장음표시 사용
11쪽
Etiam uteri superficiei interna rugosa est, chorii superficiei adaptata, minime tamen tam sortiter quam illa, in. Profundas ejus valles igitur non omnino penetrans. Gllulosa apparet. Vaginas scilicet habet villis nuper descriptis accommodatas, ut in cotyledonibus ruminantium pars uterina
villis chorii. Villi igitur ovi delphini quum non conici, sed globosi truncatique sint, Vaginae eorum non angustae sed amplae sunt, ita ut cellularum speciem prae se ferant, et tota superficies uteri cellulosa Vel cribrosa appa reat. Cellularum forma valde irregularis. Interdum quadratae Vel triangu Iares sunt, interdum trotundatae, Saepius oblongae unum punctum elevatum irregulariter radiatim circumstantes ... Vasa hujus superficiei nonnullis locis tam perfecte massa rubra. impleta erant, ut nihil unquam hujus generis perfectius viderim. Licet jam per plures menses spiritu vini servata, tamen etiamnunc nudis oculis inspecta quasi cinnabari obtecta rubet. Sub microscopio tamen ruborem nonnisi vasis capillaribus inhaerere facile appa ret. Haecce autem, si superficiem externam spectas, retia formant ceris cujusdam figurae. E ramis minoribus scilicet oriuntur minusculi rami quasi petioli, glomera complanata vasorum capillarium Velut folia gerentes, quorum costas vasa capillaria plurima fere Parallela imitari videntur. Νon tamen nisi e vasis capillaribus constant glomera, Neo Usquam coeci fines eorum nec dilatationes exstant. Glomera singula singulis coronis villorum chorii respondere ut credam animus valde inclinat, licet id probaro nequeam i i
Itaque si accuratiores insuper disquisitiones ili. Naulik l. c.) in ovo equi,
i cameli, ovis balaenaeque mecum reputem, in mammalium Ungulatorum et pinnal torum familiis jam patere mihi via videtur, qua fit permutatio illa sanguinis ima j terni et sanguinis foetus. Villi chorii, sive habent formam conorum plumosorum,l sive plicarum sive glomerum, semper duplicaturae sunt chorii vasculosi, fossulisi tunicae mucosae uteri quasi vaginis i inclusae ; Semperque rete capillare sanguinem foetus gerens undique in Villorum Superficie proserpis; alio tunicae
12쪽
mucosae uteri reti, Sanguinem maternum conducente, undique comitatum. Transitus materiarum liquidarum seu aeriformium ex uno reti capillari in
alterum fit, licet duplici epithelio et muci parca quantitate alterum ab
Jam vero ad unguiculatorum Ordines Sese convertit disquisitio
Νova horum organorum ratio hic nobis occurrit. Formam externam quidem si spectas, talem vix suspicaris. Ipsa placenta humana forma orbiculari a cotyledonibus ruminantium longe minus discrepare videtur quame. gr. Plicae suillae; quare etiam plurimi anatomici Cotyledones vaccinas medium tenere locum inter placentam humanam et organa in pachyde matibus ejusdem vicibus fungentia .censent. Structuram Vero si spectas, aliter sese habet res, quod jam ex sequentibus concludi potest. Cotyledones ruminantium in partu in uterinam remanentem et laetatem eXeuntem partem discladunt, absque Ulla vasorum rUptura, quoniam Vasa uteri CUm Parte abeunte omnino non cohaerent. Partum igitur nulla sequitur haemorrhagia, et in utero diu post obserVari possunt partes cotyledonum uterinae. Simili omnino modo fieri in suibus et delphinis ex supra allatis Patet, aliter vero sit in homine. Uterus parturiens hic totam abstrudit PlaCentam, rumpuntur vasa uterina, haemorrhagia matris oboritur, interdum sat gravis vel etiam lethalis, nisi forti contractione uteri sedala; nec pars uterina placentae, cujuscunque est formae et structurae, in utero, sed in Placenta abstrusa quaerenda est. Ipsa inspectio placentae disserentiam in eo Praecipue positam esse monstrare videtur, quod sanguis maternus, cujus cum sanguine foetali commutatio fit, non in ipsius tunicae mucosae Vasis capillaribus continetur, sed in vasis tunicae caducae, in graviditate Obortae et in partu cum placenta abeuntis. Quod quum non modo in homine et simiis, sed etiam in mammatibus rapacibus fieri videatur, place taS horum animalium, quamvis et structura et forma Varient, omnes tamen
13쪽
ad veras placentas, quarum typum typo colyledonum ruminantium oppositum placenta humana constitueret, referendas esse vix dubitari posse semper credidi. De gliribus incerta mihi res videbatur, quod forsan molestius tulissem, nisi de ipsa placenta humana permulta etiamnunc restarent incerta et accuratiore mamine indigentia.
Inter omnes quaestiones de structura placentae humanae ortas una mihi prae ceteris attentionis nostrae et studii etiamnunc indigere videbatur. Villi chorti, e quibus placenta maxima ex parte Constat, ramosi sunt; aPicesque ramorum Semper rotundati. Singulos hosce apices ansas continere arterio-Venosas Primum LObstein '), postea cl. E. H. LVeber '') aliique monstrarunt. Simplicem ansam cuique apici inesse cl. meber contendit; in Placenta tamen. humana, cujus vasa a cl. Ibsen ichthyocolla cinnabari mixta impIeta sunt, rete magis expansum in villis saepius obvium fuit. Quomodocunque vero res se habet, illud quidem certum est, arterias umbilicales in apicibus illis villorum chorii in venas abire, vel, i aliis ut idem dicam Verbis, sanguinem foetus in placentam ductum ad villorum apices usque Pervenire et tum in foetum reverti. Quum igitur transmutatio sanguinis, qualiscunque est indolis, cui inservit placenta, in apicibus villorum fiat necesse sit, gravissima de Structura placentae quaestio ea est: quidnam apices illos pillorum circumdet Uel inpoDat. Scriptores si co sulimus, plurimos hac de re omnino non disputare videmus, placentam nil esse nisi villorum chorii congregationem contendentes. Nonnulli tamen telam cellulosam rubram eos separare expressis verbis dixerunt, Ut e. gr. ill. Burdiach '' , alii productiones tunicas caducae reflexae ibidem adesεο
14쪽
contenderunt, ut ' risbem'ὶ. Ultimi' Vero temporibus praevaluisse' videtur sententia ili. Weberi, secundum, quam rillorum vices in sinibus Denarum propendent natantes, quae Venae cum Superscie interna uteri cohaerent, in tunica . decidua i vera inter i villos. placonisuit SparSM sunt, amplissimumque ibidem rete formant. Sanguis foetus. hiumani in reti capillari villorum
inclusus sanguini materno, non ut in utero mammalium Ungulatorum pin-
natorumque in alio reti capillari, sed' in amplis sinibus incluso sese offert. Cujus placentae structurae proprio examine corfirmandae imagno desiderio captus, occasionem cupide exsPectaVi, uteri gravidi recentis , examinandi, quae demum die vicesimo nono Martii hujus anni sese obtulit casu sequenti jam per se, ni fallor, relatu digno. ii I . . . . iii i Puerpera innupta, triginta annos nata, illo die Vespere in nosoc mium puerperarum hasniense, ii cui medicus Secundarius praefectus sum, recepta est. orificium uteri jam aperiri Coeperat, caput praevium erat, et omnia eventum Partus faustissimum' praesagiebant. Postridie mano pulsuum frequentia, H respirationis 2 celeritas et faciei rubor statum febrilem et congestiones sanguini' ad Caput indicabant Anguem sub herba latentetit suspicatus proto-medicus, magister . et collega meus: CXperientissimus, aestu matissimus, es. Saxtorph, methodum ii antisobrilem sine mora'adhibuit. Sesquihora autem post meridiem subito. Vbeatus sum, quia rupturum tuni earum mox insecuta sunt indiciat montis instantis. Puerperam facie intonse livida , collapsa, oculis hebetibus, i aerem incassum captantem inveni. I Frigebant extremitates, i pulsus vix sensibilis. Caput infantis in cavitateni
Com mentat. medici, Physiol. , anatom. st obstetricii argumenti. Vol. I. Gotting 18oo. 8. pag. 558. Verba sejus sunt: Nhaec, membrana' caduca scit.) non obducit solum totam Placentam, nec descendit solum iu sulcos, nec investit solum quemlibet colysedonem, sed cujuslibet colyledonis interiora 'penetrat aliis in sedibus distinctius, aliis minus
15쪽
Mox in icubile obstetricium positae vena aperta est, nullo tamen emuent ei sanguine; et forceps: applicata. 3 Extractio capitis, ut ire puerperis moribundis ob collapsionem partium mollium: fieri solet, absque difficultate perfidiebaturit: iii Dolores: Eat fortos intercurrebant, i et in ipso partus limite, dum caput persaperturam inferiorem pelvis extrahebatur, in ulti mum suspirium abibant, quo anima miserae simul effata est. 3 ii , i Infans parvum trigesimam octavam hebdomadem vix attigerat. Mortis indicia aderant non: omlii 'recentis. ab Color cutis passim inter ictericumst lividum' variabat; in pectore. collo et iii altera 'gena maculae majores lividae apparebant. ab innumeris punctis, petechiisci similibus compositae oculorum habitus valde singularis. Ex orbitis fere protrusi Vasa, inprimis utriusque iridis, sanguine ita turgentia habebant, ut rupturam PraeSa-givisses. iiii Quas congestiones sanguineas pressioni forcipis minime adscribendas esse quum parva adhibita vis, tum ipsa icochlearum levis impressio
ab oculis: Sat remota ostenderunt. D .l iCadaver puerperae postridie , die tricesimo Martii, ante meridiem examinationi accuratiori imandatum aest. Cutis colorem illum lividum, supra allatum, in pluribus regionibus i etiamtunc servabat. Abdomen ut in tym panitide extentum erat. Punctura in parietibus ejus facta, aer prosiliebat. Quamquam igitur etiam canalis alimentarius valde distentus erat, in ipsa
praeterea cavitate peritonaei eum accumulatum fuisse certum erat. Quum vero, etiam omenta et ceterae duplicaturae peritonaei emphysematose 'extentae essent, miram illam aeris aberrationem attente prosequentes. Eliam: Venas
sanguine spumante turgidas ' invenimus. Quid quod vasa 'Iymphatica in
hepatis superficie et, ni fallor, subb cute cruris, aere extenta inVeniebantur. Inprimis Vero pars, quae forma et crassitie intestino tenui similis erat, colore autem livido et situ inde discrepabat, attentionem nostram mOVit. In regione lumbalia dextra ait partibus lateralibus uteri ad venam cavam
inferiorem Sese extendens et icum eadem cohaerens, i Pro.Vena Spermatica
interna dextra non haberi vix potuit, licet aere loco sanguinis turgeret, Quum igitur non putredine sed introitu violento mirum hocce emphysema
16쪽
ohortum esse minime dubitaremus, sontem eius hic invenisso nobis visi sumus. Quae opinio nostra eo quoque confirmata est, quod pulmones sanos absque ullo rupturae indicio invenimus, licet in vasis hic ut sero in toto corpore aer inyeniretur. Νon jam dubitare potuimus, in utero brevi
post rupturam tunicarum ' oVi rupturam factam esse vasis cujusdam majoris, et per eam, ut in aliis . Venis nonnunquam obSerVatum est, aera atmosphae ricum penetrasse, mortem asserentem. Quomodo hoc factum esset nescio an forsan patuisset, Si uterum recentem persecuissem. Quod tamen ne facerem vetuit timor, ne occasionem rarissimam iterum ex manibus perderem examinis illius instituendi, cujus desiderio tam diu jam tactus fui.
Uterus fgitur, placenta etiamtuno intus remanente, amicIssimo reseret, cujus in siphonis usu summa dexteritas mihi saepissime jam in disquisiti
nibus profuit, traditus est. Ut vero examen eo omnino modo institueretur, quem ol. meber Praescripsit ), VaSae uteri massa colorata non impleta sunt, sed modo Vena et arteriae umbilicales. Deinde in spiritu vini serva tus, triduo post incisus est uterus. Placentam autem jam magna ex Parte lsolutam inveni, ita ut in Uno modo loco nexum ejus Cum utero examinare spossem. Hio tamen sinus Venarum uterinarum in placentam prolongatos videre mihi contigit, nec non, observationum cI. Weberi admiratione captus , villos chorii in iis propendulos observare mihi visus sum ; quid quod huic observationi adeo fidebam, ut in societate regia medica halaiensi, cui casum nuper allatum communicabam, Villos illos in sinibus suctuantes viIIos chorii dicerem. Accidit vero mihi, quod non raro fit, ut in interpretatione rei res ipsa valde dubia fieret. Sinus majores mihi praecipue in margine placentae distincti apparue runt. Unum sinum venosum totam fere Placentam ambientem, cujus a lPluribus jam anatomicis mentiore facta est, collega conjunctissimus cl.
17쪽
Iacobson mihi monstraviti Praeterea in tunicae caducae productionibus, quae inter lobulos Placentae penetrant, ramos nonnullos vasculosos videre mihi contigit. Incisis sinibus et ramis majoribus saepius nulli omnino villi obviam facti sunt, quod tamen, Si immensa eorum COPia in sinus reciperetur, mirum fuisset. Interdum, si qui apparebant, accuratior observatio rupturam ostendit, Per quam Proruperant. Denique qui aperto liberi insinuum cavitate natabant villi, nil eos esse nisi silamenta fibrosa a sanguine coagulato orta, extra omnem dubitationem accuratior posuit examinatio. Sic tota res, si antea incerta fuerat, nunc incertissima mihi videbatur, et, ne rarissimam occasionem uteri gravidi examinandi diutius praestolarer, ad mammalia unguiculata animum converti, inter quae felem domesticam prae ceteris elegi, cujus placentam accuratius inquirerem.
Itaque die vicesimo quinto mensis Julii telis sex hebdomades. ut
existimabatur, gravidae, in aquam immersae et enecatae Statim Post mortem Venae uteri coerulea, arteriae alba massa a cl. Ibεen impletae sunt. Quo secto uterus et ovum, quod solum ei inerat, aperta Sunt et vasa umbili calia massa rubra impleta. Hora Post inquisitiones meas incipiens praeter exspectationem Placentam jam fere solutam inveni, quod, quum impletionem Parum prospere evenisse indicare Videretur, aegerrime tuli. Attamen quum non modo superficies externa Placentae, qua uterum attigerat, coloro
livido imbuta appareret, sed etiam puncta intense livida et fila alba pendula ostenderet, quorum illa venas esse, haec arterias uterinas ante rupturam impletas vix dubitari posset, timor, quem de impletione habueram,
jam valde diminutus est et primo aspectu superficiei foetalis placentae omnino evanuit. In hac praecipue superficie placenta ex multis Iobis compo sita apparebat, quorum duo omnino soluti erant. Per allantoidem et amnion vasa umbilicalia ad singulos Iohos distributa observabantur, nec nonicolor rubicundus totius superficiei vasa capillaria massa rubra impleta esse indicabat. Praeterea autem per rete hocce capillare alia ramificatio Pul
18쪽
clierrima vasorum massa albae et livida impletorum pellucebat. Vasa ule irina igitur per totam Placentae crassitudinem impleta esse non jam dubitari potuit. Structura placentae tum examini accuratiori tradita est. Color lividus superficiei uterinae in materia inhaerebat ejusdem Diabilis et fere grumosse indolis quae est tunicae caducae humanae. Venae uterinae ibidem abruptae, vel potius cavitates earum, ut puncta intenso livida in fundo coeruleo, facile d Stingui potuerunt. Puncta vel fila alba, arterias uterinas indicantia,' infundo coeruleo difficilius quidem observabantur, sed attentiore eXamine Undique tamen apparebant. Puncta livida intervallis sextae vel duodecimae lineae partis alterum ab altero distabant, et accuratius examinata annulis Iacteis sat crassis, Vicesimam quartam lineae partem explentibus, cincta erant. Passim etiam canales lividi aderant oblique vel fere horizontaliter Siti, quos Venas eSse uterinas in ipsa membrana serpentes vix dubitari Potuit. Massam, de qua jam sermo est, licet ei caducae humanae parti, quae
placentam investit, aperte analogam, tamen Vix membranam propriam appellare ausus essem, tam mollis et grumosae erat indolis. Attamen ipsas ivenarum et arteriarum tunicas ejusdem fere indolis esse, jam ruptura learum, quae Placentae Spontaneam solutionem essecerat, indicavit et observatio ipsa confirmavit.
Sublato strato, quod jam descripsimus, interiora placentae qUsa apparuerunt item Diabilia quidem erant, sed tamen multo minus quam illud, let Semper certo modo rumpebantur, ita ut ruptura ab una Placentae super scio ad alteram recta linea tenderet, transversim autem linea curYa et flexuosa, Placenta felina enim a laminulis tenuissimis, perpendicularibus, flexuosis, multifarie inviceni convolutis et implicatis composita esse videtur. Dum rumpebatur placenta violenter inflexa, Iaminulam a Iaminula Separari semper vidi, rupta forsan tela cellulosa qua antea connectebantur; nusquam sinus vel interstitia majora occurrebant.
19쪽
. Quum Vasa Placentae, non ea Solum quae ad ' laetum perlinebant, sed ea,quoque quae ab utero eam intrabant, Perfecte impleta essent, illa rubro, haecce albo et livido colore, interiora Placentae hisce coloribus mire Varia apparuerunt. Ipsa minima quae extrahebatur pars primo intuitu eodem modo variare Videbatur, accuratius tamen examinata diversos illos colores nunquam in una eademque superficie exhibuit. Rete capillaroxubrum, seu Vasorum foetus, tenuissimis laminulis inhaerebat, quas pro villis chorii eo facilius agnovi, quum sub eadem forma in ultimo graviditatis stadio jam abiit. Baer j descriptos legerim. Maculae hujus retis minimae erant, et ipsa Vasa capillaria tenuissima. Singulae laminutae seu villi Iamelli- formes ab una ad alteram placentae superficiem extentae longitudinem habe bant duarum linearum, latitudinem dimidiae fere lineae, quam tamen ob in
curvationem etiam in iis laminulis, qtias non ruptas evelli, ViX accuratam asserre possum. Crassities harum Iaminarum tam exilis erat, ut vix dia metrum globulorum Sanguinis multo superaret. In utrisque marginibus laminularum major ramus aderat VaSCUIOSUS. Rete albolividum e vasis componebatur quorum diametrus ter vel quater major erat ; maculae ejus eadem ratione majores, rhomboidales cum linea diagonali . longiori ab una ad alteram Placentae Superficiem tendente. Laminis . inhaerebat hocce rete crassioribus Sed mollioribus, grumosis, quas membranae superficiem placentae uterinam tegentis productiones esse observatio
facile monstrabat. Difficilius mihi persuasi, ab iis quasi vaginis laminulas illas foetales includi, et forsan, nisi observationibus Laerii ductus fuissem,
veram rationem nou intellexisSem. .
De exterioribus placentae partibus utero et amnio obversis nonnulla praeterea, habeo quae moneam. Supersiciem utero obVersam ' jam ut coe-l ruleam punctis , lividis et albis notatam supra descripsimus. Strato coeruleo, quod caducae analogum diximus, aliqua eX parte abras corpuscula intense rubra velut ius uise in fundo coeruleo apparuerunt.
20쪽
lFormam habebant tuberosam, in basi coarctatam, interdum rotundam, lsaepius oblongam, et tum basi transversim insidentia. Extremitates hic lhabes laminularum foetalium seu villorum chorii, in caducam penitus l
Superficiem liberam placentae felinae examinans, amnio et allantoide remotis, Primum ramos majores vasorum umbilicatium inveni pro singulis placentae llobis Vel, ut dicuntur, colyledonibus, iterum iterumque divisos et subito lin ramos minores in marginibus laminularum currentes solutos. Verum in eadem superficie ramificationem Vasorum uterinorum adesse lsupra jam dixi. Vaginas villorum usque ad bases eorum, quae in chorio lSunt, Porrectas esse, mirum certe non est; illud vero difficilius est intel- llectu, quod sub strato ramorum umbilicatium rete invenitur Vasorum ute- Tinorum non modo capillarium sed etiam majorum, quorum diametrus lmajor forsan est quam eorum, qui in superficie uterina Observantur. Vasa illa per totam placentae crassitudinem transire antequam in retia capillaria dilabantur, suspicatus sum. Quod tamen anotomia placentae non probavit, lneque enim ullum horum ramorum in interiora prosequi potui. Vasa luterina igitur, in interioribus placentae in rete capillare dilabentis, in super- lficie opposita placentae iterum in ramos colliguntur majores. Si ex colore ilmassae injectae concludere liceret, vasa illa majora et arteriae et venae iessent, quod tamen quam sit incertum anatomicis satis notum est. Rete Vasorum uterinorum in superficie foetali placentae si massa co- lorata totum impletum est, tota superficies eo tincta videtur. Quod cl. lBaer non alio modo explicari posse credidit, quam si vasa uterina in Su stantiam ipsorum villorum intrarent ). Hac vero explicatione si recte eam
intellexi, optima ejus de placentae structura theoria vehementer labefectari mihi videtur. Ipsa theoria autem explicatione longe Praestantior.