P. Virgilii Maronis Opera ex recensione N. Heinsii et P. Burmanni ad Chr.Gottl. Heyne editionem accuratissime exacta, cum notis selectioribus. Tomus 1 3

발행: 1784년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

α66 PUB. VIRGILII

ta privasset. Tum expoηιt errores 1llos per laea instra, sede certa nondum assignata. Pastor altero

die, ut Culici officium persolveret, tumulum ei α- struit Uariis foribus fruticibusque consitum tittila ornatum. Videtur autem hoc, etsi Hserte poeta non exposuit, eo consilio fecisse, ut ad sedem certam in locis inferis admitteretur umbra Ctilicis: ad eum morem , quo sine tumali honore nec aliae umbrae Finem tra are posse creditae sunt.

LIVsimus, octavi, gracili ni odulante Thalia:

Atque, ut araneoli, tenuem formavimus orSEm.

Lusimus: haec propter Culicis sint carmina dicta. Omnis ut historiar per ludum consonet ordo Notitiae, ducam voces: licet invidus adsit, sQuisquis erit culpare jocos Musamque paratus: Pondere vel Culicis levior famaque feretur. Posterius graviore sono tibi Musa loquetur Nostra: dabunt quum securos mihi tempora fructus: Ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu. IS Latonae magnique decus Iovis aurea proles Phoebus erit nostri princeps & carminis auctor, Et recinente lyra sautor: sive educat illum Alma Chimaereo Xanthus perfusa liquore, Seu nemus Asteriae, seu qua Parnassia rupes IsHinc atque hinc patula praepandit cornua fronte, Castaliaeque sonans liquido pede labitur unda.

272쪽

CUL EX. 267

Quare, Pierii laticis decus, ite, sorores Naides, & celebrate deum plaudente chorea. Et tibi, sancta Pales, ad quam ventura recurrit aciAgrestum bona cura , sequi sit cura tenentis Aereos nemorum tractus silvasque virentes.

Te cultrice vagus saltus seror inter & astra. At tu, cui meritis oritur fiducia chartis, Octavi venerande, meis adlabere coeptis, Sancte puer: tibi namque canit non pagina bellum, Phlegra Giganteo sparsa est quo sanguine tellul, Nec Centaureos Lapit has compellit in enses: Urit Erichthonias Oriens non ignibus arces: Non perfossus Athos, nec magno vincula Ponto 3o Iacta, meo quaerent jam sera volumine famam: Non Hellespontus pedibus pulsatus equorum, Graecia quum timuit venientes undique Persas: Mollia sed tenui pede currere carmina versu Viribus apta suis Phoebo duce ludere gaudet. 3IEt tu, sancte puer, venerabilis, & tibi certet Gloria perpetuum lucis mansura per aevum: Et tibi sede pia maneat locus, & tibi sospes Debita felicis memoretur vita per annos, . Grata bonis lucens. Sed nos ad coepta seramur. 4 Igneus aethereas iam Sol penetrarat in arces, Candidaque aurato quatiebat lumina currus Crinibus dc roseis tenebras aurora fugarat; Propulit e εtabulis ad pabula laeta capellas

273쪽

Pastor, & excelsi montis iuga summa petivit: 43 Lurida qua patulos velabant gramina Colles. Iam silvis dumisque vagae, jam vallibus abdunt

Corpora: iamque omni celeres e parte vagantes Scrupea deserte perrepunt ad cava rupis. Tondentur tenero viridantia gramina morsu, I Pendula projectis carpuntur & arbuta ramis, Densaque virgultis avide labrusca petuntur. Haec suspensa rapit carpente cacumina morsu Vel salicis lentae, vel quae nova nascitur alnus: Haec teneras fruticum sentes rimatur: at illa ssImminet in rivi praestantis imaginis undam. O bona pastoris, siquis non pauperis usum

Mente prius docta fastidiat, & probet illis

Omnia luxuriae pretiis incognita curis, Quae Iacerant avidas inimico pectore mentes. 6 Si non Assyrio fuerint bis lauta colore, Attalicis opibus data vellera: si nitor auri Sub laqueare domus animum non tangit avarum e Picturaeque decus, lapidum nec sulgor in ulla Cognitus utilitate manet: nec pocula gratum os Alconis reserent, Boetique toreuma: nec Indi Conchea bacca maris pretio est: at pectore puro Saepe super tenero prosternit gramine corpus:

Florida quum tellus gemmantes picta per herbas Uere notat dulci distincta coloribus arva: orit ue illum, calamo laetum recinente palustri,

274쪽

CUL EX. - 269 CtIaque invidia degentem ac fraude remota, Pollentemque sibi, viridi cum palmite lucens Vitea pampineo subter coma velat amictu. Illi sunt gratae rorantes lacte capellae. 7sEt nemus, dc saecunda Pales, dc vallibus imis

Semper opaca novis manantia fontibus antra. Quis magis optato queat esse beatior aevo,

Quam qui mente procul pura sensuque probando Non avidas agnovit opes ; non tristia bella, SoNec senesta timet validas certamina classis λNon, spoliis dum sancta deam fulgentibus ornat Templa, vel evectus finem transcendat habendi, Adversum saevis ultro caput hostibus offert Illi salce, deus colitur, non arte, politus: 8s Ille colit lucos, illi Panchaica thura, Floribus agrestes herbae variantibus, adsunt: illi dulcis adest requies, & pura voluptas, Libera simplicibus curis: huc imminet, omnis Dirigit huc sensus: haec cura est subdita cordi, sciQuolibet ut requie victu contentus abundet, Iucundoque locet languentia corpora somno. O pecudes, o Panes, & o gratissima Tempe Fontis Hamadryadum: quarum non divite cultu A mulus Ascraeo pastor sibi quisque poetae 9s Securam placido traducit pectore vitam. Talibus in studiis baculo dum nixus apricasPastor agit curas, dc dum non arte canora

275쪽

Compacta solidum modulatur arundine carmen: Tendit inevectus radios Hyperionis ardor, Icio Lucidaque aethereo ponit discrimina mundo, Qua jacit Oceanum flammas in utrumque rapaces. Et jam compellente vagae pastore capellae Ima susurrantis repetebant ad vada lymphae, Quae subter viridem residebant caerula muscum. Iosiam medias operum partes evectus erat Sol, Quum densas pastor pecudes cogebat in umbras: Ut procul adspexit luco residere virenti, Delia diva, tuo: quo quondam victa surore i

Venit Nyctileum sugiens Cadmeis Agave . II

Insandas scelerata manus e caede cruenta luuae gelidis bacchata jugis requievit In antro,

Posterius poenam gnati se morte suturam. Hic etiam viridi ludentes Panes in herba, Et Satyri Dryadesque choros egere puellae x is Naiadum coetu . Tantum non Orpheus Hebrum Restantem tenuit ripis, silvasque canendo, Quantum te, Peneu, remorantem dia chorea, Multa tibi laeto landentes gaudia vultu,

Ipsa loci natura domum resonante susurro Iaci

Quis dabat, & dulci sessas refovebat in umbra. Nam primum prona surgebat valle patentes Aereae platanus r inter quas impia Lotos, Impia, quae socios Ithaci moerentis abegit, Hospita dum nimia tenuit dulcedine captos . ras

276쪽

CUL EX.

Ambustos Phaethon luctu mutaverat artus, Heliades teneris amplexae brachia truncis Candida sun debant tentis velamina ramis. Posterius, cui Demophoon aeterna reliquit rao Perfidiam lamentandi mala, perfida multis. Quam comitabantur fatalia carmina quercus: Quercus ante datae, Cereris quam semina, vitae r Illas Triptolemi mutavit sulcus aristis. Hic, magnum Argoae navi decus, edita pinus I 33

Proceras decorat silvas hirsuta per artus Adpetit aereis contingere montibus astra.

Ilieis & nigrae species, & laeta cupressus: Umbrosaeque manent fagus, hederaeque ligantis Brachia, fraternos plangat ne populus ictus: a 4o

Ipsaeque excedunt ad summa cacumina lentae, Pinguntque aureolos viridi pallore corymbos. Quis aderat veteris myrtus non nescia fati. At volucres patulis residentes dulcia ramis Carmina per varios edunt resonantIa cantus. 14sHis suberat gelidis manans e sontibus unda: Quae levibus placidum rivis sonat orta liquorem. Et quanquam geminas avium vox obstrepit aures, Hanc querulae referunt voces, quis nantia limo

Corpora lympha fovet: sonitus alit aeris Echo: asis Argutis dc cuncta fremunt ardore cicadis. At circa passim sessae cubuere capellae,

277쪽

a 1 PUB. VIRGILII

Excelsisque super dumis: quos leniter adflans , Aura susurrantis possit confundere venti. Pastor, ut ad fontem densa requievit in umbra Mitem concepit projectus membra soporem, Anxius insidiis nullis: sed lentus in herbis

Securo pressos somno mandaverat artus.

Stratus humi dulcem capiebat corde quietem: Ni sors incertos jussisset ducere casus. 16 Nam solitum volvens ad tempus tractibus isdem Immanis vario maculatus corpore serpens, Mersus ut in limo magno subsideret aestu, obvia vibranti carpens gravis aera lingua, Squamosos late torquebat motibus orbes. 16sTollebant aurae venientis ad omnia visus. Iam magis atque magis corpus revolubile volvens

Adtollit nitidis pectus fulgoribus, ct se

Sublimi eervice rapit: cui crista superne Edita purpureo lucens maculatur amictu, - 17 Adspectuque micant flammantia lumina torvo. Metabat sese circum loca: quum videt ingens Adversum recubare ducem gregis. Acrior instat Lumina diffundens intendere, & obvia torvo Saepius adripiens infringere, quod sua quisquam r7s Ad vada venisset: naturae comparat arma: Ardet mente, furit stridoribus, intonat ore: Flexibus eversis torquetur corporis orbis: Manant sanguineae per tractus undique guttae:

278쪽

R73 Spiritibus rumpit fauces. Cui cuncta paranti asci Parvulus hunc prior humoris conterret alumnus, Et mortem vitare monet per acumina. Namque a diducta genas pandebant lumina gemmis, . JHac senioris erat naturae pupula tela . i

Icta levi. Tum prosiluit suribundus, ct illum ars

obtritum morti misit: cui dissitus omias ' ' ; Spiritus excessit sensus. Tum torva tenentem I iLumina respexit serpentem comminus : inde . iImpiger, exanimis, vix Compos mente, refugit, . Et validum dextra truncum detraxit ab ornor xpo Qui casus sociaret opem, numen ve deorum Namque illi dederitne viam casusve, deusve, Prodere sit dubium: voluit sed vincere tales. Horrida squamosi volventia membra draconis, ii Atque reluctantis crebris, foedeque petentis I9s Ictibus ossa ferit, cingunt qua tempora cristam: Et quod erat tardus, omni languore remoto, Nescius adspiciens timor obcaecaverat artus:

Hoe minus implicuit dira formidine mentem. Quem postquam vidit caesum languescere, Sedit. 2 Iam quatit & Hjuges oriens Erebo cit equos Nox, Et piger aurato procedit Vesper ab cita: Cum grege compulso pastor, duplicantibus umbris, Vadit & in fessos requiem dare comparat artus 2 . Cujus ut intravit levior per corpora Somnus, zos Lang itaque effuso requierunt membra Sopore, , P. Virgil. T. III. S

279쪽

PUB. VIRGILII

EffgIes ad eum culicis devenit, & illi

Tristis ab eventu cecinit convicia mortis. Inquiti equid meritus, ad quae delatus acerbas Cogor adire υvices λ tua dum mihi carior ipsa , et in Vita suit vita, rapior per inania ventis: Tu lentus refoves jucunda membra quiete. Ereptus tetris a cladibus: at mea Manes Viscera Lethaeas cogunt transnare per undas: Praeda Charontis agor. Viden' ut flagrantia taedis 1 Is Lumina collucent insestis omnia templis; Obvia Tisiphone, serpentibus undique comta, Et flammas ct saeva quatit mihi verbera poenae: Cerberus & diris flagrant latratibus ora, i Anguibus hinc atque hine horrent cui colla reflexis, aeto Sanguineique micant ardorem luminis orbes.

Heul quid ab ossicio digressa est gratia, quum te Restitui superis lethi iam limine ob ipso λ ἡ Praemia sunt pietatis ubiὸ pietatis honores . et

In vanas abiere vices: & rure recessit , . 22ς

Iustitiae prior illa fidest instantia xIdi

Alterius, sine respectu mea sa21 relinquenset . a Ad pariles agor eventus: fit poena merenti: Poena fit exitium:'modo sit dum grata voluntas, i Existat par ossicium. Feror avia carpens, et i 23sΛvia Cimmerios inter distantia lucos: Quem circa tristes densentur in omnia poenae. Nam: vinctus sedet immanis serpentibus Otos,

280쪽

Devictum maestus procul adspiciens Ephialten,

Conati quondam quum sint incendere mundum: a 3 sEt Tityos, Latona, tuae memor anxius irae, Implacabilis ira nimis, Iacet alitis esca. Perreor a tantis insistete, terreor umbris, Ad Stygias revocatus aquas. Vix ultimus amni Restat, nectareas divam qui prodidit escas, et 4 Gutturis arenti revolutus in omnia Sensu. Quid, saxum procul adverso qui monte revolvit, Contemsisse dolor quem numina vincit acerbus,ptia quaerentem frustra λ Vos ite puellae, Ite, quibus taedas accendit tristis Erinnys, 24sSicut Hymen praelata dedit connubia mortis rAtque alias alio densat super agmine turmas, Impietate sera vecordem Colchida matrem, Anxia sollicitis meditantem vulnera gnatis:

Iam Pandionias miseranda prole puellas, a soQuarum vox Ityn, & Ityn, quod Bistonius Rex,

orbus epops maeret volucres evectus In auras. At discordantes Cadmeo sanguine fratres Iam truculenta serunt infestaque vulnera corpus Alter in 'alterius: jamque adversatus uterque, assImpia germani manat quod sanguine dextra. Eheul mutandus numquam labor: auferor ultra In diversa magis: distantia numina cerno: Elysiam tranandus agor delatus ad undam. Obvia Persephone comites Heroidas urget 26o

SEARCH

MENU NAVIGATION