Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

str:ngant, accidere potest , ut obligent in communes -Ηanc autem vim obligandi omnes christianos interdum accipit provinciale concilium vel nationale ab oecumenico , quoniam ab illo probatur eius actis insertum: interdum vero hanc firmitatem accipit atque robur a pontifice. Id autem bifariam accidit r nam aliquando gesta concilii , quod oecumenicum non sit , firma sunt sane, quia per se probantur a pontifice; aliquando vero , quia in eo concilio pontificius legatus interluit: id genus sunt nonnulla concilia Carthagini cnsia , & Mileuitaniam , quo- .um hoc provinciale est, illa nationalia.. Hae igitur adhibita distinctione, sic statuo: Non O-- vinia concilia Toletana pontificis auctoritate roborata mutnitaque sunt, quocumque modo auctoritatem & robur consideremus. Neque enim in ullo Oecumenico concilio Usquam probata sunt, neque legimus in ullo eorum pontificis legatum praesentem adfuisse, quae vero firma sunt, ideo firma esse censeo , quia sunt pontificis auctoritate probata'; quum sint autem in his synodis quaedam, quae fidem attingunt; alia , quae mores , quamquam certo credo esse nonulla concilia Toletana pontificis auctoritate firmata . non omnino ea .ipia concilia integra firmata esse existimo , sed solum ea parte, qua Ira tra-

ctant de fide. Quum enim pontifices maximi res de fide a se vel generalibus conciliis definitas ad synodum Ioletanam destinarint, ut aut illis subscriberent patres, aut in capita redactae in Hispania ab episcopis publicarentur , ne quispiam earum rerum ignoratione teneri pose set : ubi in synodo Toletana tractatae sunt , & per titulos , & capita digestae , sine dubio ab eisdem pontificibus confirmabantur , aut erant illa ab eodem probata prius. Cetera vero de moribus statuta non perinde probabant , nisi id speciali quadam ratione fieret, quod accidisse diximus in concilio I. Toletano. Probata est etiam a Leone I. quod attigi superius, appendix concilii prinmi,

452쪽

mi , in qua traduntur regulae fidei contra omnes haere. ses, maxime vero contra Princillia fiunt. Tertium quoque concilium confirmatum est, in quo haeresis Arii damnatur. Cfnstat ex epistola Gregorii I. ad Leandrum Hispalensem episcopum , & ex altera ad regem Reccaredum, quarum superius mentionem feci. Decimum quartum similiter confirmatum est a pontifice . quatenus consutat pestiferum Apollinaris dogma , quod constat ex eius I. capite. Similiter decimum quintum , quatenus res fidei tra- Etat, ex mandato Benedicti pontificis maximi: cap. I. e. iusdem synodi. Praeter haec concilia nullum ego esse arbitror, quod sit pontificis auctoritate munitum. Neque obstat, quod in concilio XVIII. scriptum

est , eam Synodum non esse numeratam inter canonicas : unde quidam ansam adripiunt existimandi , ceteras omnes a pontifice fuisse probatas et non enim ea est synodi sententia , ea mens , ut significare velit, reliquas esse firmatas pontificis auctoritate; sed quoniam in XVIII. synodo solum sunt a sta regni negotia, & nulli sunt canones consecti , diei um est, inter canonicas numeratam eam minime fuisse ; non , ut interpretantur quidam. Immo vero non ait, inter canonicas synodos non esse numeratam, sed, quod apertius confirmat sententiam nostram , inter canones , inquit, barbare tamen , non numeratur , quasi dicat, nullus in ea synodo canones esse consectos.

III. concllium. Decimum quartum. Decimum quintum.

Obiectioni

occurritur. Canonica synodus

quae voce tura

453쪽

DE TEMPORE COGENDI TOLET ANA CONCILIA. Tempus celebrandi con cilium provinciale. Nationale concilium quomodo introduC- tum, quum nulla eius fiat mentio

Vo tempore Toletana concilia celebrari solita sint, dicamus oportet in praesentia : quoniam haec consideratio multum operae pretii adfert ad exactam eorumdem conciliorum intelligentiam. Concilium igitur Nicaenum cap. 3. statuit, ut in singulis provinciis bis provinciale concilium teneretur , semel ante dies quadragesimae, ut omnibus , si quae sunt , inquit concilium, simultatibus an /tatis , mundum is solamne Deo munus possit offerri et secundum' vero lagatur , inquit, cIrca tempus autumni.

De concilio vero nationali mirum silentium e nihil enim de eo statutum reperio in synodo Nicaena , aut ulla alia ex vetustis oecumenicis , quae toti orbi christiano leges dederunt. Comprehensum est tamen , ut arbitror , sub provinciali , & consensu provinciarum est introductum, quum cernerent quasdam esse caussas & controversias , quae a Praelatis regni totius commodius atque aptius agi & definiri possent: leges praeterea dari posse , quae in commune toti regno prodessent Ergo quum Nicaena synodus de celebrando concilio singulis annis legem tulisset, verisimile est , initio eum morem in omni provincia christiana observari consue

visse , quum prisci illi patres, & sanctissimi episcopi ad

modum studiosi fuerint ecclesiasticorum canonum obser-Vatores. Et sane , quod eX Vetustis conciliorum monu

mentis convinci possit , primis illis temporibus id ge

nus nationalis concilii semel teneri quotannis solebat una cum provinciali : quod ipsa concilia Toletana aperte nos docent. Nam concilium XVI. Toletanum habitum est anno sexto regis ygicae; XVII. vero anno eiusdem septimo , & utrumque , ut monstravi superius, est nationale.

454쪽

te. Hoc docemur cap. 6 2. Africani concilii his verbis: Quoniam constitutum fuerat , ut singulis annis contraheretur concilium Africae flenarium , cet. Ceterum quum epitcopi nimium defatigarentur a minbulando , atque a suis ecclesiis diutius abessent , quam ratio & ipsarum ecclesiarum utilitas postularet , erant enim longa illis itinera conficienda ex Gallicia, ex Nar bonensi Gallia , ex Baetica & provincia Tarraconensi, decretum postea est , ut haec ipsa totius nationis concilia non nisi exigente necessitate cogerentur. Id nos docet concilium Africanum citato loco , quum alte At quia la- Tempus te-boriosum est singulis annis teneri concilium Africae ple- nendi coit narium , placuit , ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas , sed quoties exegerit caussa communis , id est, totius Africae , undecumque ad hanc sedem pro concilio datae litterae fuerint, congregandam esse Unodum in ea prorincia, tibi FFortunitas persuareris. Subi ungit: caussae autem , quae communes non sunt, in suis pxovinciis iudicentur , & quidem quum hoc statutum sit in concilio Mileuitano . cui per legatum suum Romanus pontifex interfuit , proculdubio ea lex non ad Africanos episcopos modo, sed etiam ad episcopos ali rum provinciarum pertinebat. Ea denique ceteri uti poterant , ac fortasse sunt usi: certe concilia Toletana hanc Consuetudinem servasse videntur. Quod vel illis verbis constat cap. I. concilii IV. Toletani: SUidei caussa est, vel quaelibet alia ecclesiae communis , generalis totitis Hiaspaniae F Galliciae Onodus convocetur. Si vero talis non exstiterit caussa , Neciale concilium convocetur. Singulis igitur annis episcopi suffraganei in unum Loeu, desi-

Iocum conveniebant, quem concilium, antequam Sol - gnabitur t Veretur , designaret: quemadmodum decretum est cap. nendae sy I8. concilii III. Toletani his verbis: Concilium vero non solvatur , nisi prius lacum elegerit , quo succedente tem-sore iterum ad concilium conveniatur, ut iam non ne Ddd a cer-Diuitigod by Corale

455쪽

Τempus, quo concilia Toletana teneri debe

runt

Pauperes C rant olim ecclesiae Hispaniae.

Quid in con

etali.

candi adeoncilium

tesse habeat metropolitanus episcopus pro conci se congregando litteras destinare , si in Friori conotiis tempus omnibus denuntietur , Iocus. Et quidem , nisi aliquid obstitisset, concilium Toletanum decima quinta die Κ, lend. Iuniarum congregabatur , quod eodem capite conis cilium IV. Toletanum statuit his verbis : Quinta decima autem Kalend. Iuuiarum coπgreganda est in unaquaque si mincia Unodus. Rationem reddit concilium inquiens, Propter vernale tempus , quando herbis terra vestitur , ω pabula germinum invιniuntur. Id , ut dixi, intelliingendum est , nisi aliud postulare necessitas videatur; sed hoc metropolitani iudicio rc linquebatur, quum dicat symodus : Prout uniuscuiusque provincia metrosolitanus et gerit, & apertius cap. I 8. concilii III. Toletani his verbis: Praeeipit haec sancta is universalis Unodus , ut stanto priorum auctoritate canonum , quae bis in anno fraeestit congregari concilia , considerata itineris longitudine, is

pavertate ecclesiarum Hispaniae , semel in anno in loco, quem metropolitanus elegeris , FiscoFi congregensur , ut statutum est cap. II. concilii XI. Toletani. Congregati episcopi comprovinciales caussas tractabant communes in suis ecclesiis , obortas controversias dirimebam , & canonum transgressores castigabant , t gesque serebant, quas ad commodiorem ecclesiasticae disciplinae observationem utiles esse arbitrarentur. Magno

praeterea studio ac diligentia adhibita inspieiebatur in his synodis provinciarum , si quid esset, quod in commune ab omibus provideri deberet; sive id ad universas

ecclesias regni mitineret , sive etiam ad statum saecul rem. Vbi autem aliquid repererant , quod universam nationem attingeret , iam tunc in commune ab episcopis totius nationis decernebatur: missis prius litteris a primate ad metropolitas provinciarum , quibus conveniendi in unum neces, itas explicaretur. Hoc insinuat Milevitanum concilium capite Io. quum ait: Placluit etiam paris Disit iroo by Corale

456쪽

ti , ut omnium episcoporum epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat. Immo vero ad calcem concilii II. Toletani decretum est, ut ad compro. 'vinciales episcopos de synodo congreganda tempore con-τeniente Montanus metropolita destinet litteras. Tunc temporis singula concilia provincialia aliquot episcopos doligebant , atque hos ad locum , in quo nationis concilium tenendum erat , destinabant, neque enim omnes episcopi in his synodis simul aderant: huius rei indicium sumimus ex cap. a. concilii III. Carthaginiensis, in quo sic scriptum est et Placuit , ut propter caussas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium sisFe veterascunt, singulis quibusque annis concilium convocetur , ad quod omnes pro incis , qua Frimas sedes habeant, de conciliis suis binos , aut, quot elegerint, episcosos mittant, ut O minus invidiosi , minusque hospitibus sumtuosi exsia stant , is aggregato conventu plena possit esse auctoriatas. Praeterea cap. I in concilii XV. Carthaginiensis in . . . hunc modum : Placuit , ut quotiescumque congregandum est concilium , Niscopi , qui neque αtate , neque Vritu- i . dine , neque alia graviori necissitate impediuntur , com- .Fetenter occurrant , primatibusque suarum quarumcumque provinciarum istimetur, ut de universis episcopis et Iduae , mel tres fans turma : ac de singulis turmis τλcissim , quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime ouurrant. Qui vero a provincialibus conciliis G Quid seen piscopi designabantur, una secum ea deserebant in con iadi errent e-ciliis totius nationis tractanda, quae digna emendatione

viderentur. . - .

Quemadmodum vi utem singulis annis concilia provincialia cogebantur, ita quoque statutum erat , ut singulis annis procerum regni comitia tenerentur, sed xime iudicum locorum & secalium patrimoniorum , at-idie ini loci que id imperio regis Reccaredi. Solebant autem celebra- tum uti curi haec concilia die Kal. Novemb. sicuti nos docet a liunt.

457쪽

Cur congre garentur.

spani habebant faculta

randi impe- Concilia na

tionalia etiam erant rin

gni comitia. Concilia To-

Ictana m durabantur

perte cap. I 8. concilii Toletani III. quum inquidit Iudices vero locorum , is actores psealium patrimoniorum ex decreto domini nostri Reccaredi regis simul cum sacerdotum concilio autumnali tempore die Kalend. novemb. eon regentur. Rationem , cur cogi deberent, reddit concilium dicens : Vi discant quam sis iuste , humaniter cum populis agere debeant, neque iniustis vectigalia hus , , immoderatis exactionibus 9sos premant ; sed Fer miserationem compatientes a gravaminibus defendant, ut bonos populi tutores facere decet. Quum enim reges Gothorum , quod inferius monstrabo , inter ceteros ab episcopis eligerentur , ipsi episcopi facultatem habebant moderandi regis imperia , quemadmodum archiepiscopus Gnesgnezsis in Polonia , auctore Cromero in historia de rebus gestis Polonorum , & Stanislao orichovio in sua Chimaera adversus Stancharem. Quod eodem cap. II. concilii III. probatur: atque id certo comperiemus , si concilia Toletana totius nationis considerare velimus. Et quoniam haec concilia partim erant comitia regni, partim ecclesiastici conventus, cogebantur imperio regis; quod ex omnibus conciliis Toletanis . quae nationis totius sunt, non obscure accipi possit, & sunt sane aliquot, nempe quintum & decimum octavum , in quibus solum aguntur causiae regni atque regis: & nullum est prorsus nationale, in quo non pleraque decernantur , quae ad regni gubernationem reserantur. Addo etiam , saepenumero ita contigisse , ut quas leges princeps cum primoritari regni tulerat, ad synodum attulerit, ut ab ea CXcuterentur & probarentur. Tales sunt leges de Iudaeis, quod fortasse plenius alibi dicam. Praeceperunt aliquando reges, , ut quas Synodus leges tulerat, ab omnibus custodirentur , publico edicto, de quibus etiam Pragmaticas sanctiones saepenumero reges confecerunt, sed maxime Ervigius in concilio XIII. Hinc ea consuetudo or-t cst, quam perpetuo in conciliis totius Hispaniae ser

va in

458쪽

atam cernimus, ut non ante tractari quidpiam in eisdem aut excuti inciperet , quam rex in medium concilium prodiret , ut Volumen quoddam patribus offerret, in quo ea , quae censebat esse tractanda, eontinerentur. Tomum appellant concilia: quod non ita oportet interpretari , ac si de illis tantum negotiis liberum esset patribus in synodo positis agere t sed quod illa cupiant reges tractari. ob eam etiam caussam simul cum ipso rege aderant in concilio illustres viri palatini . que agoraen Espana liamamos grandes, quibus ex ossicio iucumbebat , synodo interesse, quod in praefatione concilii VIII. his verbis rex adserit: sessis etiam illustres viros, quos ex officio palatino huic sanctae nodo interesse primatus obtinuit. ιHuius etiam rei caussa subscribit altis concilii rex,& primus omnium, ut concilio III. atque ut definiens una cum patribus. Nisi enim in his conciliis , quae ad

regnum & rempublicam pertinet, res agerentur, aut Omnino non subscripsisset rex actis concilii , aut solum subscripsisset ut consentiens, quoniam princeps minime potest ecclesiastica iudicia exercere, Vel testimonio Constantini Imperatoris initio concilii Nicaeni , & totius eccleSiae consensu , quod est a me copiosius in DisFvtationibus contra Protestantes monstratum.

ctis concilii

subscribat. Cur rex inconcilio nationis ades

CAPUT XXIV.

Coacta iam synodo , &' episcopis , in eum locum congregatis , ubi illa tencnda erat, hora diei prima iuxta decretum tertium concilii IV. Toletani , ante Intrant epl- Solis ortum eiiciebantur omnes ab ecclesia: obseratisque Scopi. foribus cunctis , ad unam ianuam , per quam sacerdotest in-

459쪽

ingredi opportet , hostiarii stabant. Tunc vero con-Sedem. venientes omnes episcopi pariter intioibant . & secundum suae ordinationis tempora sedebant. Vbi epi copia resbyteri ingreqsi fuerant & consederant , qui presbyteri vocaban- adii illub n , intrabant: non omnes quidem . sed illi tantum, q&os , ut concilium ait, caussa probaverat introire: inter quos nullus diaconorum se poterat ingerere. Post presbyteros diaconi ingrediebantur, probabiles dumtaxat, &quos ordo poposccrat interesse. Facta autem corona de scdibus episcoporum , presbyteri a tergo eorum restiabant: diaconi vero in conspectu episcoporum stabant. Sunt ver-ha isinoa I in libro de conciliis. Ea etiam serma sedendi servata est Tridenti in concilio. Ingrediebantur deinde aliquot laici, illi praesertim, qui digni iudicabantur a concilio. ut praesentes adessent. Ingrediebatur etiam notarii , quos ordo episcoporum requireret ad recitandum vel excipiendum , quae dicerem tur in concilio. Ingrediebatur statim synodorum rex, nationalem intelligo. tomumque patribus offerebat , & facta orati - ι . ne discedebat ex concilio. Ieiunium & Interim trium dierum ieiunium indicebatur , ut te-litaitiae. statur IV. synodus Toletava cap. I. Atque his tribus diebus pro concilii prospero processu & exitu litaniae dicebantur.

obseratis ianuis sodentibu que in silentio diuturno sacerdotibus, dicebat archidiaconus , Orate. Subito prosternebantur in terram omnes , quibus orantibus , unus ex episcopis senioribus surgens oraticnem palam funde-hat ad dominum , cunistis adhuc in terra iacentibus. Erat autem haec oratio , ISIDosto reserente in libello de conciliis, cuius nos etiam mentionem fecimus in nostris adversus Protestantes Disputationibus: quam etiam orationem in concilio Tridentino dicere initio solebat princeps legatorum pontificis, quum aderat , aut qui illi proxi-

- mus

Notarii.

460쪽

miis erat auctoritate & gradu inter legatos r Adimus, domine sancte Spiritus , adsumus sereati quidem immanitate detenti , sed in tuo nomine Fecialiter aggregati. Veni ad nos , esto nobiseum , O dignare illabi cordibus nostris. Doce nos quid agamus , quo gradiamur. Ostende quid esseere debeamus: ut te auxiliante tibi eo m-Flacere in omnibus valeamus. Esto salus se essector iu-diliorum nostrorum , qui solus cum Deo patre se filo nomen possides gloriosum. I An patiaris Ferturbatores esso iustitiae , qui summam diligis aequitatem : non in sinistrum nos ignorantia trahat ; non faτω infectat : non acceptio munerum vel personae corrumpat: sed isnge nosoficaciter tibi solius tuae gratiae dono , ut simus tinum in te , , in nullo aberremus a vero , quatenus in tuo nomine collecti sis in eunctis teneamus cum moderamine sietatis iustitiam , ut hie a te in nullo dissentiat sententia nostra , , in futuro fro bene gestis praemia

consequamur aeterna.

Finita oratione respondebant omnes: Amen. Tunc aiebat archidiaconiis : Erigite vos. Confestim om nes erigebantur, deinde sedebant. Sedentibus illis in silentio, diaconus alba indutus codicem canonum in medium proferebat , & capita pronuntiabat de tenendis conciliis. Symbolum etiam fidei alta voce recitabat: quod nos docent concilia omnia. Finitis titulis adloquebatur synodum metropolitanus his verbis: Ecce santissimi sacerdotes, recitatae sunt ex canonibus sanctorum patrum sententiae de eoncilio tenendo: si qua ergo que iam vestrum actio commovet , coram suis fratribus proponat , cet. Archidiaconi praeterea ecclesiae metropolitanae, quem diximus praesentem adesse , illae erant partes inter cetera , denuntiare concilio , si quid vellent, qui foris aderant. Sic enim legimus loco citato : bs presb)ter aliquis aut diaconus, si clericus aut laicus de his , qui foris steterint, concilium pro qualibet re credideris a eL

oratio me tropolitani

vel primatis

dum. Partes ar

chidiaconi in concilio. Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION