장음표시 사용
1쪽
Εx Bibliotheca majori Coll. Rom. Societ. Iesu
4쪽
ET NOTAE, Item GLOss ΑΕ AGRI MENfoRI ΑΕ.
6쪽
rorum quidem Deorum turba Ioui Capitolino cederet, Terminum in fano suo restitisse, nullaque exauguratione sacratis sibi finibus euocari potuisse, faustum fuit Romanae perennitatis augurium. Accipe Omen, DOMINE, Iuris Tcrminalis prudentiam, hoc est finium arte mensoria regundorum di
sciplinam, quae non solum finalia priuatorum jurgia compescit, sed etiam coloniarum deductionibus imperij fi
nes latius occupandos constituit, appetente tui principatus initio . instauratam tuoque nomini consecratam.
7쪽
Pacem altissimam boni omnes,.quibus cordi est publica salus, quamdiu pote rit honestissime retineri, construan dam esse profitentur; neque fas existimant, conterminOS principes, qui sibi regna sua legitima possessorum s rie longi temporis vetustate defendur, lacessere: quum tu potius inter illos, si quid forte ambiguum incidat, sedere debeas finium arbiter & disceptator, sicut regem addecet inter Omnes toto
orbe Christiano principes Christianio simum. Sed ut plenam &solidam pugilum valetudinem palaestrici. campidoctores non probant, adeoq. cibum deducunt, ne si in habitiorem itatum
procedere natura nequeat, in maciem
sublapsa referatur: sic tk regna quantumuis licet optime Constituta, quum ad summum tranquillae felicitatis gradum ascenderint, minime consistunt: ac, nisi velut de liberaliore succo paul
latim aliquid deducatur, quum iam in
8쪽
melius proficere non possint, in deterrima quaeq. perniciosissime deficiunt. Imperij Gallici robur multiplici genenerosissimae propaginis ibole foecundum in tantam est euectum potentiam, ut quum supra nihil adijci posse videatur, iam ipsae vires, ipsique adeo torosissimi lacerti corpori suo incipiant esse formidabiles, gliscente sentim sine siensu rabie rixarum lc litium internecina. Deducendum igitur aliquid de gloriosissimo robore. Deducendum , inquam , non in foederatas aut amicas prouincias : Verum in semiferas illas nationes gentes immanitate barbaras sparsis colonijs maiorum tuorum exemplo signa Christianissima protollenda: nouae sedes exundanti Franciae quaerendae: vastae solitudines confertis oppidis, frequentandae. Praesto tibi sunt ecce Gromatici, qui tuis auspicijs, conditorum arbitratu agrOS OccupatoriOS,
9쪽
assignent, ac diuiis terminorum artificio regant dccensieant. Sic DOMINE sedendo vinces: sic barbari posita feritate fient homines: sic iterum Hellespontici Galatae, sic Asiani Tectosages: sic Ioppenses prodigiosam Derceto, pudenda turpium mysteriorum inlatia, detestabuntur: sic denique Sidonij, . Astarten Multam medicam exsecrati, ritus Christianissimos addisicent Sc obsieruabunt. Vale Domine, & mul
tis annis impera feliciter. A. Chri
10쪽
Fragmenta LEGIS MAMILIAE, LEGIS AGRARIAE SERVILIANAE:
. Excerpta varia DE CONDIΤIONIBUS AGRORUM ET COMsTITUTIONIBUS LIMIT VM, DE TERMI- NORVM INSCRIPTI ONIBV s ET FORMIS,
Ex auctoribus; BALBO MENSORE,sICULO FLACCO, IvLIO FRONTINO, HYGENO AUG. LIB. AGGENO URBICO, INNOCENTIO V. P.