Dissertatio inauguralis de animi auxilio ad morbos præcavendos aut sanandos [electronic resource] : quam, annuente summo numine, ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, Academiæ Edinburgenæ præfecti, necnon amplissimi senatus academi

발행: 1810년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

IN MORBIS. 23

festa est, ut scriptores de typho nullas de hac re leges protulerunt sed ii qui subtilissimam uescriptionem de ejus ortu atque progressu dederunt, quanquam animi oppressionem notabant, tamen non meminerunt quomodo haec levetur. Nunc ad dissertationem ingeniosissimam octoris IIuXham specto, qui signorum, ordine quo oriuntur, accuratissimam descriptionem fecit Buchan unicus, ni fallor, animi resolutionem et remedia quae desiderat, paulo fusius memoravit .Phrenitis. Omnes scriptores medici, veteres et recentiores, de noxis excitantibus et curatione hujus morbi satis lucide disputarunt; neque animi statum praeterierunt, sed multa auxilia protulerunt quae eundem turbatum sedarent. Quies omnibus modis est parandaci luX soni, et quaecunque sensu irritent, quantum fieri potest, tollenda oportet

' Vide omesti Medicine, et Medica Rep0ris, Vol. i.

52쪽

M ANIMI AUXILIO interessent subinde amici et necessarii, qui blando sermone aegroti pectora mulcerent, aut quos aegri magni aestimare et venerari solent neque vero diutius Commorandum, ne Consuetudine, quae ut omnia incitamenta minus valeant sicit jucunditas animi hinc orta

Caelius Aurelianus imperat radios e lucerna in aegri faciem incidere, qui scilicet mentem delirantem figant; quod tamen auxilium diuturnum, meo judicio, turbas animi potius accenderet quam sedaret. Inflammatione jam tandem levata, nihil opus est nisi animum a suis erroribus abstrahere, omnibus rationibus qui non ipsi aegrotanti graviores niXus mentis Corporisve desiderant, utriusque tranquillitate semper quana maxime conciliata.

53쪽

HOatitis. Nullus dubito quin vehementiores animi motus saepe jecinoris inflammationem gignant; neque Vero auctores, ut opinor, impulsum animi in eadem acuta aut longa inserenda vel augenda satis notarunt. Cullen et Clari e motum animi graviorem inter

Causa remota recensuerunt mihimet persuadetur hoc malum, ubi e nulla alia manifesta noxa prosectum esse videtur, saepe animo X gitato praeter solitum ira, maerore, C. Supervenire. Si vero aliunde Xortum fuerit, noxa sublata, non cedit, si mens graviter turhetur aspera, suspicax irritabilis inimicitias vanas sibi fingit id qu6 nequit non inflammationem intendere oportet igitur medicus idoneis auxiliis, comitate, et morum suavitate istam animi asperitatem emolliat. Rhetimatismus.-In nullo fere valetudinis genere vis animi magis ebicet quam in rheumatismo, in quo sane praepollet quippe dolores hujus morbi acerbissimi omnes corporis functiones graviter laesae, auxiliis nulla om-

54쪽

26 DE ANIMI AUXILIO nino vi praeditis, nisi animum assciendi. Saepe salute mutantur. E quibus praelucet illud cui nomen Metallic Tractor' quod Certe dolores nullis remediis, quae ars medendi possi- Cetur, Cessuros lenivit et sustulit .

Olim pleraque adhibita in hujus mali diros cruciatus, Certe non nisi spem sanitatis rediturae menti incutiendo valuerunt. Vulgus impotens ratiocinandi, novitatis et obscuri cujusvis avidum, mirum in modum istiusmodrremediis animo asscitur : hinc exempla ista miranda, quibus scatent antiquorum Scripta valetudinis pessimae ineptis, ut videtur, remediis in sanitatem abeuntiS. Odontalia. Res est inter vulgus notissima, hunc acerbissimula cruciatum, timore quoquomodo excitato, evanescere quem in finem pleraque artificia populus moliri solet. Quemcunque torsit hic dolor, novit quantum leva-

55쪽

1N MORBIS. 27 minis attulit pavor, quem ferramenta conspecta Cieverunt totum corpus illico tremit, et homo dolore expeditur, nimirum corde et arteriis imbecille micantibus incitatio et inflammatio laesae partis imminuuntur: paulo post vero formidine cessante, Cruciatus redit, et fere viribus redintegratis; neque tamen exempla desunt ejusdem non omnino

redeuntis, ni nova OX admota accenderit.

Hoc vero auxilium parvi habendum est; quippe quod nunquam diuturnum esse potest. Empirici optimo exitu timore usi sunt, et rationibus, quos non decet memorare, XCita

runt.

podagra. Hujus morbi accessiones primo aliunde illatas animi motus reducere posse inter omnes Constat. Quidam ex his excitati accessiones jam urgentes aut penitus solvunt, aut intendunt et producunt neque tamen Prudentem medicum oportet auxiliis tam

56쪽

2 DE ANIMI AUXILIO

certis uti, ne occidine, nisi rer net, videatur. Hild nus meminit quendam velatum, ut SpeC-tri formam sua repraesentaret, humeris e lecto tulisse arthriticum gravissime tortum, et ad imum scalarum deposuisse. Eger ante pede captus, nunc terribili specti O Xpeditus summa sormidine agitatus, quam Celerrime cubiculum expetiit extemplo morbo liberatus, integer multos postea anno ViXit, quanquam

antea saepe gravissima perpessus erat CCeS-siones. Van wieten memoravit arthriticum, qui quadraginta annos aegrotaverat, tandem

convaluisse prae timore, ne lege Violata, poenas debitas lueret. Podagram, dignum memoratu multos sibi

facessere volentes, praesertim in Britannia, ubi expetenda habetur et quandam prae se ferre dignitatem existimatur: et profecto inter omnes gentes orbis terrarum aliquis morbus in honore habetur alias vitia testium, et naei,&c et gaudio aestimatur haec accedentia hominem quasi vulgo pra ponere. Quod ad

57쪽

IN MORBIS. 29 morbum propositum, multi eandem fovent, et eliciunt omnibus rationibus; et si natura iniunus proclive forent, etiam, ea aversante, saepe consilium ineptum exequuntur. Multa medicamenta inutilia et incantamenta apud majores credulos ad hujus morbi curationem invaluerunt . Εzanthemata. ad singulos fere morbos huic ordine subjectos luserendos, augendoS, aut sanandos animi motus quodammodo, lent. At vero, quia multo minus his quam supra memoratis morbis animus imperat, hoc ordine praetermisso, ad proximum tranSeun

dum.

Haemorrhagitie.-Hic vero animus longe potentior est. Emuli tali celebris aspidem et haematitem ad sanguinis profluvia continenda admoverunt quae certe non juvant nisi

' Vide Trallianum, Lib. Xi. c. i.

58쪽

30 DE ANIMI AUXILIO animum turbatum et pavidum sedando et

confirmando.

Timor perinsigni vi sanguinis profusionis reprimendae pollet, et eodem veteres et recentiores multum sunt usi: hi vero, non nisi veteris remediis nil proficientibus ad hoc confugere solent ne exitu infelici ludibrio fierent. Aqua frigida corpori ex improviso affusa duplici ratione prodest terrendo scilicet, et vasa summae Cutis Constringendo, sanguinem intus repellit Reminis autem delicatioribus, imo viris quibusdum, eadem saepe nocebit. Ferrum frigidum, ut clavis cervici admotum, in epistari eodem spectat etiam brachia et crura ligata quod auxilium etiam est utile, quia sanguinis reditum ad cor deXtrum impedit. Multum noxae moliti sunt medici qui operam contulerunt aut ad animos erigendos aut

59쪽

1 MORBIS.

sedandos, in hoc genere morborum. Hinc oportet non minus animum certae salutis spe fovere, sed potius aliquid metus et dubii incuteres id quod maxime servandum est in a mop si, ut vis cordis et arteriarum sedetur, et hae tardius micent. Nil profecto fiducia pejus incitat enim cor et Vasa, eoque Sanguinis profusionem intendit, et vetat ne egeridoneis auxiliis utatur. Quod ad menstrua, cavendum est, ne animo foeminae graviter eXagitato, plurimum noXse inferamus quae scilicet maXime hac ipsa causa reprimantur. Idem jure de haemorrho id apud viros dici potest. Abortus. -Optime etiam inter vulgus innotescit, aliquem graviorem animi motum, ut partus elidatur facturum, potissimum vero timorem et iram neque vetere hoc ignorarunt,

et subtiliter, sed parum accurate, de ejus ratione disputarunt. Nonnullis placuit hoc ad proprium generis nervos statum referre quod

60쪽

M DE ANIMI AUXILIO 1iiulieri in utero gerenti solito magis se, sileesse existi sani assis, ad vim cordis et arteria rum intentam, ramulis extremis simul spasmo constrictis, et corpore intremente. Hae rationes, ni fallor, minime satis rem propositam expediunt neque lux hodiernae scientiae omnino tenebras, quae eam obscurant, fugavit. Vis aut ne vix equidem sperare licet corporis vivi actiones unquam eo usque intellectum iri, ut haecce perdissicilis quaestio penitus resolve

retur.

opteria. - Vehementes animi affectus, ira , timor , c. inter noXas quae popleXiam excitant, recenseri consuerunt. Affectus incitantes eandem potissimum ciebunt in corpore pleniore capite amplo, et cervice breviore instructo et es angvinea vocatur. Sedante vero, quae Sero3 appellatur, et in corpore

letiui et imbecillo hoc genus popleXia interdum e motibus incitantibus exoritur, ni

SEARCH

MENU NAVIGATION