissimiles irae et moeroris sunt, ex quibus profecto constituitur fertur tamen augere fellis secretionem: altera e timore et ira con-
43쪽
ficitur; et effectus ejus Variabunt, prout magis invaleant timor aut ira Vis qua Zelotypia gaudet pasmo sistulas fellis Constringendi, et fel sanguine miscendi notatu digna est. Ex iis quae de animi vi scripsimus in morbis, evidentissimum est quantum periculi ejus motus mitissimi habent: si periculum tautum est, quo studio opus sit adhibere aliquem eorum in adversa valetudine facile constat medico nihil fere tantum dissicultatis aut utilitatis praebet haec notitia adeptu difficillima est, quia ex praeceptoribus aut libris, quomodo agere debeat, non doceri potest ipsi se docendum est ex observatione diligentissima aegro assidens intelliget quod verba describere nequeunt: hoc ei utilissimum erit, quia sic idonea arte et studio multo magis quam omnibus aliis remediis valere potest: et his rite admotis, potissimum ab empirico differt, qui iisdem remediis in omni adversae valetudinis genere utitur.
44쪽
DE ANIMI AUXILIO CAP. I. VΕΝ1o nunc ad secundam partem propositi; et eam, quam brevissime et luculentissime potero tractare, conabor. Ad hunc finem, sequar Nosologiam Cullen, solum iis morbis qui aut levantur aut augentur motibus animi
notatiS. 'remiae.-Animi motuum in adversa valetudine incommoda et utilitates in hac classe bene illustrantur, non solum morbis ejusdem incitandis, sed etiam sanandis. Si exemplum dare ellem, proferrem metum, aut aliquos vehementes animi motus, qui sanaverunt febres, quae omnibus medicamentis restiterant Rationem
dare qua hi corpus impellunt an motu vehementi quo idem convellunt, mutant habitum
45쪽
ejus a quibusdam actionibus comparatum, aut, quod verisimilius est, animi attentionem ad praesentem necessitatem attrahunt, inutile foret et inane. Rem ipsam novimus, qua utendum est ad febricitantis utilitatem. Febre Intermittentes. De febribus inter . mittentibus omnes fere scriptores, animi vim in hoc morbo levando, caeteris remediis parum valentibus, notaverunt.' Aliqui e medicis antiquis, ope animi motuum in morbis medendis, imperite ad medicamenta faustas Curationes potius retulerunt, quae nunc nullius virtutis esse novimus in febribus sanandis, nisi metum fastidium, C. excitando. Qualia sunt araneae ingurgitatu vivae, ellychnia adusta, lacertus ex collo dependens, C. adhibita, quasi incantamento prodessent cujus rei actio in animum morbum sanasset, etiamsi remedia jam dicta defuissent imo etiamnunc temporis ista superstitio et credulitas mire invaluerunt, etiam apud homines culti,
ut videtur, ingenii, quod eos expulisse debu-
46쪽
18 DE ANIMI AUXILIO isset. Sanationes factas his remediis narrare inutile sit. Quicunque in libris medicorum Versatur, inveniet multa hujus rei testimoniaci quomodo hae sanationes factae essent, explicitu dissicile est an spem salutis dando, quae animos erigit, et vi et firmitate corpus impertitur, quod ita sit aptissimum debilitati evertendae, ad quam jure accessionem recidivam referamus an animi attentionem abstrahendo, aut incitantium exterorum actionem impediendo. Utraque opinio invaluit, sed sub judice lis est'.
Celsust necesse esse dicit, animi motus qui Sanaverunt post sanationem perfectam aliquandiu adhibere quoniam consuetudinis vis talis est, ut post longum intervallum, et morbo jam sanato, remedia citius semota reditui morbi favere solent. Fortasse generis nervosi reso itio, quae accessionem subito quiescentem Sequitur, a num ad ejusdem reditum pro-
47쪽
IN MORBIS. I9cliviorem faciet. Hoc necessitatem adhibendi corticem Peruvianum in febribus intermittentibus docet, maxima spe boni exitus, qua corpus et mentem firmabit. Typhus. Vis, quam metus habet corpus contagioni opportunius reddendi, notata fuit. Creditur nocere corpori imbecillius et irritabilius emciendo, adeo ut aptius contagioni accipiendae fiat.
In typho, uti in aliis morbis quos animi
motus urgent aut Xcitant, idem etiam aliqua e parte praesidio existit. Anxietas et imbecillitas mentis et corporis hujus morbi propriae, levantur animum concitando et exhilarando id quod non solam mentem ab aerumni contemplandis abstrahet, sed etiam
proficiet incitando actiones salutares in Corpore, et faciendo ut vi acente erecta metus instans praecaveatur. Cullen et Boerhaave,
his probe cognitis, agros elevari praeceperunt spe salutis rediturae, et morbi haud vitae gra-
48쪽
20 DE ANIMI AUXILIovis, mente levibus negotiis excitata, quaque causa timoris sublata, scilicet, funeribus ne- Cessariorum , elatis, et quae his similia sunt. In hac febre, ut in febribus intermittentibus, remedia adhibita sunt ad praecavendum et Sanandum morbum, quae nullas virtutes h bent, et quae, non nisi fiducia qua febrientes iis nituntur, uVant. Incolae terrarum, quibus morbi grassantur pestilentes, auXiliis multis ad mala praevertenda utuntur, vel amulatis vel remediis internis; et concedere oportet febricitantibus quicquid velint auxilii ad morbum praevertendum, sive
in Cantamentum, sive medicamentum, dummodo haud nociturum sit, et ipsi fiducia ejus virium erigantur Typhus Mitior.-Febris lenta, nervosa, et
49쪽
typhus mitior Cullent, bono exemplo existit vis animi in moibis sanandis imo, haec adeo manifesta est, ut antiqui longe nobis praestiterint in hac re inspectis eorum scriptis,
plenissimam rationem inveniemus auxiliorum quorum spe mentem quietam Servarunt.
Aretaeus fuse de hoc scripsit, et praecepit cubiculum, stragula, lectum, aera, Ummo studio idonea esse servanda. Jubet etiam febricitantem ruri esse, ut prata, flumina rivi, et florum odores animos reficiant, vires firmarent, et cibi et potionis cupiditatem conciliarent. Si hoc non licet, monet cubiculum soribus spargi adeo ut ruris jucunditas et Verna tempestas quodammodo simulentur; quinetiam ramos plantarum odores dulces halantium in cubiculo agitari jubet, ut perflatu leni et grato febriens reficiatur. Caelius Aurelianus, scriptor parum comptus, eadem fere sed multo fusius memoravit, et jussit scilicet, cubiculum non frequentia hominum implendum, quippe quae aegrum turbat, et aera cale-
50쪽
22 DE ANIMI AUXILIO facit et corrumpit idem etiam perflatum fenestris apertis accipere debere: cetera Aretaeo convenit stragulorum institutionem praetermittit notat lectum molliorem et duriorem nocere illum hebetando, hunc fatigando corpus et animum. Ex his et vini libero usu, antiqui eorum sanandi spem instruebant quae curatio non multum inde mutata est. Aretaeus indicia profert, quibus cognoscere vinum jam agere coepisse possumus et Aurelianus agendi rationem dedit. Alii scriptores auctoritate Aretaei freti optum frequentissime et libentissime adhiberi suadent; quod utile est sed minus quam ut vini vice fungatur. Neque Opium, neque X e praeparata gaudent magna vi putredini obstandi, aut ulla potestate Corporis humores mutandi; et si tales dotes haberet, quantitas assumpta nimis tenuis est,
Finis cui haec adhibentur, est aegrum Contra animi debilitatem sustinere, qua Semper typtium mitiorem comitaturi quae adeo mani-