P. Virgilii Maronis Opera ex recensione N. Heinsii et P. Burmanni ad Chr.Gottl. Heyne editionem accuratissime exacta, cum notis selectioribus. Tomus 1 3

발행: 1784년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

PUB. VIRGILII

I IDiscessu mugire boves, atque omne querelis et IsImpleri nemus, ct colles clamore relinqui. Reddidit una boum vocem, vastoque sub antro

Diugiit, & Caci spem custodita sesellit.

Hic vero Alcidae suriis exarserat atro Felle dolor: rapit arma manu, nodisque gravatum 22o Robur: ct aetherii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem

Turbatumque oculi. Fugit ilicet ocior Euro, Speluncamque petit: pedibus timor addidit alas. Ut sese inclusit, ruptisque immane catenis et asDejecit saxum, serro quod & arte paterna Pendebat, fultosque emuniit objice postes: Ecce furens animis aderat Tirynthius, omnemque Accessum lustrans: huc ora ferebat & illuc, Dentibus infrendens. Ter totum servidus ira 23o

Lustrat Aventini montem; ter saxea tentat Limina nequidquam: ter sessus valle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis, Speluncae dorso insurgens, altissima visu ;ars exardet vel exarsit malebat Dorvili. nec male. 22 x aerii vulgo. 122 trementem tres Burm. 223 oculor Gild. quod Heinsio merito arridebat: oculis vulgo ubique legitur , quod utique amplectendum, etiam tanquam magis epicum, pro vulgari r turbaros oculos habentem. s13a Azentinum tert. Bottend. pro di v. le t. & Oudari. a 32 Mire distinguebant aliqui ap. Serv. ter s. t. Iimina: ne

62쪽

AENEIDOS LIB. VIII.

γDirarum nidis domus opportuna volucrum. 23sHanc, ut prona jugo laevum incumbebat ad amnem, Dexter in adversum nitens concussit, dc imis Avulsam solvit radicibus: inde repente Impulit: impulsu quo maximus insonat aether: Dissultant ripae, refluitque exterritus amnis. 24 At specus ct Caci detecta adparuit ingens Regia, & umbrosae penitus patuere cavernae: Non secus, ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes, & regna recludat Pallida, dis invisa; superque immane barathrum 24sCernatur, trepidentque immisso lumine Manes. Ergo insperata deprensum in luce repente, Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem, Desuper Alcides telis premit, omniaque arma Advocat, & ramis vastisque molaribus instat. aso, Ille autem, neque enim suga jam super ulla pericli, Faucibus ingentem sumum, mirabile dictu, Evomit, involvitque domum caligine caeca, Prospectum eripiens oculis; glomeratque sub antro Fumiseram noctem, commixtis igne tenebris. 23sNon tulit Alcides animis, seque ipse per ignem Praecipiti injecit saltu, qua plurimus undamaa 6 ondebat tert. Rottend. a 39 intonat aliquot Pieria& Helias. & sic editum a Cuningham. 246 trepidant vulgo, quod Rom. quoque exhibet et recte si quid video, modoque absit . st 48 insusta paventem Codd. ap. Pier. asa p. est vulgo. s s Fumigeram Menag. pr. Bigot. &Goth. teri. s7 iecit, quod Rom. tuetur. Di tirod by Corale

63쪽

ss PUB. VIRGILII

Fumus agit, nebulaque ingens specus aestuat atra. Hie Cacum in tenebris incendia vana vomentem Corripit in nodum complexus, ct angit inhaerens 26 oElisos oculos, dc siccum sanguine guttur. Panditur extemplo soribus domus atra revulsis: Abstractaeque boves abjurataeque rapina Caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo 26sTerribiles oculos, vultum, villosaque sartis

Pectora se miseri, atque exstinctos saueibus ignes. Ex illo celebratus honos, laetique minores Servavere diem, primusque Potitius auctor, Et domus Herculei custos Pinaria sacri et o

Hanc aram luco statuit, quae Maxima semper Dicetur nobis, & erit quae maxima Semper. Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum

Cingite fronde comas, dc pocula porgite dextris,

Communemque vocate deum,& date vina volentes. a says movent m Goth. teri. cum tert. Μentei. quod mire blandiebatur viro docto, qui recte observabat, vomere jam anteceSSisse, monenIem autem esse exquisitius & proprium in tali re poetarum verbum. asa reclusis aliquot Pier. Dorv.& Oudari. pro var. lect. reprehὰς Goth. teri. 264 imm ne Goth. teri. 268 celebratu pars Heinsianorum Codd. aro Cum hoe versu finiendam arbitratur Heynius sententiam,& versus a I-2 ejiciendo tanquam commentitios & alterum ex altero procu um. 172 Μarkland. ad Stal. III. Silv. I, mresecabat hemistichium: ου erit quae m. r. Sane nihil hoc versu jejunius. 273 Ergo a. Priscian. ap. Heins. 274 spargite Dor vili. & aliquot .Pier, Diuiti sed by Cooste

64쪽

Dixerat: Herculea bicolor quum populus umbra Velavitque comas, soliisque innexa pependit:

Et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes In mensam laeti libant, divosque precantur. Devexo interea propior fit vesper Olympo: ago Iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, Pellibus in morem cincti, flammasque serebant. Instaurant epulas, & mensae grata secundae Dona serunt, cumulantque oneratis Iancibus aras. Tum Salii ad cantus, incensa altaria cireum, Populeis adsunt evincti tempora ramis; Hic juvenum chorus, ille senum; qui carmine Iaudes Herculeas & sacta serant: ut prima novercae Monstra manu, geminosque premens eliserit angues:

Ut bello egregias idem disjecerit urbes, 29 Trojamque cichaliamque: ut duros mille labotes Rege sub Eurystheo, satis Iunonis iniquae, Pertulerit. Tu nubigenas, invicte, bimembres Hylaeumque, Pholumque manu, tu Cresia mactas Prodigia, & vastum Nemeae sub rupe leonem. 29sΤe Stygii tremuere lacus, te janitor Orci

ossa super recubans antro semesa cruentor

Nec te ullae facies, non torruit ipse Typhoeus

Arduus, arma tenens: non te rationis egentem Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. 3 QOηνν in mensa aliquot Pierii. 1 3 fisum mulit, ct haud du

bie melius. Disiligod by Cooste

65쪽

PUB. VIRGILII

Salve, vera Iovis proles, decus addite divis Et nos, & tua dexter adi pede sacra Secundo. Talia carminibus celebrant: super omnia Caci Speluncam adjiciunt, spirantemque ignibus ipsum.

Consonat omne nemus strepitu,collesque resultant. 3os

Exin se cuncti divinis rebus ad urbem Persectis reserunt. Ibat rex Obsitus aevo, Et comitem AEnean juxta, natumque tenebat Ingrediens, varioque viam sermone levabat. Miratur, facilesque oculos fert omnia circum 3IoaEneas, capiturque locis; & singula laetus

Exquiritque auditque virum monumenta priorum. Tum rex Evandrus, Romanae conditor arcis: Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant, Gensque virum truncis & duro robore nata: 3Is Quas neque mos, neque cultus erat: nec jungere tauros, Aut componere opes norant, aut parcere parto: Sed rami, atque asper victu venatus alebat.

Primus ab aetherIo venit Saturnus Olympo, Arma Iovis fugiens, & regnis exsul ademtis. 32o Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in Oris. Aurea quae perhibent, illo sub rege suerunt

66쪽

AENEIDOS LIB. VIII. 6t

Saecula: sic placida populos in pace regebat. 32sDeterior donec paullatim ac decolor aetas, Et belli rabies, & amor successit habendi. Tum manus Ausonia, & gentes venere Sicanae; Saepius & nomen posuit Saturnia tellus. Tum reges, asperque immani corpore Thybris: 33oΛ quo post Itali fluvium cognomine Τhybrim

Diximus: amisit verum vetus Albula nomen.

Ne pulsum patria, pelagique extrema Sequentem, Fortuna omnipotens & ineluctabile satum His posuere locis: matrisque egere tremenda 33sCarmentis Nymphae monita, & deus auctor Apollo. Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat &aram, Et Carmentalem Romano nomine portam: Quam memorant Nymphae priscumCarmentis honorem

Vatis fatidicae: cecinit quae prima suturos 3 eo AEneadas magnos, dc nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum Rettulit, & gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. Nec non & sacri monstrat nemus Argileti, 34s

Testaturque locum, & letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem & Capitolia ducit,

Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.

31s longa Serv. 3 3 m. Ausoniae vulgo. 339 Ut ni me interpungitur, totus hic versus fiigere videtur , & elidere malit Heynius. 342 asper pr. Hamb. I46 mortem A. aliquot Pier. . Diqiligoo by Cooste

67쪽

6E PUB. VIRGILII

Iam tum relligio pavidos terrebat agrestes Dira loci: jam tum silvam saxumque tremebant. 33 Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem, Quis deus, incertum est, habitat deus: Λrchades ipsum Credunt se vidisse Iovem, quum Saepe nigrantem tigida concuteret, dextra nimbosque cieret. . Haec duo praeterea disjectis oppida muris, 3ssRelliquias veterumque vides monumenta virorum.

Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem: Ianiculum huic, illi suerat Saturnia nomen. Talibus inter se dictis ad tecta subibant Pauperis Evandri, passimque armenta videbant a fici Romanoque soro & lautis mugire Carinis. Ut ventum ad sedes: Haec, inquit, limina victor Alcides subiit; haec illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes: & te quoque dignum Finge deo; rebusque veni non asper egenis. 36s Dirit, & angusti subter fastigia tecti Ingentem Annean duxit, stratisque locavit Effultum soliis & pelle Libystidis ursae. Nox ruit, di suscis tellurem amplectitur alis. At Venus haud animo nequidquam exterrita mater,37

s. Mutavit Heynitis interpunctionem, quam miratur nemini moram fecisse. Vulgor concuteret dextra , n. Quis quaeso clipeum, si aegis pro clipeo est, Axtra vibret FI ν bem vulgo. 36r latir ap. Schia. Hor. Cruqu. caverni, Parrh. a m. sec. Rom. perperam. 36ν Alii novam sententiam ordiuntur cum hoc versu, alterumque 3 Io subjiciunt. Diuitiaco by Corale

68쪽

AENEIDOS LIB. VIII. Os

Laurentumque minis & duro mota tumultu, Vulcanum adloquitur, thalamoque haec conjugis aureo

Incipit, & dictis divinum adspirat amorem: Dum bello Argolici vastabant Pergama reges Debita, casurasque inimicis ignibus arces; 3 sNon ullum auxilium miseris, non arma rogavi Artis opisque tuae: nec te, carissime conjunx, Iocassumve tuos volui exercere labores:

Quamvis & Priami deberem plurima natis, Et durum AEneae flevissem saepe laborem, 3 Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris. Ergo eadem supplex venio, & sanctum mihi numen Arma rogo, genitrix nato. Te filia Nerei, . Te potuit lacrimis Tithonia flectere conjunx. Adspice, qui coeant populi, quae moenia clausis 3 is Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum. Dixerat: & niveis hinc atque hinc diva lacertit

Cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente Accepit solitam flammam : notusque medullas Intravit calor, & labefacta per ossa cucurrit. 39

37ν opusve aliquot Pier. di pr. Μoret. ac Leid. Si opustast v quam legeretur, non improbandum diceret Heynius. 3 ta imperio Obl. Pieri cum aliis & pars Hein s. Arvis Moret. sec. 8s quo c. pr. Μoret. pro quor ut Helns. SuSpicatur. Schol. Hor. ap. Burm. qua. 386 porris Franc. exitium quart. Moret. 389 medullis pr. voss. & Leid. a m. pr. Recte Burmannus hoc serioris aevi esse pronuntiat. 39o calefaria plerique Piet. & Hein . et i m Rom. sed alte. rum tuetur Medi c. cum aliis de ervio, haud dubie exquisitius.

69쪽

64 PUB. VIRGILII

Non secus atque olim, tonitru quum rupta corusco Ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis, & formae conscia conjunx. Tum pater aeterno satur devinctus amore:

Quid caussas petis ex alto λ fiducia cessit a sQuo tibi, diva, meiὸ similis si cura fuisset,

Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset; Nec pater omnipotens Troiam, nec fata vetabant. Stare, decemque alios Priamum superesse per annos.

Et nunc, si bellare paras, atque haec tibi mens est; 4 Co Quidquid in arte mea possum promittere curae , Quod feri ferro, liquidove potest electro, Quantum ignes animaeque valent; absiste precando Viribus indubitare tuis. Ea verba locutus, Optatos dedit amplexus, placidumque petivit clos Conjugis infusus gremio per membra Soporem.

Inde, ubi prima quies, medio jam noctis abactae

39 1 rapta tres Burm. 392 limine nusquam legitur.3ρο δε victus vii Igo ante Helias. 396 .cuid riιi Codd. Pier. Parrh. GVae tibi Medie. a m. pr. quod Heinsius distinctione adjuvat: fiducia cεesit 3 Guae tibi, dipa, mei s. r. f.

Rottend. Sec. Quo tibi, o ta, solito ita ter amantes blandimento, inquit Burna. quod alienum a gravitate epica: si cum subisset conj. Hein s. ne bis in eandem vocem desinat Versus. QI possunt p. c. Medi c. a m. pr. & multi Hein s. ac Burm. cum Goth. sec. io I ignesque malebat Cuning n. 4 3 notumque p. Nonius in Petere. 4o6 infusum aliquot Pier. Iulius Sabinus & Probus cum Carminio Ap. Servium ex emendatione parum docta . Bur mannus conj. placidusquσp. C. is,sum g. p. m. s. quod nemini facile probabitur. Disitigod by Corale

70쪽

AENEIDOS LIB. VIII.

esCurriculo expulerat somnum; quum semina primum, Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva Impositum, cinerem & sopitos suscitat ignes, 4 Io Noctem addens operi; famulasque ad lumina longo Exercet penso; castum ut servare cubile Conjugis, & possit parvos educere natos: Haud secus ignipotens, nec tempore segnior illo Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. 4 Is Insula Sicanium juxta latus aeoliamque Erigitur Liparem, sumantibus ardua saxis :Quam subter specus & Cyclopum exesa caminis Antra AEtnaea tonant, validique incudibus ictus Auditi reserunt gemitum, striduntque cavernis 42o Stricturae Chalybum , & sornacibus ignis anhelat; γ Vulcani domus, & Vulcania nomine tellus. Hoc tunc ignipotens coelo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque,Steropesque, & nudus membra Pyracmon. 42SHis informatum manibus jam parte polita Fulmen erat: toto genitor quae plurima coelo Dejicit in terras: pars impersecta manebat. Tres imbris torti radios, tres nubis aquosae

4οῖ explerant Ed. Masuic. ceu f vulgo ante Helias.

4io Recte post Impositum distinctum a Bur manno secundum Servium. Habet ista VOX notionem necessitatis, quae Urger. 4r6 Sicanum Parrh. & Dor v. non male. 4I3 subtus ali-iquot Pier. 4rst sonant multi ap. Burm. cum Goth. Sec.

validisque tres recentiores. 42o gemitur Medi c. cum aliis Heins. 4χ3 Huc vulgo ante Helns. ις 24 vulti pr. Ha .nta

P. Virgil. T. III. E

SEARCH

MENU NAVIGATION