Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

18 GAS PAR CARD ILLUS

Quando da, stantinus Imperator statuit, ut in posterum is pontifexta s culta haberetur , quem clerus , populus , eXercitusque Roma ero Πdip0Π-elegissent, nulla Imperatoris Constantinopolitani, aut eius exarchi in Italia spectata auctoritate : nam ante id XIV. m. xVI.

XVII.

XVIII. Decimum octavum , cuius teci Superius mentionem,

habitum est sub Vitisa, Aera DCC. XL. Quanto tem- Si quis me roget , quanto spatio temporis singula poro dura- concilia Toletana peragi solerent, non possum certo quaerent concilia stionem expedire , quoniam id tempus varium reperio T0lcran. diversis synodis Toletanis pro copia & magnitudine negotiorum : illud tamen affirmare valeo , aliquando non plures quam sex dies actos luisse in celebranda synodo Toletana : quod ex I. concilio colligi possit: praesertim ex illa fidei adsertione adversus Priscillianistas. No- num praeterea concilium , quum Sit nationis totius, coeptum est Kalend. Novemb. anno septimo Reccesvinthi, 8c absolutum die VIII. Kalend. Novemb. anni eiusdem: quod ex actis eius constat.

perator confirmasset, vel qui eius in Italia vices gerebat. Exarchus is dicebatur , & Ravennae degebat. Decimum quartum , Leone , aut Benedicto potius pontifice : quod constare videtur cap. 2. eiusdem conci

lii , Aera DCC. XXII.

Decimum quintum anno primo Egicae, Aera DCC. XXVII. sub die Iduum Maii, pontificatum gerente Benedieto , cap. I. eiusdem concilii. Decimum sextum anno sexto Egicae , Aera DCC.

XXXI. Nonis Maii. Decimum septimum anno septimo Egicae , Aera DCC. XXXII. CA-

472쪽

CAPUT XXVII.

QUINAM SOLITI sINT CONCILIIs TOLETANIS SUBSCRIBERE , ET QUO ORDINE.ΝON est dissicile , quaestionem propositam eXpedire ; uno igitur verbo dico , eosdem omnes con scriberent. ciliorum actis subscribere consuevisse , quos dixi Sup rius sedere in synodo solitos esse. Subscribebat rex, metropolitae , episcopi reliqui , abbates , episcoporum vicarii , illustres palatini. Interdum etiam archidiaconus T letanus simul cum primicerio. Eius rei fides ea maxime ratione constabit , si concilia Toletana evolvamus atque inspiciamus diligenter: nam in his passim eius , quod diximus, exempla reperiuntur. In concilio VIII. & XI. subscribunt archidiaconus & primicerius ecclesiae Toletanae: in ΙΙΙ. concilio Flavius Reccaredus rex. Sed quis in subscribendo servatus ordo est, dicet ordo in suta

aliquis. Huic ego paucis sine ulla mora respondeo. Quo cribundotiescumque aistis conciliorum rex subscribit, quod tamen β δiu raro sit, primus omnium subscribit: statim subscribunt metropolitae, proxime post hos episcopi reliqui : statim post episcopos abbates: post abbates vero archidiaconus &primicerius : post hos episcoporum vicarii: postremo iblustres palatini. Inter episcopos vero Is ordo servari consuevit, qui ordo inter in sedendo observabatur: quamobrem , quo quisque lo- episcopos.co sedebat, eodem etiam subscribebat. Sedebant autem episcopi in concilio secundum tempus suae ordinationis iuxta decretum concilii IV. Toletani cap. 3. ceterum in subscribendo semper metropolita ceteros antecedebat e- Metropoli-piscopos.

iiciet aliquis , in VIII. concilio prius subscripsi

se episcopum Calagurritanum , quam metropolitam Br carensem. Quod ex eodem concilio constare facile pos-

ε sit.

473쪽

Solvitur. sit. Solvitur tamen is nodus, si dicamus, ita sane in eo concilio scriptum reperiri, factum tamen id est scriptoris culpa , non ratione aliqua: nemo enim ignorat, Depravata pleraque in his. conciliis esse Perversa & depravata, eo. in his con- rum maxime , quae ad apparatum pertinent conciliorum

cilii . atque ordinem subsoibendi. Sic etiam legimus aliquando in his synodis vicarii subscriptionem Prius quam eis piscopi, quod est Proculdubio contra rationem , & publicam atque probatam Perpetuo formam & consuetuis dinem subscribendi. Constat id plane ex tertio & quarto concilio Toletano. Immo vero, quod potius mirandum est, reperitur interdum Priori loco abbatis quam episcopi subscriptio. ordo Inter Inter Vicarios episcoporum ego nullum ordinem in

vicarios epi- subscribendo in his synodis servatum Video , quemad-scoporum. modum neque in Sedendo; sed ut quisque eum locumsedendo tenuit, quem occupariet Primus , Secretum tamen & separatum ab eo , in quo praesules considebant. ita quoque subscribebat, quum Primum Poterat. In hanc sententiam adducor ea ratione, quia in concilio Tridentino , cui nos interfuimus, nulla prorsus , quod ad so. dendum & subscribendum attinet, Vicariorum ratio habita est, & , si haec omnia curare Synodus deberet, vix eius labor invenire exitum posset , & magna quidem ex parte in his, quae fere nullius momenti sunt, odi

cuparetur. . .

ordo inter Neque modo inter Vicarios episcoporum nullus or- abbato . do omnino servabatur, Sed neque etiam inter vicarios& abbates, nam aliquando abbates antecedebant, ut in concilio IV. Toletano ; aliquando subsequebantur, ut in concilio XI. accidit. . Inter metro- Inter metropolitas possit etiam aliquis dubitare, quis politλs. olim ordo in his synodis servatus sit tum in sedendo, tum etiam in subscribendo. Vtraque tamen dubitationis pars eadem ratione explicatur et ea Videlicet, unumquemque

474쪽

DE CONCILIIS TOLET. 4 et I

que metropolitarum eo loco subscribere solitum esse, quo loco sederet in concilio : & sane is ordo subscribendi, quem in concilio modo reperimus, sedendi quoque sormam atque ordinem commonstrat.

- Vulgo creditur, metropolitam Toletanum , ubi syn- Toletani a odiri nationalis teneretur , primum omnium sedere alia chiepi Pi lo que subscribere solitum esse , quod esset Hispaniarum primas, & caput reliquorum episcoporum. Ego Vero quantum legendo consequi possum , hanc vulgi sententiam salsam & cum ratione pugnantem esse existimo. Arbitror autem , inter metropolitas eumdem ordinem in subscribendo servatum , qui inter episcopos servaretur, ut inquam Sederent, atque subscriberent secundum tempus suae ordinationis. Huius rei illud est apertum argumen- I. ratio. tum , quod in pluribus conciliis Toletanis statim initio legamus , consedisse omnes episcopos secundum tempus Suae ordinationis , nec metropolitae excipiuntur, sed simpliciter de omnibus episcopis id adseritur. Accedit ad hoc secunda. quod non semper eodem loco subscribere solitus sit T latanus metropolita , neque ceteri primarum sedium dipiscopi ; sed modo hic prius , modo ille, quod non alio

quam ad tempus suae ordinationis referri potest. Res exemplis convincitur , in III. enim concilio primus subinscribit Emeritensis metropolita, deinde Toletanus , postea Narbonensis , postremo Bracarensis r in IV. primus su scribit Hispalensis , secundus Narbonensis , tertius Emeritensis , quartus Toletanus , quintus , Bracarensis, P stremus Tarraconensis: in VI. concilio Narbonensis, Brais carensis . Toletanus, Hispalensis r pari quoque ratione eeterorum conciliorum exemplo uti possimus. Quamquam autem archiepiscopus Toletanus neque sedendo , nequo subscribendo ceterus omnes metropolitas antecesserit, ego non dubito , quin ad eumdem , tamquam ad Pri Convoearomatem Hispaniarum spectarit, convocare episcopos , & episcopos synodum moderari. Quare in concilio III. Toletano cap. cuius sit. Diui irco by Corale

475쪽

8. definitum est, ut singulis annis mense Septembri T letum ad primatem episcopi accedant. Toletanus praeterea episcopus ceteros confirmabat & praeficiebat ecclesiis, quos potestas regalis eligeret: quod est non obscurum argumentum primatus. Sed de ea re dicemus uberius paullo inferius, nunc vero ad alia sermonem reseramus. .

OVAE FORMA IN SUBSCRIBENDO SERVARETVR , ET, VTRVM OMNES UTERENTUR EADEM.

Plii res sub- 'MON est una subscribendi Arma in conciliis Toleis scribendi tanis usurpata : sed Variae potius atque diversae, serm*- quod hinc constare maxime potest. Haec enim sor main concilio III. servata est: His constitutionibus adnuens subscripsi. In V. simpliciter dicitur, hin VII. Haec constituta definiens subscriysi: in VIII. solum reseruntur nomina episcoporum e in IX. neque nomina exstant : in X. solum reperitur subscriptio Eugenii , episcopi Toletani: in XI. me gesta Unodica a nobis δε-jinita subserjsi r in XII. me unodiea a nobis inst tuta , edita subseripsi: in XIII. me instituta a nobis desinita subscripsi. Tot igitur subscribendi formae in comciliis Toletanis reperiuntur. Vtrum o- Exsistit tamen hoc loco quaestio , quam explicare, mi Q. Q dom operae pretium suerit, utrum omnes eadem forma in torma uis uterentur , an diversa potius. Ea tamen facile expeditur , si dicamus , eadem omnino serma usum suisse regem , metropolitas, episcopos ceteros, abbates , atque etiam Vicarios episcoporum. Quum enim qui concilio praesentes adsunt, eius altis atque decretis bifariam subscribere possint, aut sicut consultores , &qui consentiant iis , quae sunt in concilio definita , aut sicut definitores & iudices, qui de rebus propositis &. tractatis in syuodo sententiam serant, non solum me

476쪽

tropolitae , ceterique episcopi actis concilii subscribunt , ut definitores & iudices , sed abbates quoque & vicarii

episcoporum : quod plane constare possit eX concilio VII. Leoposui, XI. XII. XIII. Toletanis , in quibus omnibus haec ea- subscribunt dem aut similis Arma subscribendi usurpatur: Hae ut iudices.sta snodica a nobis dejinita subscripsi. Huius rei ea ratio esse potuit , quia vicarii episcoporum in concilio, quod pertinet ad sententiam serendam , pro suis episco Pis reputantur. Abbates vero ea fortasse caussa ad de niendum admittebantur , quod ecclesiis praesecti essent, de quarum utilitate in concilio ageretur e & erant tunc temporis , quod historiae testantur , monachi usque adeo . subditi episcopis, ut neque prodire domo sine eorum piscopis su , copia possent : quare provincialis synodi decretis reri n. diti. de monachi, atque ceteri omnes obligabantur. Hanc rationem , si quis parum essicacem putat, inficiari sane non possit, eam , quam dixi, consuetudinem iii conciliis Toletanis olim esse servatam, quum Plurima eius exempla iacile suppetant. obiiciet aliquis , vicarios episcoporum atque abbates interdum quidem non ut definitores & indices, sed ut adnuentes & consentientes eis , quae definirentur , subscripsisse , quemadmodum constat ex concilio III. Verum id est, sed hac eadem serma usi sunt e

iam aliquando episcopi , quod ex ipsorum conciliorum

monumentis constat: quos ob eam rem nemo cum ratione possit adserere , non ut definitores & iudices subscripsisse. Sunt enim episcopi omnium iudicio legitimi

iudices rerum ecclesiasticarum. Immo vero , qui diligenter evolverit Toletana concilia , proculdubio reperiet, semper, aut magna ex parte eamdem in subscribendo formam omnes, qui praesentes in concilio aderant . tenuisse; episcopos , abbates & vicarios episcos um intel' pre,byteriligo. Addo aliud , quod IsIDostvs de conclitis disserens subscribe- in libello a me saepius citato, non solum ad abbates at- rent olim.

477쪽

. que episcoporum vicarios pertinere, inquit, de rebus i propositis iudicare, easdemque definire, sed etiam ad pres-i Quomodo byteros quosdam. Ego vero eius hac parte sententiam sic accipienda accipio , ut vel illos presbyteros intelligam , qui sunt I id 'ri QR synodo episcoporum vicarii, vel , si quos alios signi /- sicare eo loco velit, eos haud dubie significet, quos concilium IV. Toletanum c. 3. resert ad synodum esse admittendos episcoporum iudicio. Horum enim de rebuει propositis roganda sententia est , & requirendum consilium ; non habent tamen dc finiendi & iudicandi sa-

cultatem. Hanc suisse IsIDORI sententiam Vel ex eo con- lici O , quia Ist Do Rus ait , id genus presbyteros debere cum episcopo definire, ita ut ex concilio presbyteri simul cum episcopo una atque eadem essiciatur episcopi sententia. Quamquam reperimus aliquando more episco- Porum presbyteros quoque aliquot subscripsisse, qui vicarii non essent episcoporum , praesertim archidiaconum& primicerium ecclesiae Tolatanae , ad quos superiora ISIDORI verba sortasse reseruntur. Sed hanc quaestionenx multo accuratius explicuimus prima nostra Disputatione adversus Protestantes pro concilio Tridentino.Qua forma De serma , qua in subscribendo rex uteretur , di- ub cribat camus modo. Ego sane semel dumtaxat reperio subscriptionem regis in conciliis Toletanis. In concilio videli- Rex ut de- cet tertio : eo tamen loco primus omnium subscribit finiens sub- rex , neque ut consentiens modo , sed etiam ut definiens: Vribix- sic enim legimus : Flavius Reccaredus reae hanc deliberationem , quam cum sancta deo Rimus synodo, con-Frmans subscripsi

obiectio. Atqui iactum id esse, possit obiicere quispiam, primum contra rationem , quia rerum fidei definitio non ad regem , sed ad iudices ecclesiasticos pertinet : deinde contra morem & consuetudinem conciliorum oecumenicorum , quae sunt veluti norma reliquorum. Nam, sicuti a me monstratum est Dissutatione L contra Fro-

478쪽

DE CONCILIIS TOLET. 423

testationem , Imperator Constantinus, qui Nicaenae synodo praesens interluit , post episcopos omnes subscripsit,& non ut desiniens vel iudicans , sed tantum ut confirmans , vel consenticns iis , quae a concilio iudicata fuerant ac definita. Verumtanien , si rem ipsam altius Solvitur. consideremus , proculdubio comperiemus , non sine mugna ratione in concilio Toletano id accidisse. Immo vero quum haec ipsa Toletana concilia non simpliciter conis cilia suerint atque coetus ecclesiae nationalia intelligo sed simul regni comitia ecclesiasticique conventus , quod exposuimus superius , cum ratione factum est, ut conciliorum Toletanorum actis rex interesset , & subscriberet eisdem veluti iudex & maxima regni pars. Hinc, ut opinor, effectum est, ut in eodem concilio III. regni proceres atque illustres palatini subscripserint, quasi hunc honorem regi deserentes. Vbi vero rex non subscribit :subscribunt palatini, quod accidit in VIII. concilio.

VTRVM EPISCOPI TITULARES HIS CONCILIIS INTERM . SENT , ET QUO LOCO SEDERENT ATQUE SUBSCRIBERENT. i

VAgna quidem antiquis temporibus, quod ex hi- Pavet olim

LIIc storiis accepimus , & monstravimus copiosius DL titulares es tatione R. adversus Frotestationem, in rep. christia- Piscopi. na titularium episcoporum paucitas suit: cuius rei ea in primis, ut opinor , caussa fuit, quod nondum ea aetate socordia & ignavia episcopi languerent, Sed ad mu- Oricto titutanus atque officium suum admodum essent attenti. Ii e larium epi-nim solum procurabant olim , atque adiungebant sibi ti- scoporum. tularem episcopum , qui vel longo morbo vel aetate confecti munus praestare per se ipsos nequaquam poterant;& tunc sane titulares episcopi vagari libere minime' sinebantur: at . ubi & otio & voluptati coeperunt episco-

479쪽

Multitudo

unde orta.

pi indulgere, ossicii immemores, omnem paene curam de sollicitudinem tamquam quieti inimicam a se ipsis prorsus abiecerunt, & transtulerunt in alios : nam honore,

dignitate atque opulentia contenti . propter quae a multis ambitur episcopatus , praedicandi munus, quod proprium

episcoporum esse testatur Tridentinum concilium , & an te hoc concilium Toletanum XI. cap. I. Per monach

expleverunt; lites & caussas plebis subiectae sibi per vi-

rium , quem aeconomum concilia vocant, egerunt. Audierunt secretas confessiones per parochos: visitandi onscium , quod non nisi morbo impediti praetermittere debuerunt , cap. 38. concilii IV. Toletani , delegaverunt aliis. Postremo, quod unum illis restare videbatur, in quo merito occuparentur , per episcopos titulares praestiterunt. Per hos etenim sacerdotes creant, confirmant fideles , atque etiam chrisma conficiunt. Quanta vero ob eam rem in ecclesiam incommoda invecta sint, sa-cile omnes testari possunt, modo velint. De his igitur titularibus episcopis quaestio est , utrum olim ad synodum Toletanam admitterentur. Sed quamquam aliqua exsistat quaestio , utrum in aliorum episcoporum locum subrogati in concilio sedere consueverint, obscurum Sane non est , titulares hos episcopos per se ipsos neque ad concilia provincialia , neque nationis concilia , olim ad missos fuisse : nulla etenim caussa est, cur in his synodis, quas dixi, sedere debuerint, quum ecclesiam nullam habeant, quam moderentur & regant; at vero Per episcopos alios senecta aut morbo graves, aut qui quacumque alia legitima caussa impedirentur, quantum ingo existimo , olim proculdubio ad concilium admitte-hantur. Neque enim est quidpiam , quod prohibere possit , quamobrem Domnelum episcopum , qui in concilio

IV. Toletano inter episcoporum Vicarios numeratur, arbitror fuisse episcopum titularem: si enim titularis non esset, non potuisset in eo concilio pro alio subscribere, quum Dissilirco by Coral

480쪽

DE CONCILIIS TOLET. 4 27

qmam sIt illud generale totius nationis , ad quod ex universa Hispania episcopi confluerent. Praeterea ego non dubito , quin postremo loco ea caussa inter episcopossederit, quod ex ipsa ratione subscribendi colligitur: ut enim admonui superius, quo quisque loco episcopus in concilio sedebat, eodem omnino subscribebat concilii actis. Subscribit autem post reliquos episcopos ; existimandum ergo est, illum post ceteros omnes episcopos locum sedendo occupasse.

CAPUT XXX.

OVANTA FUERIT OLIM MAIETAs , AUCTORITAs xT POTENTIA CONCILIORVM TOLETANORUM.

HActenus quidem naturam atque ingenium Toletanorum conciliorum explicuimus , dum diceremus, quo genere ea continerentur : quae sorma in eis servari solita esset: quibus patribus constarent: quae leges o servarentur : tandem quinam in illis sederent atque e rum asstis subscriberent. Nunc vero animus est ex earumdem synodorum monumentis nonnulla depromere,

atque in medium producere, unde facile quivis agnoscat , quanta olim Toletanorum conciliorum vis atque maiestas suerit: quod ad historiam eius temporis & rerum a Gothis gestarum haud dubie plurimum pertinet. Primum autem omnium illud revocare in memo-Potestas cariam cupio , atque infigi mentibus episcoporum huius stigandi in aetatis , tanta tamque admirabili puniendi facultate syn synodis T. odum Toletanam olim fuisse praeditam , atque illam hu 'ςxδὲ i immodi castigandi potestatem sic agnovisse & exercui ae in alios , ut Polamium , metropolitam Bracarensem, archiepiscopatu deiecerit, in eiusque locum alium sub rogaverit , quod cum semina quadam se contaminasset, eiusque amplexibus & concubitu sorduisset, post aetam novem mensibus poenitentiam in ergastulo, ut ille Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION