P. Virgilii Maronis Opera ex recensione N. Heinsii et P. Burmanni ad Chr.Gottl. Heyne editionem accuratissime exacta, cum notis selectioribus. Tomus 1 3

발행: 1784년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PUB. VIRGILII

Exsultantque aestu latices: surit intus aquai Fumidus atque alte Spumis exuberat amnis: 46sNee jam se capit unda; volat vapor ater ad auras.

Ergo iter ad regem polluta pace Latinum Indicit primis iuvenum, & jubet ,rma parari, Tutari Italiani, detrudere finibus hostem:

Se satis ambobus, Teucrisque venire Latinisque. 47o Haec ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit; Certatim sese Rutuli exhortantur in arma. Hune decus egregium formae movet atque juventae; . Hunc atavi reges, hunc claris dextera lactis. . Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet , 473Alecto in Teucros Stygiis se concitat alis; Arte nova speculata locum, quo litore pulcher Insidiis cursuque seras agitabat Iulus. Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo Objicit, & noto nares contingit odore, acto Ut cervum ardentes agerent: quae prima laborum Caussa suit, belloque animos accendit agreStes. Cervus erat forma praestanti & cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum Nutribant, Tyrrhusque pater, cui regia parent 483

ve n. malorum pro laborum vulgo ex interpretatione. 683 Drrheusque legebatur ante Hein s. quod praeseras , quia altera in T)rrhides a poeta est procliacta. Est tamen exem

plum in contrarium Belides su p. lib. II, 81. sed nomen illud adhuc suspectum habet Heynius. Diuitiam by Corale

32쪽

AENEIDOS LIB. VII.

27 Armenta, & late eustodia credita campi. Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura Mollibus intexens ornabat cornua Sertis, Pectebatque serum, puroque in fonte lavabat. Ille, manum patiens, mensaeque adsuetus herili, 4so Errabat silvis; rursusque ad limina nota Ipse domum sera quamvis se nocte serebat. Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli Commovere canes: fluvio quum sorte secundo

Deflueret, ripaque aestus viridante levaret. 49s Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curvo direxit spicula cornu:

Nec dextrae erranti deus asuit; actaque multo Perque uterum sonitu perque ilia venit arundo. Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit, soo Successitque gemens stabulis, questuque cruentus, Atque imploranti similis, tectum omne replebat. Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,

Auxilium vocat, & duros cσnclamat agreStes. -

olli spestis enim tacitis latet aspera silvis sos

Improvisi adsunt: hic torre armatus obusto,

Stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum Rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,

33쪽

PUB. VIRGILII

agQuadrifidam quercum cuneis ut sorte coactis Scindebat, rapta spirans immane securi. IIo At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi

Ardua tecta petit stabuli; & de culmine summo

Pastorale canit signum, cornuque recurvo Tartaream intendit vocem: qua protenus omne Contremuit nemus, & silvae intonuere prosundae . sis

Audiit δc Triviae longe lacus; audiit amnis Sulla rea Nar albus aqua, sontesque Velini:

Et trepidae matres pressere ad pectora natos. Tum vero ad vocem celeres, qua buccina signum

Dira dedit, raptis concurrunt undique telis 32o Indomiti agricolae: nee non & Troia pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis. Direxere acies. Non jam certamine agresti, Stipitibus duris agitur sudibusve praeustis; Sed ferro ancipiti decernunt, atraque late S2s Horrescit strictis seges ensibus, seraque fulgent Sole lacessita, ct lucem sub nubila jactant: i

sio Seladebant Μedie. & Seheger. ut ad agrestes rearatur. si h Ante Ηeins. distinxerant vulgg. Edd. post perit. sis Concutitur pr. Rottend. insonuere Rom. & alii Pier. α Heins. st 6 a. omnis Menag. pr. quod placet Bur manna .rt ad is ea Oudare. quod alibi Oeeurrit. sh a Dubitae Burm. an legendum sit, campist e. a. Cur tamen in eartristhaereas, cum domus serta, foribus apertis bene dicatur. 13 Surrexere pr. Hamb. pro var. lea. sas decertant Bi-got. a m. Sec. utraque Sec. Moret. 326 a mac De Zulich. 7 tr x repercussa pro vat. lea. Μoret. teri. ex inim. Diuiti eo by Corale

34쪽

AENEIDOS LIB. VIL as

Fluctus uti primo coepit quum albescere vento, Paullatim sese tollit mare, dc altius undas Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. saci Hic juvenis primam ante aciem stridente sagitta, Natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo Sternitur; haesit enim sub gutture vulnus, & udae Vocis iter tenuemque inclusit Sanguine vitam. Corpora multa viro m circa, seniorque Galaesus, 33sDum paci medium se offert: justissimus unus

Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis: Quinque greges illi balantum , quina redibant

Armenia, Zc terram centum vertebat aratris.

Atque ea per campos aequo dum Μarte geruntur, 3 4o Promissi dea secta potens, ubi sanguine bellum Imbuit, & primae commisit funera pugnia, Deserit Hesperiam, & coeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba:

En persecta tibi bello discordia tristi. 34s

s1 ponto in fine plures. ss 33 exis e. aliquot Pier, eum Dor vili. 333 Galesus vulgo. 337 aoris Medie. Pierii,

tresque Burm. 34o saevo Marte emenaat Marulandus ad Stat. refragante Burmanno. 342 munera p. conj. Μarkl. ad Stat. sed dimim funera c. ut committere eaedem. I I converta Medi c. a m. pr. quod Cuningham. probat. Con. terus ap. Heins. conjecit: c. convexa pstragrans vel pere , rarer . satis jejune. Latet, ut Heynio videtur, vox vecta vel similis in convexa; & forte ab initio scriptum erat in antiquo libro: caelique e rita pyr aurar. 343 Quae sequuntur nescit Heynius an melius sie distinguanturi En t titio Dic - jungant. GuandoqMidem A. r. r. Teucros, Hoc etiam bis addam sqq. 2 4. .

35쪽

PUB. V IRGILII

DIe, In amicitiam coeant, dc foedera jungant:

Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros. Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas, Finitimas in bella seram rumoribus urbes, Accendamque animos insani MartIs amore: sso Undique ut auxilio veniant: spargam arma per agros. Tum contra Iuno: Terrorum dc fraudis abunde est. Stant belli caussae: pugnatur comminus armiS. Quae sors prima dedit, sanguis novus imbuit arma. Talia connubia, dg tales celebrent hymenaeos IssEgregium Veneris genus dc rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auraS, Haud pater ille velit, summi regnator Olympi. Cede locis. Ego, si qua super sortuna laborum est, Ipsa regam. Tales dederat Saturnia voceS. . 36OIlla autem adtollit stridentes anguibus alas, Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus, Italiae medio sub montibus altis, Nobilis dc fama multis memoratus in Oris, Amsancti valles. Densis hunc frondibus atrum s 6s Urget utrinque latus nemoris, medioque fragosus

Dat sonitum saxis dc torto vertice torrens.

emendabat, ut membranae essent alarum parum feliciter. 366 utrumque aliquot Heins. frago3is, ut ad raxis reseratur, aliquot Pier. Hein s. & Burm. .

36쪽

AENEIDOS LIB. VII. 3r

Hic specus horrendum, saevi spiracula Ditis, Μonstratur, ruptoque ingens Acheronte vorago Pestiferas aperit fauces: quis condita Erinnys, froInvisum numen, terras coelumque levabat. Nec minus interea extremam Saturnia bello Imponit regina manum. Ruit omnis in urbem

Pastorum ex acie numerus, caesosque reportant,

Almonem puerum, foedatique ora Galaesi: 37s Implorantque deos, obtestanturque Latinum. Turnus adest, medioque in crimine caedis & igni Τerrorem ingeminat: Teucros in regna vocari; Stirpem admisceri Phrygiam; se limine pelli. Tum, quorum adtonitae Baccho nemora avia matres 3 Io Insultant thiasis, neque enim leve nomen Amatae Undique collecti coeunt, Μartemque fatigant. Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, Contra fata deum, perverso numine poscunt. Certatim regis circumstant tecta Latini. 38s Ille, velut pelagi rupes immota, resistit: Ut pelagi rupes, magno veniente fragore, Quae sese, multis circumlatrantibus undis,

dubie hoe verum est, Heynius inquit, modo interpunctio muteturi medioque in crimine, sinter criminationes Trojanorum eaedis ignis Te rorem ingeminax, h. minatur caedem & ignem. Bur m. conj. c. iniqua, quod non debebat, eum ipse lectionis diversitatem laudet. sis r. Oranni -Μedie. Pierii, quod defendi posse censet Burm. si reges legantur cum Menag. di Hamb. pr. Diqitigod by Corale

37쪽

PUB. UIRGILII

Mole tenet; scopuli nequidquam & spumea circum Saxa fremunt, laterique illisa relanditur alga. s sto

Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas Consilium, & saevae nutu Iunonis eunt res; Multa deos, aurasque pater testatus inanes,

Frangimur heu satis, inquit, serimurque procellat Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 39s O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit Supplicium; votisque deos venerabere seris. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus: Funere selici spolior. Nec plura locutus Sepsit se tectis, rerumque reliquit habenas. 6cio Mos erat Hesperio in Latio, quem protenus urbes

Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum

Roma colit, quum prima movent in praelia Martem , Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum, Hyrcanisve Arabisve parant, seu tendere ad Iniuos, fios Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa.

Sunt geminae belli portae sic nomine dicunt Relligione sacrae, dc saevi formidine Martis:

Centum aerei claudunt vectes, aeternaque serri Roborat nec custos absistit limine Ianus. 6to Has , ubi certa sedet patribus sententia pugnae, Ipse sSyr expugnare aliquot Pier. s y testatu plures, minus com ter tum arar inanes Hamb. ali. ut aras seederis aut hospitii designet. Blanditur haee lectio Burmanno & Maria. Heynio vero non . 6os exto naquo Parrh. 6rt me Medic. a m. see. ut referatur ad limina, interpolatum. Diuiti sed by Corale

38쪽

AENEIDOS LIBE R VII. 33

Ipse, Quirinali trabea cinctuque Gabino Insignis, reserat stridentia limina Consul;

Ipse vocat pugnas: sequitur tum cetera pubes: AEreaque adsensu conspirant cornua rauco. 6 Is

Hoc & tum AEneadis indicere bella Latinus

Μore jubebatur, tristesque recludere portas. Abstinuit tactu pater, aversusque refugit Foeda ministeria, & caecis se condidit umbris. Tum regina deum coelo delapsa morantes deto Impulit ipsa manu portas, & cardine verso Belli serratos rupit Saturnia postes. Ardet inexcita Λusonia, atque, immobilis ante, Pars pedes ire parat campis; pars arduus altis

Pulverulentus equis serit: omnes arma requirunt. 6as

Pars leves clipeos & spicula lucida tergunt Arvina pingui, subiguntque in cote secures: Signaque serre iuvat, sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes Tela novant; Atina potens, Tiburque superbum , 63o Ardea, Crustumerique, & turrigerae Antemnae. Tegmine tuta cavant capitum, flectuntque salignas

Era Sabino plerique ap. Pier. de Bigot. a m. see. 63 3 stridenti limine conj. Burm. perperam. 6r s accentN eoni. Heins. 6it a Dersur tres ap. Burm. sors antris Dor vili. ε23 Arusianus Messius in suo libro legerati A et in excitam Ausoniam. Argutatur in hoc librarii lapsu Heinsius. 4 26 rergent plures & probatiores Pierii i item Medi c. di alii cum Probo ap. Helias. 628 jubet Medie. forte luber, addit Helns. i5 a sura conj. Heins.

P. Virgil. T. III. C

39쪽

PUB. VIRGILII

Umbonum crates: alii thoracas aenos, Aut laeves ocreas lento ducunt argento.

Vomeris huc & salcis honos, huc omnis aratri 63s

Cessit amor: recoquunt patrios fornacibus enses. Classica jamque sonant: it bello tessera signum.

Hic galeam tectis trepidus rapit: ille frementes Ad juga cogit equos; clipeumque, auroque trilicem

Loricam induitur; fidoque accingitur ense. 64 Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, Qui bello exciti reges, quae quemque Secutae Complerint campos acies; quibus Itala jam tum Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divae, & memorare potestis; 64s Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemtor divam Μezentius, agminaque armat. Filius huic juxta Lausus, quo pulchrior alter Non suit, excepto Laurentis corpore Turni. 6s Lausus equum domitor, debellatorque ferarum, Ducit Agyllina nequicquam ex urbe Secutos

633 aeneos Medie. eleganter, ait Hein s. Saltem serri potest. 64. I monete magna Codd. pars, ut solet , etiam Servius, cte pro emendatione fragm. Vatic. Heinsius conjiciebat , cum tuque monete , ne bis idem versus occurreret; nam legitor ille totidem verbis lib. X, I 63. At vero quot versus in vir gilio de in Homero essent mutandi, si hoe sequi vellemus

642 auitἰ Medic. Colot. & Burm. excerpta. 643 Compulerint alicubi Iegi Pierius narrat. 6st Agellina nonnulli, Agelina Franc. de Dorvili. cum Goth. ali. Aguilina Maronem dedisse arbitratur Heinsius et ex Diuiligod by Coos e

40쪽

AENEIDOS LIB. VII.

Mille viros; dignus, patriis qui laetior esset Imperiis, & cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palma per gramina currum, fissVictoresque ostentat equos, satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus: clipeoque insigne paternum Centum angues , cinctamque gerit serpentibus hydram: Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit oras, 66o Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor, Geryone exstincto, Tirynthius adtigit arva, Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones: Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. 66s Ipse pedes tegumen torquens immane leonis, Terribile impexum saeta, cum vntibus albis Indutus capiti, sic regia tecta subibat Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu.

Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, oro Fratris Tiburti dictam cognomine gentem,

ε 3s I. fama Maerob. Sat. V, Is non Insolenti varietate. Porro per agmina miti. a m. pr. 676 ostenvit aliquot Pier. n. forti Codd. ap. Pierium ex interpretatione. ο st in s. Sprol. & Leid. un. & aliquot Pler. 66o Funivo un. Leid.

a m. pr. quod Catroeus dedit, nee vidit se deterius ae vulgari pro exquisitiore dare. Porro in nonnullis horas, & vulgo atirae legitur . Ad rublimes e. auras sunt qui leganta p. Pier. 66 x in ι. Oudari. Hein s. eoni. aut. 666 tegmen vulgo. 66 implexum aliquot Pieriani, & duo Burm. 663 tune γ. t. tenebat Spiot. 66s Hercuborq. Goth. teri.

SEARCH

MENU NAVIGATION