P. Virgilii Maronis Opera ex recensione N. Heinsii et P. Burmanni ad Chr.Gottl. Heyne editionem accuratissime exacta, cum notis selectioribus. Tomus 1 3

발행: 1784년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

PUB. VIRGILII

Λdvectum Atinean classi, victosque Penates Inferre, dc satis regem se discere posci, Edoceat, multasque viro se adjungere gentes Dardanio, & late Latio increbrescere nomen. Quid struat his coeptis, quem, si sortuna Sequatur, Is Eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi, Quam Turno regi, aut regi adparere Latino. Talia per Latium: quae Laomedontius heros

Cuncta videns magno curarum fluctuat aestur Atque animum nunc huc celerem, nune dividit illuc, ae In partesque rapit varias, perque omnia Versat. Sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis Sole repercussum, aut radiantis imagine lunae,

omnia pervolitat late loca, jamque sub auras Erigitur, summique serit laquearia tecti. EsNox erat; & terras animalia fessa per omnes Alituum pecudumque genus sopor altus habebat; Quum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Atineas, tristi turbatus pectora bello, Procubuit, seramque dedit per membra quietem. 3 Hule deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno

1r Adventum plures. si 4 Dardanism o, vir doctus In

Mise. Obm. Iv. Tom. II, p. 38o. non prorsus male etsi enim vis Dardanius & similia saepe occurrunt. tamen nomen nude positum minus gratum videtur r increbescere vulgg. 3 l. xtudeat e. Goth. sec. ιυ radientis Gud.& pr. Roti.

sic in f 6to radientia in multis scriptum a p. Burm. ut Maliis locis. 11 multos lacunaria legisse narrat Serv. satis indocte. 26 a. versa Goth. Icc.

52쪽

AENEIDOS LIB. VIII. 4

Populeas Inter senior se adtollere frondes iVisus. Eum tenuis glauco velabat amictu Carbasus, & crines umbrosa tegebat arundo.

Tum sie ad sari, di curas his demere dictis: aso sate gente deam, Trojanam ex hostibus urbem

Qui revehis nobis, aeternaque Pergama Servas, Exspectate solo Laurenti, arvisque Latinis; Hie tibi eerta domus: certi, ne absiste, Penates e Neu belli terrere minis. Tumor omnis & irae 4o Concessere deum. Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, ΤrIgInta capitum laetus enixa, jacebit; Alba, solo recubans, albi circum ubera nati. 4s Hie loeus urbis erit, requies ea certa laborum: Ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. Haud incerta cano. Nunc qua ratione, quod instat Expedias victor, paucis, adverte, docebo. 3 Arcades his oris, genus a Pallante prosectum, Qui regem Evandrum comites, qui signa secuti, Delegere locum, & posuere in montibus urbem,

4o Timor non pauci. ετ profugit nova moenia Teueris

suppletur versus in multis, quisi Serv. Heins. & Burna. viis derunt; perperam accepta voce concessere . s41 ni vana

putar Gud. a m. pr. non male, inquit Heins. immo ad se sum pessime, addit Heynius. tridenis duo Burm. eum, pr. Goth. 48 e. e. iarbem Goth. teri. quod equidem ma

lit Heynius a poeta profectum in vaticinio. Duiligeo by Corale

53쪽

4I PUB. VIRGILII

Pallantis proavi de nomine Pallanteum. Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina: ssHos castris adhibe socios, ct foedera junge. Ipse ego te ripis & recto flumine ducam,

Adversum remis Superes subvectus ut amnem.

Surge age, nate dea; primisque cadentibus astris Iunoni ser rite preces, iramque minasque eo Supplicibus supera votis. Mihi victor honorem Persolves. Ego sum, pleno quem flumine cernis Stringentem ripas, & pinguia culta Secantem, Caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit. 6sDixit, deinde lacu fluvius se condidit alto,

Ima petens. Nox . Enean somnusque reliquit.

Surgit, & aetherii spectans orientia solis Lumina, rite cavis undam de flumine palmis Sustulit, ac tales effundit ad aethera voces: o Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est, Tuques

σε foedere alii ap. Serv. & Gud. ac pr. Moret. cum multisa p. Burm. sed osten Sa aure, ait Heynius. 17 rerio Menag. pr. & sic Cerda conj. Ad v. sis-6. 6o irasque compluresa p. Heins. de Burin. s6r donis multi ap. Pier. & Hein quem pleno gurgite e. aliquot Pier. 63 ruentem Moret.

1ec. V. not. ad h. φ 6s coxa domus Gud. e scit antiqtae pro erit emendat Faberi & Heins. exit transitive pro effert, exerit, accipit. Utrumque perperam, auctore Heynio.

coni. Heumann. 67 relinquit aliquot Pier. inter quos Rom. Jo Sustinet multi & vetustissimi, ex interpolatione, ut putat Heynius . Porro effudit lectura ante Helns. Diuitiaod by Cooste

54쪽

AENEIDOS LIB. VIII.

Tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, Accipite Atinean, & tandem arcete periclis.

Quo te cumque lacus, miserantem incommoda noStra, Fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis; 7s Semper honore meo, semper celebrabere donis, Corniger Hesperidum fusius regnator aquarum. Adsis o tantum, & propius tua numina firmes. Sic memorat, geininasque legit de classe biremes, Remigioque aptat; socios simul Instruit armis. S Ecce autem, subitum atque oculis mirabile monstrum, Candida per silvam cum foetu concolor albo Procubuit, viridique in litore conspicitur sus:

Quam pius A neas tibi enim, tibi maxima Iuno, Mactat sacra serens, & cum grege sistit ad aram. Is Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem Leniit, & tacita refluens ita substitit unda, Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis

Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo: 9o Labitur uncta vadis abies: mirantur & undae, Miratur nemus insuetum fulgentia longera Tuque o labri, tu, o, apud Pier. de Hein s. quod probabat Ge. Fabric. cum Cuning hamio. 76 venerabere plerique Pier. & bini Hein s. ex interpretatione. 78 o tandem vulgo lemina ante Hein s. placior ap. Donat. ex interp. tua omina emendaverat Palmer. Spici leg. p. 6r6. Sed -numaen pro voluntatis quacunque significatione, monito & oraculo, poetis saepius dictum occurrit. ad arast aliquot ap. Burm. sto incertum Non. Marcell. in P ιmor : peragunt multi & praestantiores. spi uda aliquot Pieri .

P. Viroi I. T. III. D

55쪽

PUB. VIRGILII

Seuta virlim fluvio pictasque innare carInas. olli remigio noctemque diemque fatigant, Et longos superant flexus, variisque teguntur 9s Arboribus, viridesque secant placido aequore silvas. Sol medium coeli conscenderat igneus Orbem, Quum muros, arcemque procul, ac rara domorum Tecta vident; quae nunc Romana potentia coelo AEquavit: tum res inopes Evandrus habebat. Io ocius advertunt proras, urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque serebat Ante urbem in luco. Pallas huic filius una, Una omnes juvenum primi, pauperque senatus, IOITura dabant; tepidusque cruor sumabat ad aras. Ut celsas videre rates, atque inter opacum Adlabi nemus, ct tacitis incumbere remis: Terrentur visu subito, cunctique relictis Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas aro Sacra vetat, raptoque volat telo obvius ipse; Et procul e tumulor Iuvenes, quae caussa subegit Ignotas tentare vias λ quo tenditis λ inquit.

94. navigio Ven. 97 axem pro div. lect. pr. Rottend. ρῖ arces Obl. & quidam alii Pier. quod recepit Catroeus , ut sint septem eolles, quibus postea fuit imposita. Sed frustra. Porror Et r. vulgo. sroo Evandor vulgo ante Helns. Io 3 tacitos Rom. & alii Pier. eum Colot. S Medic. quod ex interpretatione prosemam. Altera leti io exquisitior. 12 qua cura Menag. pr. cum aliquot Pier. iDiuitigod by Gorale

56쪽

AENEIDOS LIB. VIII.

Qui genus λ unde domo λ pacemne huc sertis, an arma Tum pater AEneas puppi sic satur ab alta, ris

Paciferaeque manu ramum praetendit olivae:

Trojugenas ac tela, vides inimica Latinis: Quos illi bello profugos egere Superbo. Evandrum petimus. Ferte haec, & diei te lectos

Dardaniae venisse duces, socia arma rogantes. II

obstupuit tanto percussus nomine Pallas: Egredere o, quicumque es, ait, evramque parentem Adloquere, ac nostris succede penatibus hospes. Excepitque manu, dextramque amplexus inhaesit. Progressi subeunt luco, fluviumque relinquunt. IasΤum regem AEneas dictis adfatur amicis: optime Grajugenam, cui me fortuna precari, Et vitta comtos voluit praetendere ramos:

Non equidem extimui, Danaum quod ductor ,& Areas, Quodque ab stirpe fores geminis conjunctus Atridis; rao Sed mea me virtus, & sancta oracula divam, Cognatique patres, tua terris didita fama, Conjunxere tibi, & satis egere volentemri4 suod genus λ vulgo, si , protendῖν Gud. a m. see. νο- tenaeis miti. o Da dania. ducor Heynio admodum displieent h. l. inprimis eum sequatura tanto p. u. Requirit DaManios visos; nam & hos malit quam ducstr . Da δε-nios unus Montal b. exhibet. D. advenisse quatu 2 ap. Burm. a m. see. percubus vulgo. ta4 Accepitque uulgor dextraqua aliquot Pier. eum Sehol. Stat. sic erit dextra inobarit. Porro implexus alii Burm. rso a frimo vulgo. a 3 r Sed tua me uisitis r. d. f Cognatique pax et s. o. d. Conjunxera tibi s vir doctus Obss. Misc. vol. I, p. 1 f. in . ni subtilitate.

57쪽

PUB. VIRGILII .

Dardanus, Iliacae primus pater urbis & auctor, Electra, ut Graii perhibent, Atlantide cretus, IasAdvehitur Teucrost Electram maximus Atlas Edidit, aetherios humero qui Sust Inet orbes. Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit.

At Maiam , auditis si quidquam credimus, Atlas, I 4 Idem Atlas generat, coeli qui sidera tollit.

Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus non legatos, neque prima per artem Tentamenta tui pepigi: me, me ipse, meumque Objeci caput, dc supplex ad limina veni. Iclx Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello Insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant 2 Et mare, quod supra, teneant, quodque adluit infra. Accipe, daque fidem. Sunt nobis sortia bello Isci Pectora, sunt animi, & rebus spectata juventus. Dixerat AEneas. Ille os, oculosque loquentis Iam dudum, & totum lustrabat lumine corpus. Tunc sic pauca refert: ut te, sortissime Teucrum,. Accipio agnoscoque libensi ut verba parentis, III

a m. pr. unde Hein s. conj. auditi si quicquam credimur , quod nemo facile praestare dicat, ut ait Heynius. I g. rorquet Schol. Hor. & Edit. Iunt. st 47 Insequitur nos etsi p. Hein, ius distinguebat. is x oroue o. Leiὸ. quod Cu-: ningham. conjiciebat. sis 4 iuirirrime Exc. Burm. a13 Ataspicio aliquot Pier. & Ed. Ven.

58쪽

Et vocem Anchisae magni vultumque recordori Nam memini Hesionae visentem regna sororis

Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, Protenus Arcadiae gelidos invisere fines. Tum mihi prima genas vestibat flore juventa' I6o Nirabarque duces Teucros, mirabar & ipsum Laomedontiaden: sed cunctis altior ibat Anchises. Mihi mens juvenali ardebat amore Compellare virum, & dextrae conjungere dextram: Accessi, & cupidus Phenei sub moenia duxi. 16sIlle mihi insignem pharetram, Lyciasque sagittas Discedens, chlamydemque auro dedit intertextam, Frenaque bina, meus quae nunc habet, aurea, Pallas. Ergo & , quam petitis, juncta est mihi foedere dextra: Et, lux quum primum terris se crastina reddet, I 7OΑuxilio laetos dimittam, opibusque juvabo.

Interea sacra haec, quando huc venistis amici, Annua, quae differre nefas, celebrate laventes Nobiscum, & iam nunc sociorum adsuescite mensis.

Haec ubi dicta, dapes jubet & sublata reponi 17sPocula, gramineoque viros locat ipse sedili: Pracipuumque toro & villosi pelle leonis

II Hesiones volgo. st sy Protinus vulgo, ut alibi. 36r duces Teutrim Gud. pro div. Iect . quod ornat Helns. Sic quoque Goth. sec. i53 iuvenili vulgo. 167 int mrexto Rom. eum Moret. Sec. Rot t. pr. a m. pr. tert. Me

tel. Reg. & arridet He insto. Scilicet inest aliquid prisci roboris. srra tutos aliquot Pier. tresque Burm.

59쪽

PUB. VIRGILII

Accipit .aenean, solioque invitat acerno. Tum lecti juvenes certatim araeque Sacerdos Viscera tosta serunt taurorum,onerantque canistris I ro Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. Vescitur AEneas, simul & Trojana iuventus, Perpetui tergo bovis, & lustralibus extis. Postquam exemta fames,& amor compressus edendi, Rex Evandrus ait: Non haec sollemnia nobis, Igs Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram, Vana superstitio veterumque ignara deorum Imposuit. Saevis, hospes Trojane, periclis Servati facimus, meritosque novamus honores. Iam primum saxis suspensam hanc adspice rupem: Ista Disjectae procul ut moles, desertaque montis Stat domus, dc scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca suit, vasto submota recessus

Semihominis Caci: facies quam dira tenebat Solis inaccessam radiis; semperque recenti as s179 laeti tres Burm. cum uno Goth. siti frequentant Ed.

Ven. i 33 Perpetuo Goth. teri. ex interptet. It 6 r. nominis a. malit Cerda, quia ara maxrma v. 2II. It 7 ν rerum De vulgo, sicque omnes Gothani. Donκtum suspicatur Heynius v. i. parentum legisse. Bene exponit locum Lactant. Iv Instit. 18. si 8ς S. colimus Menag. pr.

39o I. pridem unus pervetus Pierii est is Rom. di pars Heins. rsa texere duo Burm. is. Melius interpungunt Ruaeus de alii e C. facies quam d. t. ut sit factor Cael

pro Caco . Ut nunc interpungitur, sententia est: cujut spe-

Iuncae faeier erat dira. Pro tenebat vulgo regebat et quod re Cuningham. praetulit. Is s Maecensam duo Heins. B adsperiam Schol. Stat. quod non displicebat Bur manno. Duili od by Corale

60쪽

Carde tepebat humus; foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo.

Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros Ore vomens ignes, magna se mole serebat. Adtulit & nobis aliquando optantibus aetas et o Auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor, Tergemini nece Geryonae spoliisque superbus, Λlcides aderat, taurosque hac victor agebat Ingentes: vallemque boves amnemque tenebant. At suris Caci mens effera, ne quid inausum et os Λut intractatum feelerisve dolive suisset, Quatuor a stabulis praestanti corpore tauros Avertit, totidem forma superante juvencas.

Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,

Cauda in speluncam tractos, versisque viarum II Indiciis raptos, saxo occultabat opaco. Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, quum jam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta, abitumque pararet,a96 f rusensa r. aliquot Pier. ex interpret. tyr squali da

Medic. a in. pr. sty 8 H. U. e. m. malebat Cuningham. Itane poetae variare numeros non licebie aor adventus neminem maluisse miratur Heynius. aoa Ge -Τς vulgo. aos fuνὰis vulgo, quod cum Heinsio contra Burmannum praefere & Heynius. sto 6 intentatum vulgo, quod si a poeta profectum non est, certe alterum eo sensu est accipiendum. ara Guaerentem vulgo inde a priseis Edd. lemima quaerentis Rom. de alii Pier. quod & Heinsius suspicatur ab initio fuisse in libris exaratum : quae enter Gud. a m. Sec. cum tribus Helns. An quaerentum, quod Burm. praescripsit,

ullibi legatur, non invenio.

SEARCH

MENU NAVIGATION