장음표시 사용
6쪽
8쪽
VIRO NOBILISSIMO EXCELLENTISSIMO,
9쪽
Cum do hospitio militari pauca in medium
proferro, ac pro viribus et Ontium inopia illustrare, naihi in mente sit, haud supervacuum duxi primum veteres adire scriptores, quasque de meo argumento collegi sententias, breviter memorare. Nemo certe arctissimum vinculum negabit, quod leges, quibus hodie utimur, cum antiquis constitutionibus conjungit, neque is, qui aliquam juris hodierni partem sibi tractandam sumserit, vetera, inprimis Romana instituta sine magno incommodo negliget; quae antiquorum testimonia eo minus negligenda nobis videbantur, quum jurisconsultus clarissimi nominis Iricus uberus hospitium militare n malum Veteribus incognitum tomitiare
non dubitaverit. Idem Lib. III de jure initatis, Sect III, Cap. I. , 4, 15, 6, de muneribus l
10쪽
patrimonialibus agens, ac de hoc Dauneae excipiendi hospitio milites questus, origo, ait, hujus mali initio superioris seculi fuit ab Hispanis in Italia, quibus cum stipendia a Regibus suis non solvere tur, solutionem sibi ipsis ex hospitiis consecerunt. Quae sententia viri summi quam parum fide historica nitatur, facili negotio demonstrare Posse videmur. Ita autem in quaestionem de hospitio militari inquirere statui, ut, quae Veterum de argument nostro testimonia primo dissertationis c pite protulerim, ea lucem aliquam ulteriori opusculi parti sint allatura, ubi de hospitio militari ex hodiernis praeceptis dicere conabor.