Auctores finium regundorum. Nicolai Rigaltii observationes et notae, item glossae agrimensoriae

발행: 1614년

분량: 594페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

sit inscriptum V. K. I. quintum quemque limitem

diligenter agi oportet, &praecedere mensura cardinem,ut quadraturae diligenter cludi post int. lapidem autem in quintarios poni oportet: reliquos autem roboreos. solet hac de re esse disputatio, ut si inscribatur D. M & Κ. ille qui a maximo proximus dicatur inscribi oporteret siue dextra siue sini stra D. D. sue primu siue secundum. Quaestio ergo haec est. virum qui proximus maximo est, secundus inscribi debeat, an ultra primum. Ultra primum autem inscribi debet, ideo quod hic qui maximus dicitur, & primus est. ita idem capit l, ic. qui ultra primum autem inscribitur & secundus est & nouum quae ultra solum obseruare debet. sed quacunque parte inscribis siue ultra siue citra, siue dextra siue sinistra mensura territorij usque fieri debet secundum legem D. Augusti QV A FALX ET ARATERIERIT. informa generatim enotari debebit. LOCA CULTA ET INCULTA VILLE. mensura peracta sorte

diuidi debent, & inscribi nomina per decurias per hominos denos. sed in formas sectari denu hominu acceptas & quod singuli accipere debent. decem in Vnum coniungantur & in sortem inscribi. Sors prima D DL & lI.& Ill. & IIII. & cardinem illum quousque mensura expleri decem hominum debebit,id eli in quot centurhs. Similiter omnium decu starum nomina in tortibus inscripta & qua prerte

quae aut quota sors modum habeat, utrum ultra &dextra, utrum sinistra, & vltra aut citra. deinde ex decurijs antequam sortes tollant, singulorum no-

232쪽

mina in pittacijs& in sorticulis. & id ipsi sortientur,

ut sciant quis primo aut quoto cumque loco exeant. Igitur omnem sortem ponere debent, in qua totius pecuniae modus adscriptus erit. Haec sortitio ideo necessaria est, ne quis queri possit, se ante debuisse sortem tollere, & in meliorem fortasse incedere agri modum: aut sit disceptatio, quis ante sortem tollere debeat, cum omnes in aequo sint. Quaestorii autem dicuntur agri, quos potulus Romanus deuictis pulsisque hostibus possedit, mandauitque

quaestoribus, ut eos Venundarent, quae centuriae

nunc appellantur plinthi, id est laterculi. easdem in quinquagenis iugeribus quadratas cluserunt limitibus, atque ita certum cuique modum vendiderunt cuius agri sunt conditiones uti populi Romani, quod etiam praestitutum obseruant. Vetustas tamen longi temporis plerunque pene similem

reddidit occupatorum agrorum conditionem, non tamen uniuersi paruerunt legibus quas a venditoribus suis acceperunt.. Vectigales autem agri sunt obligati, quidam I P. PR. quidam coloniarum,aut municipiorum,aut ciuitatum aliquarum, qui & ipsi plerique ad RR. pertinentes, ex hoste capti partitique ac diuis sunt per centurias, ut assignarentur militibus, quorum virtute capti erant, ampliusquam destinatio modi: quam vero militum exigebat numerus qui superfuerant agri vectigalibus subiecti sunt alis per annos, alij vero mancipibus ementibus,id est conducentibus in annos centenOS. plures vero finito illo tempore, iterum venduntur

233쪽

2l H YG E N Ilocanturque ita ut vectigalibus est consuetudo. In quo tamen genere agrorum sunt aliquibus nominatim redditae posse iliones Id habeant scriptum informis, quantum cuique eorum restitutum sit. Hi agri qui redditi sunt non obligantur vectigalibus, quoniam scilicet prioribus dominis redditi sunt. Mancipes autem qui emerunt lege dicta ius vectigalis, ipsi per centurias locauerunt aut vendiderunt proximis quibusq; possessoribus. In his igitur agris

quaedam loca propter asperitatem aut sterilitatem non inuenerunt emptores Itaque informis locorum talis adseriptio, id est in modum compascuar, aliquando facta est, ET TANTUM COMPASCUAE, quae

pertineret ad proximos quosque possessores qui ad ea adtingunt finibus suis. Quodque genus agrorum, id est compascuorum, etiam nunc in assignationibus quibusdam incidere potest. Virginum quoque Vestalium & sacerdotum quidam agri vectigalibus redditi sunt, & locati. Quorum agrorum formae ut comperi, plerunque habent quendam modum adscriptum: sed in his extremis lineis comprehensae sunt formae, sine ulla quidem norma rectoque angulo, solent vero & hi agri accipere per singula lustra mancipem: sed & annua conductione solent locari. Diuisi & assignati agri sunt, qui

veteranis alijsve perlonis per centurias certo modo

adscripto aut dati sunt, aut redditi, veteribus possessoribus redditi commutatique pro suis sunt. Hi agri leges accipiunt ab his qui veteranos deducunt,& ita propriam obseruationem eorum lex data

234쪽

praestat in his agris. Sed & subseciva aliquando compascua, sicut in his qui vectigalibus seruiunt,&in hoc genere sunt. Quaedam autem vectigalia, quae intra perticam in eam regionem comprehensa sunt: aut siquid superfuit quod non assignaretur, reseruatum aut redditum relocatύmq, est cuiquam coloniae. Hi autem quibus assi gnati sunt, deduce bantur intra centuriationem, &quae superfuerunt subseciva eis concessa sunt,id est eorum Reipublicae ex quorum territorio sumpserunt agros: ita ut in eos quos donauerant agros, & in eos qui redditi erant veteribus possessoribus, iurisdictio salua esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri. ergo omnium coloniaru municipiorumq; leges semper respiciendae erunt. Itemq; exquirendum nunquid post legem datam aliquid ut supra dixi commentariis , aut epistolis, aut edictis aciiectumest,aut ablatum .sed de haec meminerimus in legibus saepe inue

niri,cum ager est centuriatu sex alienoterritorio paratusque ut assignaretur inscriptum V OS AGROS, . QVAEVE LOCA , QRAEVE AEDIF4CIA INTRA FINES, puta illos, ET INTRA FLvMEN illud, INTRA VIAM Illam , DEDERO, ASSIGNAVERO, IN EIS AGRIS IURISDICTIO COERCITIO ESTO COLONIAE illius, CVIVs CIVIBUS AGRI ASSIGNABUNTUR.Volunt quidam sic

interpretari, quicquid intra fines super nominatos fuerit, id iurisdictioni coloniae accedat. Quod non

debet fieri. Neq; enim quid tum aliud desedi potest iurisdictionis coloniae, quam quod datum assigna tumq; fuerit. Alio qui tape & intra fines dictos

235쪽

oppidum est aliquid, quod non in sua conditione

remaneat. item ess in ipso ius quod ante fuit. ita illa interpretatione oppidum civesque coloniae pariter assignaret i sed nec fitisse, nec est in legibus, nec ita complecti debet, Quos agros, quae loca, quaeve aedificia , si uniuersa regio quae cancellata erat, coloniae iurisdictioni accederet. Dixisset enim intra finem

illum, & flumen illud , & viam illam iurisdictio

coercitioque esto coloniae illius. ita excipitur, id quod non est assignatum, vocaturque iubiectuum. Ergo ut saepius repetam, hoc ait. Quos agros, quae loca,quaeve aedificia dedero,assignauero,iurisdictio coercitioque esto colonorum coloniae illius, quorum ciuibus assignati erant agri. Item quidam puta. uerunt,quod iam quidem supra dixeram,sed iterum repetendum arbitror, ut eis agris qui redditi sunt veteribus possessoribus, iuri id ustio esset coloniae eius, cuius ciues agros assignatos accipiebant. Non autem videtur. Quoniam , ut dixi, in lege: Quos agros,quae loca,quaeue aedificia dedero,assignauero, in eis iurisdictio coercitioque esto,quo veterani deducti sunt quibus hi agri as lignati sunt alioqui cum

caeteros possessores expelleret ¶ret agros,quos diuideret, quos dominos in possessionibus suis re

manere passus est,eorum conditionem mutasse non Videtur. namque ciues coloniae accedere iussit. Hoc

quoque aspiciendum erit, quod aliquibus locis inuenimus ex alieno territorio sumptuse agros, quos assignaret, proprietatem quidem dari, 1 cilicet cui assignabat: sed territorij intra quod adsignabat, ius

236쪽

non auferri. Et sunt quoque quaedam Diui Augusti edicta, quibus significat, quoties ex alienis territoriis agros sumpsisset, &assignasset veteranis, nihil aliud ad coloniae iurisdictionem pertinere, quam

quod veteranis datum aflignatumque sit. Ita non semper quicquid centuriatum crit, ad coloniam accedit, sed id tantum quod datum assignatumque fuerit. Sunt nihilominus quaedam municipia quibus extra murum nulla sit iurisdictio. Fluminum autem modus in aliquibus regionibus intra centu rias exceptus est, id est adscriptum flumini tantum, quod alveus occuparet: aliquibus vero regionibus, non solum quod alveus occuparet, sed etiam agrorum aliquem modum flumini adscripsit, quoniam

torrens violentior excedit frequenter circa alueum& centurias. Illud vero obseruandum, quod semper auctorcs diuisionum sanxerunt, Vti quaecunq, locas acra, sepulchra, delubra, aquae publicae,aquae

vicinales, fontes, fossaeque publicae vicinalesque

ostent, item siqua compascua quamuis agri diuiderentur, ex omnibus eiusdem conditionis cssent,

cuius ante fuissent. adiectumq; ius ut limites eidem decumani & Κ. aperti populo essent: & statuerunt

decumanos, & K maximos patentiores caeteris: quintarios autem & subrunciuos minu S patentes,

non minus tamen quam vehiculo iter agi possit. in quibusdam regionibus, cum limites lare patere iuberent, modus corum limitum in assignationem non venit. Saepe enim & viarum publicarum per centurias modus exceptus est. Item sanxerunt, si- Ec

237쪽

cubi limites in aedificium aliquod inciderent, is cuius aedificium esset, daret iter populo idoneum per agrum suum, quod semper esset peruium. In quo rundam vero villis qua limites transeunt, ianuae sunt semper patentes praeliantesque populo iter. Nuper ecce quidam euocatus Augusti vir militaris disciplinae, professionis quoque nostrae capacissimus,cum iu Pannonia agros Veteranis ex Voluntate&liberalitate Imp. Traiani Augusti assignaret, in aere, id cst informis, non tantum modum quem assignabat adscripsit, aut notauit, scd &extremam lineam uniuscuiusque modi comprehendit,uti adhacst mensura assignationis, ita scripsit longitudinis. Quo facto nullae inter veteranos lit S contentio nesque ex his terris nasci potuerunt. Namque antiqui plurimum videbantur praestitisse , quod extremis finibus diuisionis, non plenis centuriis modum formis adscripserunt. Parct autem quan

tum hoc plus sit, quod ut supra dixi, singularum

aflignation uin longitudinem scripserit subsecivorum: cumque in caeteris regionibus longitudo ab adsignatione discerni non posset, effecit diligentia& labore suo. Vnde nulla quaestio est, quoniam ut supra dixi, assignationem extrema quoque linea demonstrauit. Hoc quoque non praetermittam quod plerisque locis inueni, ut modum agri, non iugerum , sed alio nomine appellent, Vt puta in Campania quod vcrius appellant. Item versus habet

p. viii. DC. X L. ita iugero sunt Vertus numero m.

Longitudinem aulcm quoties egeram, ego ita

238쪽

renuntiabam, iugera tot, vel versus tot: visi forte controuersia esset, versus haberet pedes viri. DC. X L .in iugeribus tamen fides constaret. In Prouincia quoque Narbonensi varia sunt vocabula. Athappellant libram, alij parallelam: in Hispania cen

turias. ita si, ut dixi, consuetudinem alicuius regionis inueniemus, sicut videtur, ita renuntiabimus, iugera tot,Vers us tot, siue libras tot,stuc quod cunque aliud vocabulum aliquomodo comprehensium fuerit.ita cum iugera adscripta fuerint.licet

peregrinis Vocabulis posita, quae iugerum nobis ratio fuit,fidem seruabit. Neque hoc praetermittam, quod inprouincia Cyrenensi comperi, in qua agri sunt regij, id est illi quos Ptolomaeus rex populo Romano reliquit. Sunt plinthi, id est laterculi qua drati, uti centuriae per sena milia pedum limitibus inclusi, habentes singuli laterculi iugera numero I. C C. L. Lapides quoque inscripti nomine Diui Ue spasani sub clausula tali, Occupatos a priuatis fines,

P R. restituita Praeter ea pes eorum qui Ptolomescus appellatur,habet monetalem pedem,&semunciam. ita iugeribus numero I. C C. L. quae eorum mensura inuenitur, accedere debet ad effectum. ivg. pars XXIIII. & P R.uniuerso effectu monetali pede iug. XII. CCCLVIII. Hunc igitur modum quatuor

limitibus mensura SS. inclusum, V Ocam US medipna, quo apparet medipnia eorum mensuram iugeri haberem:monetali autem mensura I. CC. L.

Item dicitur in Germania inTungris pes Drusianus, qui habet molacialem pedem & sescunciam, ita ut

239쪽

ubicumq; extra fines leges'; Romanorum, id est ut sollicitius perferam, ubicunq'extra Italiam aliquid agitatur, inquirendum, & de hac ipsa conditione diligenter praemoneo, ne quid sit quod praeteriisse videamur. hae sunt conditioneS agrorum quaS cΟ-gnoscere potui. Literae singulares quae in terminis prouinciae Tusciae scriptae sunt, quammaxime in eterritorio Volaterrano, se inuicem offendentes, id est. Z A. V B. CX. TQ QR. SP. NO. QH. FG. TRO. M A. ΚΑ. NI. FY. PS. LCO. H. HO. QA .RV. IS. RG. Κ. ΚM. PV.QH. ON. AR. FI L. GHO. CCX XA.PX. XP. F c. ΚM. LN. AG. IO. SI. IS. F λX.. Item aliae literae singulares, quae in diuersis terri toriis Italiae inueniuntur, maxime iuxta fluuium Nemus,sicuti se sequuntur,ita terminos ostendunt. ALAM. IN ΚM. IK. Di. KO. MX. X M. YP. FI.HO. SV.VS. ZE. QP. PT .HN. GT AB. CO. G H. RV. LM. R M. QP. VS. T V. G HI. R S. HO. l N K M. RT. IO. FP. Z A. M Κ. N S. GP. XO. PR. HI.. AC. FN. XV. X P. MXP. Hi autem terminiu

distant a se in ped. X CIIII, & CCCLXXV, & in CCCCLXX,&in CCCLXI, in p. im. LXL

240쪽

gram musa

Sepultura militaris in finem. Augu steus in trifinio.

Sparula.

Ε . ..

SEARCH

MENU NAVIGATION