Dissertatio medica inauguralis, de typho : quam ... ex auctoritate ... Archibaldi Davidson ... pro gradu doctoris ...

발행: 1801년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE TYPHO.

volatilis, aqua ammoniae acetata: pulvi S contrayerva cum vel sine opto. Quando autem anxietas, dejectio animi, urgent, camphora commendata est. Sales neutrales, sicut nitrum, hali tartarisatum acidulosum, liquores acidi, etiam salneutralis ex succo mali citrei paratus, hic nauseam minuit, praecipue si in Statu effervescendi sumatur), aegrotos refrigerunt. Sudores profusi vino rubro et acidis Supprimuntur. Sudorifica in principio utiliora sunt, post septimam Vel octavam diem raro vel summa cautela exhibenda. Riverius, Elmulier, Huxham, aliique, vesicatoria laudaverunt: et horum applicationem, alii medici in ultimis tantum, alii in omnibus febris stadiis, commendavere. Vesicatoria, a Dre. Saunders, in collum, dolore capitis urgente, et in brachia, pulsu debilitato et accelerato, felicissimo eventu applicata Sunt.

Hydrargyrus nuper in Typho incredibili successu, a Dre. Chisholm in India occidentali, exhibitus fuit. Praeparata

ex hydrargyro, quae efficacissima ad morbum curandum in veniuntur, sunt calomelas, hydrargyrus solubilis, hydrargyrus calcinatus. Haec in magnis dosibus ' sumenda, et paulatim increscenda ad Salivationem. His medicamentis ad

32쪽

salivam movendam non valentibus, unguentum hydrargyri sortius in varias corporis partes illinendum est. ando. Cursum febris quam primum sistendum Ad hunc finem, multa medicamenta varii medici commendavere; sed omnia aliquando inessicacia sunt. In principio autem vomitus, et praeSertim si nausea urgeat, utilis est; et maxime si sudorem lenem, vel dejectiones promoveat. Emeticum in magnis dosibus sumendum, ut totum corpuS valde agitet et stimulet: et cursum labris, hoc modo, ante septimam et octavam diem, haud raro sistit. Alii tartar emeticum, alii calcem antimonii nitrati, aliique i pecacuantiam anteferunt. Ut vomitio tutior et felicior succedat, decoctum hordei dilutum vel chamae meli infusum aegroto potandum est; quippe antimonium tartarigatum periculosum sit medicamentum nisi copiose diluatur. Emeticum vesperi exhibendum; posteaque tinctura opii camphorata quemadmodum hausta, nocte vel hora somni sumenda. Vomitum moderandum est, si vis arteriarum oculorum vel capitis nimia

sit.

Ex virtutibus, quibus aquam frigidam pollere diu cognitum est, facilis erat conclusio, ut in arte medendi commodi quid

ex ejus usu sperare liceat. Variis inde in morbis essicax omnino remedium inventum est; in febribus autem tractandis nuper in medium protulit, doctissimus ille vir, Dr. Currie et ejus experientia plurimorumque medicorum conjuncta te Statur, Typhum saepius ab hoc quam omnibus aliis remediis fuisse depulsum. Hoc minime novum in febribus remedium est, nec primum a De Uaen adhibitum; quoniam assu Sa est

frigida aqua in Typho ab Hippocrate, et alia sunt hujusmodi

33쪽

DE TYPHO.

3Ι exempla quorum nonnulla adducit amicus meus Henricus Reeve . Nunc in usu universo est apud medicos peritissimos; et certe deplorandum, ut ubique gentium hujusmodi medendi utilitate et beneficio aegroti non fruuntur. In quo modo

adhibetur affusio frigida, Dr.: Currie in libro utilissimo dilucide planeque ostendit.

3tio. AEgrotantium vires, morbo durante, Su Stinendae. Decoctum serpentariae post vomitum, felicissimo eventu

in Nosocontio Thomae Guy, Londini, adhibetur. Balneum calidum a Galeno et Celso, in omni, sed a Perctuale, in ultimo

tantum, febris stadio, commendatur. Tinctura cantharidis, CorteX angusturae et cascarillae, spiritus aetheris vitriolicus, Spuma cerevisiae, gas oxygenium, denique omnia medicamenta quae corpus roborant vel stimulant, cum Succe8Su praescripta fuere. Medicis uti majorem omnino in modum cinctiona OpUS est. Remissio vel intermissio, frequenter febris decrementum, etiamque commodam opportunitatem ad corticem ciΠ- Chonae exhibendam indicit. Cinchona essicacior est, si in pulvere cum lacte vel vino commixta; si autem stomachuS non contineat, in forma infusionis vel decocti adhibenda. Ne vomitus aut dejectiones alvi ex cortice excitentur, paucae guttae tincturae Opii unicuique do si commiscendae sunt. Anti spasmodica et nervina medicamenta, sicut moschus, Castoreum, gummi foetida, singultibus et convulsionibus praesentibus, administranda sunt. Vinum rubrum Lusitanum in hoc morbo essicacissimum est medicamentum, et Per to-

34쪽

tum ejus cursum, in magna quantitate sumendum. Aeris

frigidi admissionem multi medici speciatim in Iberia, Italia

et in Tropicis terrae regionibus, commendant. Aer frigidus tutius superne admittetur . Corpus aqua frigida cum vel sine aceto, praesertim in sudoribus profusis, lavandum; potus frigidi et aciduli aegroto larga manu darentur; diaeta media, cocta, et facilis concoctu, anteferenda. Carnibus piscium abstinendum. AEger autem, nulla varietate cibi sollicitandus, si cupiditas desit. Plerumque omnibus, durante morbo, cibi varietatibus stomachus non solum offenditur, sed saepe eas respuit, quae mens concupiscit.

Nunquam vidi cui opportuna abstinentia noxia fuit; pluri- mos quos cibi alieno tempore dati assiixerunt t.' Fotus ad artus inferiores et superiores, haud perperam applicati fuere. Delirium cessisse vidi, cataplasmatis sinapios pedibus applicatis. Haec sunt remedia, quae medici ad Typhum curandum

Commendavere. Notandum est, autem, opportunum remedia administrandi tempus, et eorum proprias doses, ex violentia et natura Symplomatum, et ex peculiari aegroti constitutione, aetate, et sexu, tantummodo cognoScendum. 4to. Convalescentium vires reficiendum Quo genere diaetae statim a febre aegroti utantur, nobis curandum est. Cibus medius, facilis concoctu, et nutriens; non multus quidem, sed saepe tamen nocte et die dandus est,f Nec totas aperire fenestras jubeo, ex quo nimium in hoc statu totius cubiculi frigus sit; nec parcius junctas laudo per quarum spiramenta Ventorum rivuli, nec opinantium membra aliqua petant . DrummondDe Febribus Arcendis, & .

35쪽

DE TYPHO.

ut nutriat neque oneret*. Potus, ut vinum aqua temperatum, frigidus. Vestitus calidus, ne perspiratio supprimatur, et levis. Exercitatio modica, et lenis, ut navigatio vel in rheda. AEgrotum oportet aerem purum, praesertim marinum, Spirare, et in domiciliis bene ventilatis, dormire; societate amicorum, ut animus delectetur, frui. Denique, Omnes causas remotaS Summa cautela evitare debet. Celsus R. Μedica. ERRATA. P. IS. lin. 23. pro erumpantes, lege erumpentes. P. - Not. pro vidae, lege vide.

SEARCH

MENU NAVIGATION