장음표시 사용
21쪽
tyrus, nihil reueritus Deorum, quos tot speciosis verbis ore usurpaverat, vindictam, hominum que praesentiam, illam comprehensem manu intra aediculam ad portam deduceret, eamque nec repugnantem virginali spoli rei honore. Non longe inde aberat exiguum delubrum,
cuius dies noctesque ardens lucerna pensilis illustiabat obscuritatem;seruabaturque ignis ille magna cura S religione. Ibi mirum & pudendum se mihi obtulit monstrum. Nympha alia ingressa oratorium hoc, prostrato
ante altare corpore,fundere preces videbatur. Hanc ingressiis Satyrus iste arripuit impudentissime , cumque nudasset veste sinus eius, alligatam aristissimis amplexi bus, crebris conspuebat basiis, abreptamque in locum obscuriorem subagitare incipiebat. Frustra:Obluctabatur enim turpissimo hirco magna vehementia puella, cumque se ab eo explicare non posset', sublato alto clamore vim se pati significabat. Occurrerunt quidam e proximis, & vociferanti opportunas tulere suppetias. Magna autem erat huiusmoui incestibus, adulteriis, st
pris, pollutionibus non impunitas solum, sed & proposita praemia in illis partibus, adeo omnes videantur Pri pi sacris initiati,Satyrion bibisse. Alibi animaduertebam homines forma draconina, queis os dentibus acutis praelongisque horribilem in
modum rigebat, quibus lacerabant misera quaedam mancIpIa,quae a vicinis rapuerant populis. Blandieba tur autem lingua sua viris quibusdam optime de loco illo meritis, qui ad monstra illa visenda venerant. Cum autem hi abiissent, loquebantur contemptim & contumeliose de absentibus. Erat autem haec apud eos consuetudo perfrequens, ut certis quibusdam conuenirent horis, narrarentque ibi in commune, quid quis in unoquoque animaduertisset reprehensione dignum, quo
quot ab eorum alieni erant sodalitio.Nec profecto mihi
22쪽
res mira videbatur, quod aliis non parcerent,qui ne a se ipsis quidem mutuo carpendis sugillandisque abstin bant, cum ob frequentes detractiones, quibus alter alterius imminuebat honorem atque famam, haud raro ad manus veniretur, nec fere nisi multo sanguine vulneribusque terminabatur calumniandi scabies. Alia ex parte homines vulpecularum habitu spectabantur, qui inito inter se ipsos arctissimo foedere, comiurabant, uti mutuis sese tuerentur auxiliis, aduersus caeteros omnes,quos vellenti si ita usus foret, fallere, decipere, prodere, fortunis omnibus honoribusque euertere. Vnde eueniebat, ut si quis ex eorum numero rem quampiam appetiuisse taeteri omnes continuo applauderent subscriberentque desideriis eius, & quanquam animis non probarent conatus hominis, verbis tamen prae se ferebant, melius nihil quicquam excogitari ponte. Paulo longius ab eo loco stabat manipulus remigum voluntariorum , qui futurae nauigationi operam suam ultro addixerant', qui una sermocinantes, quaecunquuin buccam veniebant, loquebantur. Inter alia hoc erat eorum colloquii argumentum, neminem ibi recipi poL. se nisi qui duabus linguis instructum os haberet; unam, qua mentiretur impudentissime; alteram, qua fescenninos versus recitaret ,obscaenasque historias, quibus deIectabatur ReginaCypri sirpra modum,& quas inter secretiores suas curas admittebat. In hoc autem genere primo loco habentur illi, qui salibus iocisque caeteros antecellunt, nec urbani tantum hic valent, sed & scurriles, & qui eruditas ac argutas proferre potest nequitias, caeteris doctior, aptior, melior iudicatur, dc ad honores
Et his quidem ad hunc modum in obscoenitatis de nequitiae palaestra luctantibus,alii epulis, conuiuiis, caeterisque delitiis diffluebant. Compotationum, comesi B a sati
23쪽
sationum,ebrietatis luxuriaeque nullus finis. Et dum alii quidem exquisitis cibariis ab altero orbe usque peritis aqualiculum saburrant,alii vero exoticis vinis se ingurgitant ; tertii abiectis omnibus vestibus, etiam interula,nudi penitus erodibant ad saltandum, ostentantes ea persemmam lasciuiam,Raae natura occultari vult,
quin & praeter ipsam naturam sese mutuo incestabant, adeo omnia erant in eo loco dedita vitiis, ut quotquot videres,e flagitiis compositos diceres. Nihil autem mihi videbatur admiratione dignius, quam quod pleriquo nescio,quam grauitatem & honestatem vultu, moribus sermonibusque prae se ferebant, dc tamen priuatim ad nullum non sceleris flagitiique genus prouoluerentur. Ibi ego mecum ita: hic vero mihi larga eorum seges, -- qui de virtute locuti
hi rebam in his tam foedis seectaculis defixus cum audio quosdam inter se tricantes & murmurantes ob nescio quas nugas,quarum tamen me fugiebant cavis r
quanquam paulo post sine difficultate cognoui omnia.
Quidam enim ex eorum numero,hircinam promittens harbam,quam sine fine pectebat, mulcebat, ornabat, prodiens vicinum conclaue ingrediebatur. Et quanquam celeriter post sie retracto ostio omnes vellet arcere secretorum sitorum arbitros , excludere tamen oculorum meorum curiositatem non potuit,qui ipsum ingredientem,quatenus licebat,sequebantur. Deum immortalem,quae ibi monstra vidit Horresco referens,cum sola earum rerum recordatio penitus mentem percellat meam,&iam mihi
constiterunt horrore coma ct rex faucibus haret. Extabat ibi clauus trabalis, extra murum prominens, iustae longitudinis,de qua pendebat funis, quo unus remiguine classiariti Principis sibi ipsi paulo ante fauces eliserat.
24쪽
eliserat,suspendioque spontaneo perierat. Hoc ego cum attonitus contemsearer,adductum , ut dixi, cum cura ostiu ulteriora intueri cupiente excludit. Auribus tamen Varios eiulatus planctusq; percipiebam , vociferantium supra cadauer,ac rimantium,si quis forte venis inerraret spiritiis, unde spes vitae superstitis affulgeret; veru id frustra erat,&nauigabat ille iamStyga Cocytumq; UUnes. Sic cum multis verbis, quae dolor dictabat lugentibus,acerbitatem casus deplora fiant, i agebant,ut cadauer in aliquo occulto angulo, secreto contumularent, eiusque mortem omnibus modis celarent. Sed frater
defuncti vindictam fraternae necis spitabat, quam seminime neglecturum multis clamoribus & lamentis testabatur, sed vindicaturum aceine in iis, qui miserum a Bera tractatione atque minis ad spontaneum adegiusent siuspendium. Intelligebant omnes,iustissimas habere iuuenem querelarum causas r igitur ut ipsium aliqua ratione sedarent,promissis blanditiisque oneratum hominem exorauerunt, ne narraret patri hanc calamitatem, Utque tam atrocis Dei noris delerςnt memoriam,
finxerunt,egressum illum cum aliis ad littus maris, deflexisse in proximam sylvam,ubi quid ipsi contigerit, in
Obsturo elle: certe eum non amplius comparuisse. At Nauarchus noster facile iudicare poterat, clamores illos tam inconditos ad meas quoque peruenisse aures, unde fieri posset, ut ego quoque illius rei aliquam percepissem notitiam. Propere igitur me adIens, quanquam formidine & confusione plenus , quid factum ruisset, ingenue fatebatur, addebarque, nihil noui esse apud AEthiopes, utqlii grauibus opprimantur calamita tibus, simul & miseriis sitis & vitae finem laqueo imponant. Eos autem qui talia patrent, plerunque esse homi-DeSexcordes,&timidas matulas,qui non ferentes quoDcunque acerbiores fortunae insultus, ῆrmidine tranΩuersi
25쪽
uersi rapti ad funem confugiant, utque minus malum euitent, omnium subeant longe maximum. Orare autem se quoque , uti hanc rem in occulto seruarem, pe Petuoque premerem silentio, ne quisquam mortalium , restisteret, praesertim eorum,qui eodem veherentur nauigio. Praemium taciturnitatis mihi fore tractationem Ionge clementiorem,quam antea expertus fueram.Vtq
huius specime aliquod ederet, evestigio iussit mihi demiferrea vincula quibus oneratus incedebam,ut possem libere commeare,quo vellem, tantisper dum ille de me penitus liberando cum sociis consultaret. Longe autem alium res dc diuersum sertiebatur euentum, &a promissis eius,ina mea, quam concepe ram. e. Vniuersum enini sociorum collegium concordibus sitffragiis libertatem mihi negabat, nec id solum
verum ut arctius custodirer, donec liqueret,quo mortias nere potissimum e vita tollendus essem. Nec enim i os fugiebat, si libertat mihi eundi redeundique daretur,quin aliquando captata occasione e manibus eorum essem euasurus. Quod cum fecissem, non dubitabant quin toti mundo essem aperturus quae videram flagitia, iquaeque illi tam sancto occultabant silentio. Nec enimius fasque censeban ut cuiquam moltalium innotesce .ret quicquam horum,quae intra eorum agitarentur latibula & lustra. Ergo in hanc sententiam cum frequentibus tuissent sententiis,denuo compedibus catenisque ferreis vinctuasum,cum libertatem iam quido praecepissem animo, & nihil minus quam noua sper rem vincula, lata insuper Iese,ne quis mecum colloqui auderet, proposita pinna quae legum patriarum conculcatoribus & proditoribus reipublicae constituta erat. Cumque ita censuissent uniueis dimissis senatu,deducebar in longam cryptainsul
26쪽
terraneam,ab cuius utroque latere erant horribiles munitissimique ad asservandos facinorosos carceres, in quibus omne genus scelerati homines captiui detinebantur magno numero. Quidam pastores gregum armentorumque ruri violauerant: alii dominas suas aut heriles filias de stupro appellauerant: tertii per petula tiam aut ebrietatem sese gesserant insolentius: praetere que manticularii, faecarii & sectores Zonarii, aliique eius furfuris homines. In interiore carceris loco, late bant quidam rasis capitibus, quibus intercedere cla , destina cum spiritibus infsuspicio .Et sane non unum tiarum specimen. Nec deerat huic ergastulo mente captorum numerus,quorum facili momento e rectae rationis tramite exibat & a seipso peregrinabatur animus, ut dicto citius a gitarentur furoribus 8c intemperie , quamuis sibi pulchre con stare crederentur. Erant hi firmissimis catenis compedibusque ad proximos muros alligati, quos su inde flagellabant percutiebantque, clamoribus insanis& vinculorum illisione,neque vero coerceri contineri que poterant,nisi assiduis ictibus eorum percalescerent scapulae ac latera, quae iam occalluerant obfrequentes impactas vites ac ulmearum virgarum,quae in dor2 eo rum frangebantur,quotidianum insultum.
Homo quidam ingenii nimis τtiadi s acuti in
alienationem mentis incidit. Includitur Ob id
ergastulosurio serum, in eodem, quo Galactis
ernalibus pacta grauis erat ediderant Magicarum scien-
27쪽
Io. BARC LAII ARGEN. INter hos, quos irati Numinis indignatio infelici illo
carceris damnauerat domicilio, dignus spectatu erat quidam miser, qui ad certos Lunae motus miram animi sentiebat imbecillitatem & aliquando alienationem, Causa illi malo non alia quam Amor. Ea est enim vis imaginatricis facultatis,ut subinde animo ac cogitationibus nostris obiiciat ingeratquc diuersas rerum species,in quas menS nostra libenter fertur affectibus: unde pro diuersitate imaginum , quae nobis aut placent aut displicent generatur vel appetitus,vel timor, vel pudor, vel moestitia, vel ira,postremo amo i atque odium. Hae igitur affectiones adsueuerunt imperium in totum sibi arrogare hominem,ut pro temperamenti eius vel calo re vel frigore, faciem quoque nunc rubore pingant nunc pallore : unde vel cupit tum rerum illi affectatio vel desperatio. Hic igitur miser, cum esset sipiritu prae caeteris vivido,& temperamento ob nimium sanguinis calorem fer- Dentiore,in somnis fere audebat aut perficiebat, quae alii ne vigilantes quidem aggredi potuissent. Virtus enim interior, quanquam in ipsis venis musculisque occultata, exigua videatur,facile tamen per quamuis imaginationem excitatur. Vnde obuenit, ut dormientes se ne quaquam commoueant, nisi fantasia eorum potenti a. liqua imaginatione agitetur, qui dormientium motu aut parum aut nihil differt ab agitatione brutorum,qui escente ratione,quae at xiae eorum obsistere deberet. Huius rei luculentum furiosus hic noster praebebat documentum. Primo enim constensis aedium tectis,fastigiis eorum tam firmo gressu inambulabat, quasi super ipsam humum ingrederetur, destendebatque eadem facilitate & securitate qua adscenderat. Cuius rei causam existimamus, quod imaginatio oppressa & sopitagdmixtione variarum exhalationum, non popuei it conm
28쪽
cipere periculi magnitudinem. Quanquam ho nullius momenti esse videantur prae illis quae dictitrus sum.
Paucis mentibus, antequam mens illius exorbitaret,
rem fecit, quae fortasse diis culter api id alios stinuen- rura fidem. Admouerat eum patet litteri Sanquibus adeo profecerat, ut non omnes solum suae aetatis, sed & superiores longo post se relinqueret interuallo. Effecit hac discendi celeritate, ut fratribus minoribus, aliisque X propinquitate sanguinis praeficeretur, quos in litteris institueret. Praefuit huic ossicio aliquandiu tanta cum sedulitate&studio, ut de nocte dormientis audirentur
clamores, docentis pueros, exhortantis, increpitantis,
minitantis: quod quidem tanta faciebat cum vociferatione, impetu & paedagogis usitata molestia, ut prope iacentibus quietem excuterer. Cumque harum ineptiarum finem non faceret, ausiis est quidam vicinorum flagra ei minitari & s uticas nisi cessaret: Erat autem hic moenomeno illi iunctus affinitate. A ger, cum minas illas intra animum demisistet, cauendum malo raturi. rem ausius est non minus ridiculam quam periculosam. Nam Repente mctis circiter meridiem
surgens de lecto, sepultus etiamnum profundo Qmno, solaque indutus interula, cum apprehendisset fortificem manu ,egressiis cubiculo, suspensio gradu contulit se
in vicinum agnati sui conclave, qui ei verbera minarus
fuerat, Patuit hic, quantum prouidentia Diuina posset. Forte per extensias radiabat Lunasenestras, nec dormiebatis, qui noctiirnum didascalum flagello increpiturus erat. Hic conspecto homine cum forfice in se irruente, subduxit se ab lini,&cauit periculo, defensurus se, si is ulterius quid tentasset. At noster hic,cum tribus quatuorve ictibus punctim stragulum petiisset, contentus iis vulneribus,desertoque cubiculo, suum re-
29쪽
16 Io. BARC LAII ARGEN. petiit lectulum, composuitque se eodem modo adsomnum,ut non surrexisse strato videri potuerit. Vix illuxerat, cum noctam bulo hic excitatus e -mnis luit, ut salutaret amnem suum, eumque sibi assu- meret socium futurum in capiendo ientaculo, ad quod amicus quidam utrumque inuitauerat. At is,qui noctur num euitauerat periculum, cum non sine stupore intueretur percussorem suum, abstinere non potuit, quin exprobraret ei, quod superiore nocte tam atrociter eius appetiuisset vitam. Negare alter,conceptisque verbis iurare,nihil tale sibi unquam in metem venisse. Istud duntaxat se subobseurh meminisse , videre se per somnum forficem, cuius voluerit uti beneficio ad defendendum se, si alter cum virgis scuticisque ad se flagellandum venisset,uti minatus fuerat. Paucis diebus postea, cum singulis diebus magis magisque insanire inciperet, tandem ad eam peruenit a mentiam, ut crederet pariter di ceretque, se Solem essernec cuiusquam vel eloquentissimi oratio ab hac eum dimouere potuit stoliditate. Cum igitur se abdidisset solum in conclaue quod darn sane modicum, ausus est dicere,regiam aulamque illam Solis c sie, sublimibus aulam columnis, coruscam gemmis &flammas imitante Pyropo. Insanientem ad hunc modum quidam ex amicis inuisere statuit, ut propius contemplaretur, quid infelix rerum gereret. Inuenit igitur eum insedentem cathedrae, quam supra mensam collocauerat, habentem scipionem manu,& nescio quid regii vultu gestibusque repraesentantem. Neque vero intrante hoc faciem aut habitum mutauit, sed, cum quam orsus fuerat orationem, demurmurasset, conuersiis ad amicum, ades dum
inquit, charissime animo meo Phaethon, & fer mihi osculum. Neque formidaveris fili dilectisIime, ut clarae illae vultus mei stricturae tuos vel perstringant oculos,
30쪽
vel laedant puerilem faciem. Securum, inquam, te esse iubeo, cum ita constituerim temperare fulgorem illum
dc radiorum meorum aciem, ut amantissimum tui patrem citra noxam contingere postis. Quid trepidas quid refers gressum ὶ Ades dum fili, cui ne currus quidem mei,si id a me petas, aurigationem negauerim, ut meam sustineas vicem in subministrando lumine toti huic uniuerso. At alter,auditis hisce tam stolidis verbis, memor praecepti Iureconsultorum, Furiosios Agnatis, statuit tentare, an posset infiniam tam absurdam contrario remedio excutere,communicatoque cum iis, quos imaginarius hic Sol sanguinis necessitudine contingebar, consilio,in tenebricosum hominem compegit ergastulum. Mutauit is hoc pacto furorem, sed alio furoris
genere. Destitutus enim men1a sua, suaque quam illi imponeret,cathedra,arbitratus iam de se actum esse, veritusque,ne careret mundus lumine filo, in apertam actus rabiem, non iam insenus sed immanis euasit, ut laceratis vestimentis,cruentos iis inliceret ungues, qui alias afferebant vestes : constatque,unum atque alterum vix euas ste,quin ab ipso elisis faucibus strangularentur. Memini,cum aliquando sedatis paulisper vitiosis humoribus mens illius nonnihil acquieuisiet : eum miris modis sermocinari de generatione Meteororum, quOrum spe ies ita in aere eiungi affrmabat, ut diceret ac surgentes a terra & aqua vapores diuersorum colorum, tam varias pingere imagines. Addebat his disputationem de Auri, Argenti,caeterorumque metallorum intra terrae viseera conceptione & pariti: nec non de Gemmis acvnionibus , quorum causas assignabat influentiis ac calori corporum coelestium. Hinc delapsus ad vegetabilia,inprimis segetes,assirmare audebat, suo beneficio flavescere messibus campos, quorum ubertate uni Uer