De organis, quae respirationi et nutritioni foetus mammalium inserviunt : prolusio academica

발행: 1837년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rubro E. gr. colore Pulcherrime tinctum observas, villis quamvis intenso

rubescentibus, areolas tamen Semper Sine colore inVenies. Tum vero si per Uenas umbilicales massam e. gr. BaVam injeceris, corpuscula nostra

ut insulae flavae in superficie rubra apparent. Quid inde concludere licet 2 Transitus ex arteriis in Venas, in reti villorum evidentissimus, in corpusculis duris probari non potest. Eum non exstare ViX contendere ausim; difficiliorem autem esse, in aperto est, et id inde fieri, quod arteriae, si e

stent, minimae sint, quum Venae sat amplae sint, eX allatis probatur. Acc ratius autem si corpuscula nostra dura Contemplaris, unUm Semper - ut jam cI. Baer monet - ramum VenOSum quodque corpusculum intrare et

ibidem ramificari invenies. Quid multat Baer, naturam glandulosam tubulorum illorum secernentium non agnoscens, sed Vasa lymphatica eos esse putans, succum aliquem hic eX Venis foetus Secerni opinabatur, qui a vasis lymphaticis matris eXSugeretur. Jam vero nonne omnia cogunt, ut Contrariam sententiam amplectamur, Succum scilicet ex uteri glandulis secerni,

et a certis ramis venosis chorii excipi Hoc vero si de suibus recte judicamus, etiam de delphinis et vaccis valere suspicandum sest. Νec dubia est res in delphino. Ejus quoque areolis uterinis areolae respondent Chorii, quarum vasa, cum villorum reti capillari Vix comunicantia, Pleraque certe pro Venis habenda sunt, licet id, quum

eadem massa colorata et ateriae et venae impletae essent, immediata obse Vatione probare non potuerim. In Vacca ratio non prorsus eadem esse

videtur. Ut in utero sic etiam in chorio areolae quae proprie dicuntur desunt. Ostiis uterinis tamen etiam hic propriae respondent choriit partes. In intervallis enim cotyledonum, iisdem omnino intervallis quae inter ostia glandularum uteri sunt, maculae Observantur, et a cl. Baerio jam observatae sunt, in Praeparatis, quorum Vasabimpleta Sunt, semper colorem hujus massae habentes. Cotyledones minusculas eas esse faciles credas. Certissimum tamen est, organa esse non placentulis sed areolisl chorii suilli analoga. Quod jam ex situ et numero, quibus cum glandu-l larum ostiis omnino congruunt, concludi posse videtur. Nec mirum est

42쪽

eas formam areolarum non habere ut in suibus et delphinis, quum ne ar Oloe uterinae quidem quibus respondeant Vaccae adsint. EX Vasculis vari cosis praecipue formari videntur. Singulae enim maculae a pluribus, Sex, Vel octo, Vel decem tuberibus minusculis oblongis constant, quae in praepara iis, quorum Vasa massa colorata impleta sunt, eadem massa. ipsae totae impletae obServantUP. Magni mihi interesse videbatur scire, utrum Venarum an arteriarum Potius essent varicositates, utpote areolae OVi Suilli modo venas habere

Videantur. ovi vaccini igitur, foetum duos pedes longum includentis, Venae

masSa flava, arteriae massa rubra impletae sunt, quo factum est ut suspicio mea plane assirmaretur. Quum enim villi cotyledonum hic permagnarum fere Plane rubri apparerent, corpuscula nostra modo flava erant et bacca rum ad modum ramis venosis ex trunco majori emergentibus velut petiolis insidebant. Quamvis diversa igitur structura horum organorum Videatur, quae disserentia accuratiore examine forsan tolletur, ratio inter eas et ostia glandularum utricularium uteri in Vacca eadem fere est ac inter areolas chorii et areolas uteri suis et delphini. Sunt enim organa ostiis glandularum utricularium accurate adaptata. Ramus arteriarum umbilicatium vix ullus, Venarum Vero sat magnus ea intrat, qui tamen cum arteriarum

finibus nullum rete capillare, quod quidem conspici possit, format. Jam id mihi concedendum esse videtur, in celaceorum, pachydermatum ruminantiumque ordinibus utero ineSSe glandulas succum Secernen tes a muco plane diversum, chorioque esse organa singularum istarum

glandularum ostiis adaptata, ramis Venosis propriis instructa; porro absorptionem hic fieri succi illius, ita ut in sanguinem foetus Venosum CoΠ- ducatur. Si jam quaeἡimus cuinam usui sit succus ille, et ipsius natura albuminosa et organorum horum, et secernentium et absorbentium, ratio anatomica nutritioni foetus eum inservire luculenter ostendere videntur. Illud solum etiamnunc restare videtur ut probetur, ad nutritionem sussi Cere Succum illum, nec placentae adminiculo ad hancce functioneni opus

esse. Quantitatem succi igitur si spectare vis, id praecipue tenendum

43쪽

est, in mammatibus secretionem materiae nutrientis Sensim fieri dum absor beatur, nec ut in animalibus oviparis accumulari et tum demum absorberi quum nihil jam secernatur; horum animalium ovo igitur si tantum albu minis et vitelli pondus insit, quantum ipsius foetus nascentis corpori, alia in mammatibus ratio sit necesse esse, cum illa potius comparanda quam inter lactis materni copiam et infantis pondus invenimus. Quaestio igitur, quam mihi solvendam proposui, illa fuit: num inter glandulas utriculares et foetum eadem fere ratio est a inter mammas vel ubera ejusdem animalis Iac praebentis et pullum lactantem Quam quaestionem affirmare haud recuso, quamvis sit dissicile certo calculo hancce assertionem probare. Quo magis endochorion in prioribus ovi temporibus uteri superficiei appli

catur, quo plures oriuntur cotyledones, eo plura certe etiam oriuntur organorum quae nutrientia appellare jam audeo, e parte uterina, glanduIascilicet cum ductu excretorio, et Parte foetali suctoria cum ramo proprio Venoso composita. Quo major fit foetus, et quo magis simul crescunt colyledones, eo magis etiam organa nostra nutrientia crescunt, eoque plus continent succi illius albuminosi. In uteris foetum majorem includentibus jam eam frequentiam nacti sunt rami glandulosi, Ut massa eorum massae uberum ejusdem animalis Vix multum postponi'possit; si vero forsan

nonnihil minor Est, vide an non id optime inde explicari possit, primum quod foetus pullo semper minor sit, deinde quod absorptio venarum chorii perpetua fiat, suctio pulli contra semper per intervalla.

. Itaque si mam malia ungulata et pinnata respicimus, tota de foetus rei spiratione et nutritione quaestio aeque clara mihi Videtur esse, ac de ceteris functionibus Corporum viventium. Verum non ea modo organa, quae pla-l centae Vicibus funguntur, sed ea quoque, quae nutritioni foetus inserviunt,l in his familiis longe faciliora sunt, quae cognoscantur, quam eadem in Un-l guiculatis organa. Quod primum scire oportet, hoc est, num glandia

i utriculares etiam in unguiculatorum utero inpeniantur. . Sub eadem

44쪽

forma eas ibidem non inveniri certum esse videtur. Attamen in glirium ordine apud cuniculum eas vidit ili. LVeber'). Sacculorum oValium speciem hic eas habere dicit, quorum ostia sat angusta in fundo cellularum sita Sunt Parum profundarum, quasitunica mucosa uteri iis locis exhibet quibus ovo adjacet. Diametrum sacculorum longitudinalem fere undecimam, transVersalem sextam vel septimam lineae partem explere dicit. Eosdem sacculos in utero gravido felis cati observavi. Quum enim tunicae mucosae partem detraxissem et Cerae frustulo ita affixissem, ut DCies mucosa ceram tangeret, sacculos oblongos passim Sat frequentes

inVeni, humore limpido impletos, petiolis pertenuibus et perbrevibus insidentes, quorum Ostia in ipsa facie mucosa tamen non Videre potui. Μajores fuerunt quam quos ill. LVober in utero cuniculi observavit, nonnulli duas vel tres lineas longi, unam et dimidiam vel duas lineas lati erant. Quum igitur sacculi illi jam in glirium et in ferarum ordine obser-Vati sint, suspicari certe licet, omnibus eos adesse unguiculatis. In utero humano licet incassum eos quaesiverim, eos negare tamen ViX ausim. Uterus humanus gravidus quamdiu anatomicis tantas praebet difficultates, ut ne tunicam quidem ejus mucosam distincte Separare queant, in cujus stiperficie cellulosa glandulae illae indagandae essent, res ni fallor in Suspenso maneat DCCOSSe est. Modo monere placet, tunicam caducam Veram mihi singulari modo cellulosam apparere, lassulas rotundas praebentem, quibus minores fossulae insunt. Quas fossulas tunica tenuissima obductas sacculis nostris

Vaginas largiri, aut alio modo sacculorum illorum vicibus fungi, suspicari forsan licet. Si vero etiam sacculi illi in cuniculi et fetis cali utero observati

omnibus mammatibus unguiculatis adessent, probandum tamen esset re vera glandulis illis uterinis ungulatorum et pinnatorum omnino eos respondere. Etsi enim situ fere congruunt, tamen forma ab eis abhorrent, et ne eorum

numerus quidem ad iisdem vicibus fungendum sufficere videtur, nisi forsan

45쪽

plurimi vacui nondum observati fuerint. Praeterea similem venarum foetus exstare dispositionem, qua materia secreta foetui adveheretur, nec in seli probatum inveni, nec in homine suspicari licet, quamdiu ne vasa quidem chorii demonstrare contigit. Itaque tenebras, quae doctrinam de nutritione foetus mammatium involvunt, in ungulatis et pinnatis forsan dissipatas, in unguiculatis et ipso homine fere easdem etiamnunc esse, negari Vix potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION