장음표시 사용
31쪽
ei ovulum humanum, brevi postquam in uterum pervenerit, uteri Parietibus ita assigi, i ut villi chorii tunicae reflexae et serotinae intrudantur, omnes fere anatomici docent. Iam in primis gestationis temporibus igitur
membrana serotina, SiVe eam ab titero Secretam, sive propriam membra nam habes, cum villis Placentae foetalibus arctissime cohaereat necesse est.
Si vero villis jam ab initio caducae immersi atque intexti Sunt, quomodo non postea idem fieri debet, quum jam arbusculorum ad instar in immensum divisi sunt atque ramificati
Quo 'frequentius autem rami villorum in minores ramulos dividuntur, eo exiliorem fieri membranam, qua involvuntur, et quo majores simul sunt vasa uterina quae continet, eo dissilius agnosci per se ipsum intelligitur. Vasa uterina placentam intrare certissimum est, neque quomodo intrare possint intelligi potest, nisi in i tunicae serotinae Productionibus Serperentia Iam Veror quum Sanguis foetus apices villorum petat, et ibidem
per sanguinem maternum nescio quo modo mutatus iterum revertat, Vasa illa tuterina, sive sunt majora, siVe minora, singulos villorum apices adeant necesse est; igitur etiam tunicam serotinam singulos apices ramulorum villorum adire. Per Se sequitur At si membrana serotina non modo inter diversos lobos placentae,
sed etiam in interiora ipsorum Ioborum penetrat singulis ramulis villorum chorii vaginam Praebens, cur a nullo anatomico ibidem observari potuit 2 Quia in ultimis productionibus et tenuissima et mollissima est. Villos
inicroscopii ope examinans massa grumosa eos obtectos saepissime Vidi, quam tegumentum esse, a tunica serotina praebitum nullus dubito. Villorum latinorum vaginas, licet sat crassae sint, eXaminando vix observasSem, nisi vario colore massae injectae ductus fuissem. Ad alteram quaestionem, quomodo vasa uterina in interioribus placentae distributa sint, optimi anatomici, quibus occasio fuit pIacentae humanae a parte uteri massa colorata impletae examinandae et inter quos )
32쪽
Hunteros nominasse Sum ciat'), responderunt, in cryptos et sinus ea degenerare. Eo autem quaestio mihi minimo soluta videtur. Quandocu quo do nutritione Vel de commutatione ea materiarum quae per sanguinem fit quaeritur, inter omnia Vasa Sanguifera minima quaeque dignissima sunt quae noscantur. Nam et absorptionem et secretionem materiarum liquidarum et aeriformium per retia capillaria praecipue fieri una est omnium physiologorum sententia. Tale rete Vasorum uterinorum in placenta nemo quidem Vidit, neque Vero quisquam, quantum Scio, placentas ab uteri parte massa colorata impletas. Sub microscopio examinavit, ita ut, etiamsi adessent, ea videre non posset. Ill. meber, si recte eum intellexi, rete capillare vasorum uterinorum in placenta adesse negat ' , sed antequam vasa massa colorata bene impleta sub microscopio examinasti , num ramos eis esse capillares negare Penes te est 3 Expressis verbis autem dicit optimus ille observator, venas tubuli ope inflatas, non massa colorata
Rete capillare igitur inter arterias i et Venas uterinas in placenta deesse, nemo, me quidem judice, adhuc ProbaVit, et donec probatum erit,
res omnibus omnium organorum regulis repugnans omnino rejicienda mihi
At vero villos rete capillare foetus 'ducentes non reti eapillari uterino obversos esse, sed in ipsis sinibus venosis fluctuare vidit Valer, vidit cl. LVebor. Ut potissimum de hoc celeberrimo xtro loquar, tota ejus descriptio quam facilis sit error in hacce disquisitione optime monstrat. Ad marginem pIacentae interdum venas uterinas inveniri dicit, in quibus sit
guli propendeant villi; in interioribus placentae, ubi venae simul cum villis
33쪽
propendentibus Permagnae et numeliosae Sint, non Speciem Venarum eas habere, sed ut intervalla inter Villos et villorum truncos apparere; tunicam modo internam iis adesse, neque cylindricam formam eas habere. Secundum permultas disquisitiones, quas in placentis humanis re centissimis facere potui in nosocomio puerperarum halaiensi, de hac sententia ili. viri magnas habeo dubitationes. Si interValla inter innumerabiles villos venae essent, tum aut Venae illae unum fere sinum venosum totam Placentam occupantem exhiberent, aut figuram haberent non modo non cylindricam sed nescio quam, ut arbusculos illos Villorum numerosissimos et confertissimos omnes in se reciperent. Quid vero quod observationes omnino contrarias aBhrre Possum. Villos quidem in venarum cavitatibus nunquam observavi, Sed apices Vil lorum ipsis caducae productionibus firmiter inhaerere saepissime vidi. Fru-Stula tunicae serotinae accuratioris examinationis causa eVulsa fibrillis fere Semper obsita apparuerunt, quas villos esse chorii, apicibus firmiter et Profunde tunicae illi insertis, sub microscopio moX agnovi. Quos villos nullo in sinu venoso fluctuasse per se patet, verum alios villos in sinibus Venosis fluctuare, alios tunicae serotinae insertos esse ViX admittendum est.
Νeque Vero negaverim, totam theoriam ili. LV eberi a verosimiliti
dine abhorrore mihi videri. Villi chorii si foetui alicui, nescio quem, in
Sanguine materno sinuum uterinorum libere natarent, de fetibus id valero eXSPectassem, mammatibus Post Partum Prae ceteris Sanguinem appete tibus. Ita vero non est. Carnivoris hisce unguicuIatis seque az ruminantibus ungulatis commutatio inter sanguinem foetus et sanguinem matris
utrinque per retia fit capillaria, quod idem, ni fallor, de ceteris omnibus valet functionibus corporum animalium quae Per Sanguinem perficiuntur. Theoriam igitur cibini viri, si non refutavi, tamen accuratioribus
disquisitionibus indigere antequam accipiatur, satis jam demonstrasse mihi
34쪽
Restat, ut succinctam expositionem mammatium asseramus, secundum varias, quae iri iis observantur, placentae formas. A ceteris omnibus mammatibus marsupialia et monotremata separanda sunt, quibus nulla est placenta. Cetera omnia in duas familias dividenda, quarum alteri placenta uterina Caduca, alteri non caduca est. Huic manimalia pinnata et ungulata omnia adnumeranda Sunt, inter quae ruminantia ob singularem cotyledonum formam ceteris opponi possunt. In mammatibus Placentam uterinam caducam habentibus tres mihi occurrere videntur placentae typi, quorum primus gliribus, secundus feris, tertius simiis et homini proprius est.
Quamvis autem diversae sint placentae structura, forma atque numero, in ea Te omnes congruere Suspicor, quod dua in eis Systemata capillaria, Unum matris, alterum foetus, quam proxime et frequentissime fieri potest alterum alteri appropinquent.
Theoriam nostram de placentae mammatium structura jam judicio doctorum relinquentes, Secundam quam nobis in hacce dissertatiuncula Proposuimus quaestionem aggredimur, illam nimirum, num materiae hacce via communicatae liquidae an aeriformes an utriusque generis sint, siVe, ut aliis verbis idem dicam, silli foetales placenim num sillorum canalis alimentarii, an branchiarum an et illorum et harum sicibus iungantur. Utramque harum functionum villis placentae perfici posse ex anatomica eorum ratione sequi videtur. Quantum enim novimus, et branchiis et villis intestinalibus eadem structura convenit. Illae et hi, quam Vis multifaria forma iis sit, semper tamen tunicae mucosae sunt plicaturae, reti Vasculoso capillari ornatae. Sive igitur villi chorii branchise sunt, sive villi
nutrimenta absorbentes, neC una nec altera sententia contra regulas anatO
micas jam acceptas pugnat; tertia autem sententia, scilicet eadem organa et branchiarum et villorum absorbentium vicibus fungi, novum omnino
35쪽
casum, ni fallor, in structura animali efficit, praecipue in animalibus quae
summum ejus fastigium obtinuisse creduntur minime eXpectandum. Quare si placenta nonnisi uni harum functionum inservit; respirationem eam esse jam inter physiologos convenisse Videtur, quam Sententiam totus amplector. Placentam respirationi inservire inprimis in praxi medica obstetricia luculenter patet. Infans neonatus, cui funiculus Umbilicatis, mox postquam aeri aditus per os apertus est, absque ullo incommodo ligatur et transcinditur, antea non absque maximo Vitae Periculo Pressionem ejus fert. Casus obstetricanti inter omnes molestissimus is mihi videtur, quum funiculus umbilicatis prolabitur. Quidquid vitae foetus conservandae causa fecerimus longe tamen saepissime spes nostra irrita erit. Capite cum funiculo praevio vita foetus artis ope rarissime SerVatur, Sive moX Versionern instituis, sive caput forcipe extrahis. Quid quod in utroque casu mihi nonnunquam contigit infantem protrahere antequam pulsatio funiculi prorsus desierat, ita ut infantem asphycticum, persistente etiamtunc arteriarum funiculi pulsu, balneo tepido committerem, neque tamen omnia quae ad Vitam revocandam adhibita sunt remedia quidquam Proderant. Fit quidem interdum in hac ut in omnibus rebus, ut eventus praeter exspectationem prosper evadat. Liceat eXempli gratia casum asserre, qui mihi aptissimus videtur ad monstrandum, nunquam fere hac in re plano
Primipara, triginta annos nata, valetudine debili e nosocomio nostro Fredericiano, ubi plures decubuerat menses symplomatibus hystericis laborans, in ΠOSOcomium puerperarum recepta est mane die sexto Aprilis anni 1835. Brevi post ruptis tunicis ovi, funiculus umbilicatis in vaginam descendit. Caput praevium sat magnum apparuit, et genitalia sat angusta; attal men pulsus funiculi quum perspicuus esset, aperto oreficio uteri, capite int aperturam pelvis Superiorem nondum ingresso, Versionem instituere placuit. Ad pedem utrumque absque dissicultate perveni, quum vero et illi et totum corpus infantis insignis essent magnitudinis, simul utrumque attrahere non contigit, nec versionem alterius pedis attractione perficere, quod saepissime
36쪽
absque incommodo institui, in hoc casu ausus sum. Ita altero pede attracto altorius petendi causa iterum manum alte immittere coactus sum. Deinde laqueis utrique Pedi immissis versionem infantis perfeci. Caput vero magnitudine Sua novas extractioni praebuit difficultates, nec nisi tractionibus diu continuatis in lucem productum est. Infans rarae fuit magnitudinis, pondus ejus ΠOVem et tres quartas librae partes explebat. Versionem talis infantis Capito praevio in primipara triginta annorum difficillimam fuisse et multum temporis duravisse per se patet. Quum vero insuper difficultates Praecipue in capitis extractione obortae essent, de vita infantis omnem fere spem abieceram, quum praeter omnem exspectationem in balneo tepido, remediis Vulgaribus in usum vocatis, vita infantis rediit, et hodie etiamnunc manet. Funiculum prolapsum reducere et retinere ultimis annis a Protomedico cl. Saxtorph et memet ipso quater secundum methodum Cl. ProfeS- Soris Κiloniensis Michaolis' tentatum est. Nec non Optime successit ipsa rePOSitio funiculi, si juxta palmam manus antea introductae catheter duceretur. Funiculum reductum retinere tum modo contigit, quum chordam et Catheterem retineremus dum caput vi dolorum in pelvim jam impressum esset. In nullo quatuor horum casuum contigit Vitam foetus servare. Quod suaserunt plures auctores, inter quos BOEr nominasse Susticiat ') . partem funiculi foris propensam madefactis linteis calida aqua vel decocto molliente leviter involvere, utque fieri potest, ita prohibere, ne
frigescat et exsiccetur , in uno saltem casu optimo successu adhibuimus, quem propter raritatem hic asserre liceat.
Die tricesimo primo Mai 1835 mane hora quarta ab obstetrice primaria nos ocomii nostri suscitatus sum annunciante, puerperam, Cui eadem nocte domi dormienti aquae abiissent, et funiculus simul Prolapsus esset, quem obstetrix arcessita reducere incassum tentavisset, deinde vehiculo adHOSOComium Vectam et ibidem receptam esse ; jam funiculum paene frigidum usque ad genua propendere, pulsusque ejus silere; os uteri Parum
) Ueber clie Asposition dor Nabolschuur. ΝeueZsitschr. L. Geburish. I. II. 5Bd.). Berli 855.8. Septem libri de obstetricia naturali. Vietinae I 850. 8. Pag. 265.
37쪽
apertum alteque situm esse. De vita infantis etsi sere desperans, fomenta nuper laudata eo lubentius commendavi, quum eodem fere tempore ab amicissimo ili. doctore Sommer casum inaudivissem, a professore Berotinensi
illustrissimo Ausch et communicatum'), de puerpera in via publica gelu hiemali sex gradus infra glaciale frigus doloribus oppressa, in ΠOSOCOmium
Puerperarum berolinense deinde recepta, funiculo tum inter Crura Propendente, initio non pulsante, postea tamen infuso florum chamomillae calido Iavato debiles pulsus exhibente, natibus praeviis; attamen, Versione DCta capiteque forcipis ope extracto, vivum infantem enixa. Cujus igitur casuS memor funiculum continuo infuso florum chamomillae foveri jussi. Hora Septima iterum me adiit nuntians magna cum admiratione in funiculo jam calefacto Pulsus apparuisse. Puerperam tum ipse petens omnia recte ad- nunciata inveni; nec hora dimidia post nonam ctb. Saxtorph, eXPloratione instituta, orificium uteri satis dilatatum invenit ad versionein instituendam, licet nates praeVise apparerent, sed fomenta funiculi etiamtunc fortiter Pul santis continuari jussit. Hora dimidia anto meridiem nates subito in Pel- vim descenderunt, et infantem vivum natibus praeviis naturae ope eniXa est puerpera. obserVandum tamen est, mulierem saepius jam Peperi se, infantemque sat parvum esse; nec non immediate post tunicae ovi iterum tensae aPPuruerunt, et alter infans vivus versionis ope ad lucem Protractus est.
Sed ad propositum nostrum est redeundum. Placenta et organa placentae vicibus fungentia si nonnisi respirationi inserViunt, quaestio graVissima oritur, qua via nutrimenta foetui a matre adducantur. Plurimas, quae hac de re propositae sunt hypotheses, enu'merare nihil attinet. De materia albuminosa modo disputare placet, quam oler 88ὶ primus vasa umbilicalia equi, postquam e funiculo egressa Sunt,
38쪽
amplecti observavit. Ill. Baer' hanc materiam albumini ovi avium respondero pluribus argumentiS demonstrare conatus est. Eandem materiam obdom fere tempore ili. noster Iacobson' ) in oVo mammatium observavit, eandemque vim ei tribuit. Multas autem exstare constat observationes similis materiae albuminoSae in oVo humano inter chorion et amnion certo saltem graviditatis tempore accumulatae. Fieri tamen potest, ut nova via detegi possit, qua materia nutriens in utero propriis glandulis Secreta a certis ramis Venosis foetus, quasi praecursoribus Systematis Venae Portae, absorbeatur. Glandulae, quas specto, utriculares a cl. L .fers 888) nominatae, veteribus anatomicis in ruminantibus saltem non plane innotae, a Baerio 8888 in suibus observatae, a WEbero demum pro glandulis agnitae sunt. Partes tarn perspicuas, quae in uteris animalium toties investigatis obviae sunt et ad quaestionem physiologicam gravissimam et Valde obscuram solvendam plurimum
faciunt, non ante annum 1832 accuratius examinatas esse vix aliter explicari potest, quam si statuimus anatomicos, qui Uteros gravidos eXaminarent, potius in OViam quam in ipsum uterum attentionem suam convertisse. In saccis ostia eorum ampla sunt nudis oculis facile visibilia; iubila llorum formam habent non admodum ramificatorum, ramorum extremitatibus inonnihil dilatatis. Sic pro glandulis non dissicile agnoscuntur. Succum praeterea continent lactei coloris, statu recenti satis pellucidum, in spiritu vini servatum fere album. - ΙΠ εuibuS glandularum ostia, minora quidem, sed tamen nudis oculis visibilia, in centris inveniuntur areolarum Seu macularum laevium rotundarum, plicis vasculosis omnino carentium. Glandulae longe magis ramificatae quam glandulae uteri vaccini. Saepissime jam in ostio iu
39쪽
duos:ramos principales finditur ductus excretorius; deinde vero iterum ite-rumque, seXies Vel septies saltem, ramificati difficillime a partibus adhaerontibus, tela cellulosa scilicet et vasis sanguiseris separantur, cum quibus
tamen, etiam propter colorem lacteum et ductum quem servant serpentinum, confundi minime possunt. Eo etiam mox distinguuntur a vasis sanguiferis, quod ramis eadem semper crassitudo est quae trunco excretorio. Ultimi
et coeci ramorum sines non amplificati mihi videntur ut in glandulis vac- cinis, et sic longeidissicilius inveniuntur, unde fieri potuit, .ut cl. Baereos non obserVaverit nec naturam glandulosam horum canalium agnoVerit. Quum praeterea longe frequentiores in sue sint quam in Vacca, inter tunicam muSculosam et mucosam uteri stratum formant densum sed laxum, telae cellulosae elasticae primo aspectu simile. - Ιn utero delphini phocinnin, ut primum eo Potitus sum, glandulas hasce studiosissime quaesivi. Quantum fuit gaudium meum, quum tanta copia eas adesse invenirem, ut Stratum inter tunicam musculosam et mucosam uteri formarent utrivis harum crassitudine ViX cedens, tam confertas Vero, ut vix singulae ex turba extricari possent. Multifarias esse ramificationes earum etiam exinde Patet, quod in tanta multitudine ramorum ostia in tunica mucosa non Plura adsunt,
quam fere in suibus, intervallis scilicet unius vel duarum linearum inviacem distantia. Sed hic quoque Ostia areolis seu maculis laevibus insunt, quibus nullae omnino insident cellulae. - Ιn utero vaccino ostia ipsa propter magnitudinem facile nudis oculis observantur, in utero suillo et delphini Phocaenae si non ostia, tamen areolae, quibus insunt, facilius etiam observantur, inprimis si vasa uteri massa rubra impleta sunt. Quum enim rete
capillare in villis vel cellulis uteri pulcherrimum appareat, in fundo colorato inaequali maculae albae laeves facile oculis se praebent. l Cuinam usui inserviunt hae glandulae 3 Succum praeparant lacteum, quo pleraeque totae repletae sunt. Num mucus est eidem similis, qui ini superficie mucosa vulgo observatur 2 Νego. Primum quod longe majores et frequentiores sunt glandulae, quam pro parca muci copia inter chorion et superficiem uteri apparente; deinde in utero suillo non ad bases plica-
40쪽
rum, in utero delphini non in cellulis, in utero vaccino non in colyledonibus, quibus in locis mucus ille copiosior adest, aperiuntur, Sed illic in areolis separatis, hic in cotyledonum intervallis. Denique modus, quo chorion ostiis harum glandularum adaptatum est, opinioni illi omnino refragatur aliique thooriae ansam dat, me quidem judice, attentione physiologorum dignissimae. Modus illo in suibus jam a cl. Baerio optime descriptus est, licet
theoriam ipsam eXponere non posset, quia Veram naturam glandularum non agnovit. Ut igitur primum de suibus loquamur, areolis uterinis, quorum in centris ostia adsunt glandularum, areolae chorii forma et situ omnino respondent, ita ut, quemadmodum plicae chorii semper plicas uterinas, Sic etiam areolae Chorii Semper areolas uteri tangant. Areolae chorii autem accuratius examinatae Corpuscula sunt duriuscula, pellucida. Margo areolarum semper prominet et in sex vel octo lacinias divisus est, quod quum etiam de margine areolarum uterinarum valeat, connexionem hic adesse intimam vix dubitari potest, post mortem tamen ut Videtur celeriter evanescentem. Quae omnia nonne illi theoriae omnino repugnant, succum glandularum per totam uteri et ovi superficiem mucosam expandi 2 Νonne potius evidentissime Probant, Succum secretum inter areolas nostras uteri et chorii limitari. Restat ergo Ut examinemus, cuinam usui stagnatio illa
succi ab uteri glandulis secreti inservire possit. Injectiones Vasorum chorii id optime illustrant. Quod autem hisce injectionibus apparet, a cI. Eaerio tam accurate jam descriptum inveni, ut vix quidquam adjungere possim,
nisi experimenta ejus omnino confirmataci me invenisse. Summa autem horum CX perimentorum haec est. Massa colorata, qua Venas umbilicales
implevisti, facile per rete capillare villorum chorii in arterias transit, ot inde villi pulcherrime colorati evadunt; corpuscula nostra duriuscula areolarum inde etiam colorantur, minime tamen rete Capillare, quale in villis apparet, sed truncum Vasculosum in 10 vel 20 ramos minutos divisum exhibentia. Massa Vero qua arterias umbilicales tam perfecte implexisti, ut non modo in arterias sed etiam in venas Plicarum chorii intraverit, corpuscula nostra duriuscula areolarum nunquam adit. Hac via igitur si chorion