장음표시 사용
291쪽
Ipse pater timidam saeva complexus arena Conjugium carae violaverat Amphitrites: Attamen exegit longo post tempore poenas: Ut quum cura sui veheretur conjugis alto, . Is Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum. Seu vero, ut perhibent, serma quum vinceret omnes, Et cupidos quaestu passim spoliaret amantes: Piscibus & canibus rabidis vallata repente, Horribiles circum vidit sibi sistere formas. go Heu quoties mirata novos expalluit artus lIpsa suos quoties heu pertimuit latratust Rusa quod est mulier numen fraudare deorum, Et dictam Veneri votorum vertere poenam: Quam, mala multiplici juvenum quod septa caterva 8sDixerat, atque animo meretrix agitata ferarum, Infamem tali merito rumore fuisse, Docta Palaephatia testatur voce papyrus.
Quidquid, & ut quisquis tali de clade locutus,
Omnia sint: potius liceat notescere Cirin: so Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis. Quare &, quae cantus meditanti mittere certos,
Magna mihi cupido tribuisti praemia, divae
Pierides: quarum castos altaria postes Munere saepe meo inficiunt, soribusque hyacinthi os
Deponunt flores, aut suave rubens narcissus, Aut Crocus alterna conjungens lilia caltha,
Sparsaque liminibus floret rosa: nunc age, divae,
292쪽
Praecipue nostro nunc adspirate labori: Atque novum aeterno praetexite honore volumen. Eoo Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes,
Actaeos inter colles di candida Τhesei Purpureis late ridentia littora conchis: Quarum non ulli fama concedere digna Stat Megara, Actaei quondam munita labore ros Alcathoi, Phoebique: deus namque adsuit illi:
Unde etiam citharae voces imitantur acutas. Saepe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus, Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem. Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis, axo Fecerat infestam populator remige Μinos:
Hospitio quo se Nisi Polyidos avito,
Carpathium fugiens & flumina Cerataea, . i. 3Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros Attica Cretaea sternebat rura sagitta. 11sSed neque tunc cives, neque tunc rex ipse veretur Infesto ad muros volitantes agmine turmas Ducere, & indomita virtute retundere mentes: IResponsum quoniam satis est meminisse deorum. Nam capite a summo regis, mirabile dictu, ret Candida caesaries: florebant tempora lauro,
Et roseus medio fulgebat vertice crinis: Cujus quam servata diu natura fuisset, iTam patriam incolumem Nisi regnumque suturum, Concordes stabili firmarunt numine Parcaeis Aas
293쪽
Ergo omnis caro residebat cura capillor Aurea sollemni comtum quoque fibula ritu Mopsopio tereti nectebat dente cicadae. Nec vero haec vobis custodia vana fuisset , Nec fuerat: nisi Scylla novo concepta furore , 23 Scylla patris miseri patriaeque inventa Sepulcrum, O nimium cupidis si non inhiasset ocellisi Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater . Iratum potuit, quem nec pater atque avus idem Iuppiterr ille etiam Poenos domitare leones, I 3s
Et validas docuit vires mansuescere tigriS; - . . t Ille etiam divos, homines, sed dicere magnum est: Idem tum superis acuebat parvulus iras.
Iunonis magnae, cujus perjuria divae olim se meminisse diu perjura puellast 14 Non ulli liceat, violaverat inscIa sedem, Dum sacris operata deae lascivit, & extra
Procedit longe matrum comitumque catervam, Suspensam gaudens in corpore ludere veStem, Et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans: I4s Necdum etiam castos agitaverat ignis honores, .
Necdum sollemni lympha perfusa sacerdos Pallentis soliis caput exornarat olivae: Quum lapsa e manibus fugit pila, quumque relapsa Procurrit virgo: quo utinam ne prodita ludo IsoΛurea tam gracili solvisset corpora palla lomnia, quae retinere gradum, cursumque morari
294쪽
28. Possent, o tecum vellem tua semper haberest Non unquam violata manu sacraria divae,
Iurando infelix nequidquam jura piasses. IssEt si quis nocuisse tibi perjuria credat, Caussa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. At levis ille deus, cui semper ad ulciscendum Quaeritur ex omni verborum injuria dicto, Aurea fulgenti depromens tela pharetra, I 6 Heu nimium tereti, nimium Tirynthia visu, Virginis in tenera defixerat omnia mente. Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem , Et validum penitus concepit in ossa furorem: Saeva velut gelidis Ciconum Bistonis in oris 16sIctave barbarico Cybeles antistita buxo, Infelix virgo tota bacchatur in urbe. Non styrace Idaeo flagrantes picta capillos, Cognita non teneris pedibus Sicyonia servans,
Non niveo retinens baccata monilia collo. Iro Μultum illi incerto trepidant vestigia cursu. Saepe redit patrios adscendere prodita muros et Aeriasque facit caussam se visere turres. Saepe etiam tristes volvens in nocte querelas, Sedibus ex altis coeli speculatur amorem: I7s Castraque prospectat crebris lucentia flammis. Nulla colum novit: carum nec respicit aurum. Non arguta sonant tenui psalteria chorda:
Non Libyco molles plauduntur pectine telae.
295쪽
Nullus in ore rubor. Ubi enim rubor, obstat amori. I sc Atque ubi nulla malis reperit solatia tantis, Tabidulamque videt labi per viscera mortem: Quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere sata, Fertur; & horribili praeceps impellitur cestro: Ut patris, ah demens, crinem de vertice ferret a 2sFurtim, atque arguto detonsum mitteret hosti. iNamque haec conditio miserae proponitur una is Sive illa ignorans: quis non bonus omnia malit Credere, quam tanto scelere damnare puellam pHeu tamen infelix quid enim imprudentia prodestλ ro Nise pater: cui, direpta crudeliter urbe, Vix erit una super sedes in turribus altis, Fessus ubi exstructo possis considere nido. Tu quoque, avis, moriere: dabit tibi filia poenas. Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, IssQuae mare, quae virides silvas, Iucosque sonantes 'Incolitis: gaudete, vagae blandaeque volucres: Vosque adeo, humani mutatae corporis artus Vos o crudeli fatorum lege, puellae Dauliades, crudele venit carissima vobis 2 o Cognηtos augens reges numerumque Suorum Ciris, & ipse pater: vos, o puIcherrima quondam Corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes, Qua novus ad superum sedes ChaIcheius, & qua Candida concessos ascendat Ciris honores. Σos Iamque adeo dulci devinctus lumina somno
296쪽
CIRI S. 29. Nisus erat: vigilumque procul custodia primis Excubias soribus studio jactabat inani: Quum furtim tacito descendens Scylla cubili
Auribus arrectis nocturna silentia tentat: 2Io Et pressis tenuem singultibus aera captat.
Tum suspensa levans digitis vestigia primis Egreditur: serroque manus armata bidenti Evolat : at demiae subita in Armidine vires Caeruleas sua furta prius testantur ad umbras. et I sNam qua se ad patrium tendebat semita limen, Vestibulo in thalami paullum remoratur, & altum Suspicit ad culti nutantia sidera mundi; Non accepta piis promittens munera divis.
Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme et aci
Surgere sensit anus: sonitum nam secerat illi Marmoreo aeratus stridens in limine cardo Corripit extemplo sessam languore puellam: Et simul, o nobis sacrum caput, inquit, alumna: Non tibi nequidquam viridis per viscera pallor et as Egrotas tenui suffudit sanguine venas; Nec levis hanc faciem neque enim pote cura subegit. Haud fallor, quod te potius Rhamnusia fallit. Nam qua te caussa nec dulcis pocula Bacchi, Nec gravidos Cereris dicam contingere foetusὸ 23o Qua caussa ad patriam solam vigilare cubile, Tempore quo fessas mortalia pectora curas, Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus
297쪽
styx Dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti Iurabas nihil esse mihi, quum moesta parentis 23sFormosos circum virgo morerere capillos λHei mihi, ne suror ille tuos invaserit artus, Ille, Arabis Myrrhae quondam qui cepit ocellos, Ut scelere insando, quod nec sinit Adrastia, Laedere utrumque uno studeas errore parentem. 24 Quod si alio quovis animo jactaris amore: Nam te jactari, non est Amathusia nostri Τam rudis, ut nullo possim cognoscere signo; Sin concessus amor noto te macerat igne: Per tibi Dictynnae praesentia numina iuro, a 4s Prima deum quae te mihi dulcem donat alumnam, Omnia me potius digna atque indigna laborum Millia visuram , quam te tam tristibus istἱs Sordibus & scoria patiar tabescere tali. . . . Haec loquitur: mollique ut se velavit amictu, aso Frigidulam injecta circumdat veste puellam, Quae prius in tenui steterat succincta corona. iDulcia deinde genis rorantibus oscula figens, Persequitur miserae caussas exquirere tales. Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces, assMarmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. Illa autem, Quid nunc me, inquit, nutricula torques Quid tantum properas nostros novisse surores pNon ego consueto mortalibus uror amore, Nec mihi notorum deflectunt lumina vultus, 26a
298쪽
ἰ ' ' C I R I S. Nee genitor cordi est: ultro namque odimus omnes. Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, In quo salsa tamen lateat pietatis imago: Sed media ex acie, mediis ex hostibus, heu heu , Quid dicam quove ipsa malum hoc exordiar ore λ 263 Dicam equidem: quoniam quid tu mihi dicere, nutrix, Non sinisὸ extremum hoc munus morientis habeto. Ille, vides, nostris qui moenibus adsidet hostis, Quem pater ipse deum sceptri donavit honore,
Cui Parcae tribuere nec ullo vulnere laedi: et o Dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis,
Ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.
Quod te per divum crebros obtestor amores, Perque tuum memoris haustum mihi pectus alumnae, Ut me, si servare potes, ne perdere malis. sSin autem optatae spes est incisa salutis, Ne mihi, quam merui, invideas, nutricula , mortem. Nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme, Ante hunc conspectum casusve deusve tulisset:
Aut serro hoc aperit serrum quod veste latebat et soPurpureum patris demsissem vertice crinem, Aut mihi praesenti peperissem vulnere lethum. Vix haec ediderat, quum clade exterrita tristi Intonsos multo deturpat pulvere crines, Et graviter questu Carme complorat anili: asso mihi nunc iterum crudelis reddite Minos, O iterum nostrae Minos inimice senectae,
299쪽
Semper &, aut olim nata o te propter eundem' Aut amor insanae luctum portavit alumnae. Tene ego tam longe capta atque avecta nequivi, et poTam grave servitium, tam duros passa labores, Effugere, ut sistam exitium crudele meorum Iam jam nec nobis ea, quae senioribus ullum Copia vivendi vitae genus. Ut quid ego amens Te erepta, o Britomarti, meae spes una Salutis, 29sΤe, Britomarti, diem potui producere vitae λΑtque utinam Cereri, nec tantum grata Dianae
Venatus esses virgo Sectata virorum, Cnonia neu Partho contendens spicula cornu
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas: 3zo Nunquam, tam obnixe fugiens Minois amores, Praeceps aereis specula de montibus isses e . Unde alii fugisse ferunt, & numina Phorae Virginis adsignant: alii, quo notior esses, Dictynnam dixere tuo de nomine Lunam. 3 cisSint haec vera velim: mihi certe, gnata, peristi.
Nunquam ego te summo volitantem in vertice montis Hyrcanos inter comites agmenque serarum Conspiciam, nec te redeuntem amplexa tenebo. Verum haec tum nobis gravia atque Indigna fuere, 3ro Tum, mea alumna, tui quum spes integra maneret ἐTt vox Ista meas nondum violaverat aures. Tene etiam Fortuna mihi erudelis ademit Tene, O . sola meae vivendi caussa senectae
300쪽
Saepe tuo dulci nequidquam capta sopore, 31sQuum premeret natura, mori me velle negavi, Ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. Quo nunc me infelix aut quae me Numina servant An nescis, qua lege patris de vertice summo Edita candentis praetexat purpura canos λ 32 Quae tenui patriae spes sit suspensa capillo Si nescis, aliquam possum sperare salutem:
Inscia quandoquidem scelus es conata nefandum. Sin est, quod metuo: per me, mea alumna, tuumque Expertum multis miserae mihi rebus amorem, 32sPer me, & sacra precor per flumina Ilithyiae, Ne tantum in facinus tam nulla mente sequaris. Non ego te incepto, fieri quod non pote, conor Flectere, Amor: neque sit cum dis contendere nostrum: Sed patris incolumi potius te nubere regno, 33 Atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, Penates. Hoc unum, exitio docta atque experta, monebo. Quod si non alia poteris ratione parentem
Flectere: sed poteris; quid enim non unica possisὸν Tunc potius tamen ipsa, pio cum jure licebit, 33sQuum facti caussam stempusque doloris habebis:
Tunc potius conata tua atque incepta reserto. Μeque, deosque tibi comites, mea alumna, suturos Polliceor: nihil est, quod texas ordine longum. His ubi sollicitos animi relevaverat aestus 34O