Novae quaedam observationes de ossibus, & partibus, eo pertinentibus ubi & ratio, qua crescunt & nutriuntur exponitur. Auctore Cloptone Havers ... Versio nova, cui accessit Joannes Ch. Heyne Sueci. Tentamen cheirurgicomedicum, de praecipuis ossium mo

발행: 1734년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

bantur, substantiam resolvi posse, docuit observatio, flabilivit experientia, confirmavit ratio. Quippe fluidorum partes, in se spectatae, solidorum obtinent naturam, quae circa sese quies centia, dc mole, figura, ac aequalitate supelficiei inter se convenientia, constituunt concretum & tractu tem poris solidum firmumque corpus. Quae in corpore nostro reperimus solida , composita sunt ex variis canalibus, qui aliis rursum minoribus inter se nexis,

donec ultimum vas a liquido ipso vix ac ne vix quidem differat, constan r. Itaque membrana nihil aliud est, quam

textura minimorum canalium lymphaticorum, venosorum & arteriosorum,

adeo arcte inter se junctorum & nexu

PleXuque unitorum , ut unum quasi Constituant solidum corpus. Patet hoc luculentissime in cerebri membranis, quae in sanis fibrarum homogenearumst ta esse videntur , in apoplccticis vero sanguineis aut etiam suspensis &strangulatis , vasis sanguiferis & haec

comitantibus lymphaticis adeo consitae ac conspicuae sunt, ut ex iis solum videantur Componi. Patet evidentissime in medullae spinalis theca membrana

372쪽

ΤΠκssis Cea, quae nervosis tubulis constans , sanguineos quoque dc lymphaticos admittit, qui in laesione ac punctura ejus sese manifestant. Hae principes sunt membranae , & aliarum in corpore existentium quasi genetrices. . SiC sensoria externa inve1tientes tunicae a me-nirgibus generantur explicatis eXplanat laque, subjectarum autem partium membranae a medullae spinalis involucro dependent. Harum quippe propa

gineS, nervos aut eX calvaria ad senio in Tia exeuntes, aut ex vertebris ad inseriora excurrentes ambiunt, im estiunt,& ad loca divisionum deferunt 3 ubi extensae dc in planum deductae alias

rursum Componunt membranas , ex

his vasa saepe emittuntur sanguilara, nervosa, lymphatica, iis inclusa, involuta, & ad omnem excursionis Complicationisque locum delata. Quod tum alibi, tum maxime in membranis ossa circumdantibus adparet, quae eX aliis exortae, ductus varios sanguinem lymphamque vehentes recipiunt & ad interna ossium penetralia deducunt,

concomitantur.

XIII. Omne os quamlumvis solidum &

373쪽

CAEIRURGICO MEDICIE. serὰ lapideum, membrana tamen tenuis c ia. prius fuit. Hoc crania foetuum reliquorumque animalium nascentium membranacca, dc sensim in rigiditatem, tandem soliditatem osseam abeuntia demonstrant. Omne OS, CXcepta forte dentium parte acri externo eXpo sita , membrana obtegitur , conveXa ejus simul ac cava, si cavum est, ambiente. Prior externam ossis Circuminstrentiam involvens periosium dicitur , posterior vero eX priori nata internam ejus cavitatem investiens membrana me nullosa nuncupatur. Per has omne vas in os decursurum excipitur, deducitur ad interiores ejus recessus; omne itidem ex ipsis ossis visceribus redeuns in has

recipitur, & ab his dimittitur. XIV.

Omnis membrana mox in os transitura, constituit priu3 flamentorum

membranaceorum Complanatorum con

geriem & texturam , non nihil rigidam , subalbam, flexilem , lubricam

seu cartilaginem ; unde numerus Cartilaginum in infantibus major quam in adultis , 8c in carne vitulina plures multo, quam in bovina, ubi jam ad ossis naturam evectae sunt plurimae, re

374쪽

3 TU Es Esperiuntur. Vel etiam quandam prius composuit unguis speciem, quam osseam induit soliditatem. Quod clarissime innotescit Contemplanti originem I. unguis, qui ex mollibus fibris, ner Vosis inprimis, quae tactus sensui ministrant, sibi adpositis, ad planatis, solidatisque compositus , in digitis manuum praesertim vero pedum nonnunquam ita indurescit, ut ossis vel cornu soliditatem aemuletur. II. Calli, quem in manibus, quas gravis perpetuusque exercet labor, aut plantis pedum, quas durus calceus dc frequens indurat gressus, conspicimus, & in multis adeo induratum sentimus, ut Corneus plane pleneque adpareat; hic Certe non aliun de , quam ex fibris manuum, pedumve sensim densatis &compactis oritur. III. Cornu, quod ex lamellis membranaceis, quibus Cranii compaginatur structura compagesque, obliquatis, Sc fracta directione, extra eminentibus primum exsurgit, adcrescit, Cartilagineam duritiem , inprimis in germinantibus UVium Caprarumve corniculis, exhibet, tandemque plane dc plene in omni superficie externa soli deicit, relicta interne molli ac succulenta vasorum se

varie

375쪽

CAEIRURGICO MEDICAE. varie convolventium complectentiumque textura. IV. RUrs avium, quod

ex fibris similibus, quas descripsit N . I. & quae olfactui in servierant, emissis, sensim obrigcscentibus & tandem coninsolidatis concrescit, & in grandibus

annosisque volucribus in osseam fere duritiem mutatur. V. Clavi digitorum pedum, qui ex calceo duro angustoque, compressis ac complanatis fibris nerveis aut tendinosis, ortus rigiditatem, & inveteratus corneam adsumit soliditatem. Quae omnia luculenter satis evincunt , teXturam membrana- Ceam in os abituram, cartilaginis vel unguis prius induere indolem, hancque proximum ad soliditatem osseam esse gradum. Eam autem Oblinet, quando exigui Canales, maxime vero nervosi Complanantur plane ac solidantur. Quod fit 1. quando latera vasculorum propter lentorem & crassitiem fluidi, quod pem Colare ac superare minimas anguitias nequit, ad sese invicem accedunt Concrescuntque. ΙΙ. quando Canal S a Comde remotisi1mi, impetum fluida proinpellentem, non recipiunt, unde Collapsi coalescunt. ΙΙΙ. quando iners

segnisque cordis impulsus non sussicit Z s Pro

376쪽

ΥΗns Ea protrudendis liquidis, & ad pertis tenendis vasorum minimorum situlis, unde causa di stendente sublata, Com- ranantur. IV. denique quando Cana es externe premuntur & verberantur ita ut, liquido excluse, compaginentur eorum parietes ac compingantur. Hinc exigui canales arterioli cordi propinqui in annosis, perpetuis pulsibus cordis, quasi tot malleorum ictibus, ad planantur, & in osseam plane

solidantur naturam.

XU. ossea ergo compages construitur ex pluribus filamentis membranaceis adpositis & superstratis superpositisquesbi muhuo, ac reticulari inosculatione implexis, tum consoli datis & indura tis ita, ut cellulae seu areae intermediae relinquantur inter lamellas osseas sibi mutuo contiguas. Non autem ubique semel & simul lamellae hae membranacete sibi annexae & invicem superstratae osseam acquirunt soliditatem. Dcterminato in puncto & quasi medio ossis futuri centro exordium sumit ossescentia ue dispari certe ratione a glacescente aqua, Cujus partes circa sese repentes fluentesque, non in medio, sed extre

377쪽

mitate vasis aut maris, quibus inclinduntur, utpote loco a rapidissimo impetu fluctuum , motuque remoto , quiescere , fixari ac coalescere incipiunt. Quod evidentissime patet insincipitis praesertim frontis ossibus, in

cujus medio primum conspicitur ossea durities sella ossea dicta, quae tandem ad latera sensim & pedetentam extremitatesque vergit & progreditur. Patet luculentissime in sterni successiva solidatione, quod primum membrana- Ceum , moX Cartilagineum , deinde oscis striis, punctis albis, duris, &eminentibus distinctum est, quale Celeberrimus Dexterrimusque Galliae Prosector D. Du Vernev in Theatro anatomico Parisiis, cum pluribus aliis ossiculis membranaceis sensim consolidatis, idemque demonstrantibus, adservat & jucundo simulque mirando Curiosorum spectaculo sistit. Sed idem in subjectarum partium ossiUm Consolidatione observari & tertio imprimis

quartove a Conceptione mense conspici

posse, me docuit Clarissimus Nitidi simusque Anatomicus & naturae Scruta

tor Th. Kerchringuis in sua Oileoge nia foetuum , observationibus potius

378쪽

T A E 1 E seontinua serie & sedula naturae ani- ἐmadversione factis, quam vanis speculationibus & ludentis . fingentisque cerebri figmentis superstructa, stabilita, Confirmata.

Notandum tamen quod Caput 2. de osse frontis observavit in oculorum orbi-ra , ubi quasi per nebulam adparent puncta quae iam seu diversorun ossium in ea , formaniorum centra. Supra hanc autem orbitam se prodit semiuηai is quaedam ossea substantia, quae contra morem ceterorum usum sesie a centro ad circumferen riam dilatantium,se extendit per circumferentiam ad os sincipitis, medium relinquens cartilagineum Iemporis progressu in os βοι datum.

Unde saliem liquet , naturam ad eundem quidem, sed diverso quandoque modo, disparique principio, tendere finem. Lamellae vcro in primo ossescentiae loco firmae quoad superficiem, & robustae, arcte sibi & dense ad ponuntur . adeoque angustiores & iPauciores efformant Cancellos. Hi neos ibidem loci a nexu aliorum ossium remotissimi, solidissimum simul ac densissimum est , & fractum facilius firmiusque concrescit. Circa ejus vero

379쪽

extrema plures & ampliores obtinen tur cellu ae, & harum superficies tenuiores ac infirmiores , unde ος ididem

molius, porosius, debili is est, & sistractviam patitur , majori dissicultateia minori robore consolidatur, ferru-

minaturque.

brana tenerrima ornatissime pieta textaque reticularibus arteriolorum, v

notorum , lymphaticorum ac oleos rum canalium varia inoiculatione sibi occurrentium, pt Xibus; quorum me dium occupat exigua glandulosa structura cum folliculis ad I posis in medio relictis, medulloba pinguedine repletis,& tubos ex se oleolos emittentibus, qui forte in sanguinis sinum reuchunt deis ponuntque trans Colatum unctuosum oleum. Ex arteriis autem, quasi ex matricibus, hzEcce cuncta prodeunt, ultimi quippe carum rami cylindrici lymphae inciles constituunt rectior vero truncus emisi ii iis orbus in venas abit& dum membrana seu hasii su stentatae convolvuntur , efformant glandulas ,

quarum receptaculum secretum recon

dit oleum, inspissat dc pei ductus ole

380쪽

sos excernit. Horum autem vasorum rete exornare ac pingere ossium cellulas , docet I. meditullium cranii d ploe dictum, quod certe non aliud est , quam plexus nexusque sanguiserorum canalium, internos investiens lamellarum Cancellos, qui terebratione laesusi & sanguinem fundit & evidenti sensuum spectaCulo adparet. In cranio obvia sunt foramina, quibus sanguinea vasa in meditullium excurrentia admittuni Iur, producuntur. II. In aliis quoque ossibus foramina conspicua sunt, art Tias venasque transmittentia, & in interiori eorum substantia sanguinea vasa, reti formi sibi inosculatione innexa ac implicita conspiciuntur. Costae sectar sanguinem fundunt, & earum mediat ullium vasorum rete implet, unctuosum liquidum secernens. In cruribus reliquisque durioribus ossibus sanguinei canales, elegantissimi retis ad instar,

penitiorem ac intimiorem eorum Occupant partem, & propagantur inter lamellas sibi incicem incumbentes, &superstratas. Illustris & suis in Medicina inventis, meritisque nunquam

satis laudatus Malpigius in osse petri ficato, quod dono dedit musteo Celeis herrimi

SEARCH

MENU NAVIGATION