장음표시 사용
11쪽
Orbis situm dicero aggredior , impeditum opus , et facundiae minime capax, constat enim fere gentium locorumque nominibus, et eorum Perplexo satis ordine, quem Persequi, longa est magis quam benigna materia verum adspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae attendentium absolvat. Dicam autem alias plura et exactius: nunc, ut quaeque erunt elarissima, et strictim. Aeprimo quidem quae sit tarma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint, atque habitentur, expediam; deinde rursus oras omnium et litora, ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit pelagus; additis quae in natura regionum incol rumque memoranda sunt. Id quo facilius sciri po sit atque accipi, paulo altius summa rePetetur.
12쪽
Onine igitur hoc , quicquid est, cui mundi coelique
nomen indidimus , unum id est, et uno am hilli secunctaque amplectituri partibus dissert. Unde sol oritur, Oriens nuncupatur , aut Ortus: quo demergitur, Occidens, Vel occasus: qua decurrit, meridies: ab adversa parte, septentrio. Huius medio terra sub- Iimis cingitur undique mari: eodemque in duo late- lira, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum , ZOnis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae habitabiles paria agunt anni tempora , Verum non pariter. Antichthones alteram , nos ulteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus; huius dicendus est. IIaec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia Sic iacet, aliquanto quam ubi latissima est longior, umbitur omnis Oceano, quatuorque ex eo maria recipit; unum a Septentrione, a meridie duo, quartum ab Occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens, terras aperit atque intrat: tum, longe lateque dissu sum, abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus, adeo in uretum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde SQ rursus, sed modice admodum, laxat: rursusque etia nquam fuit arctius exit in spatium. Quo cum est uC-ceptum, ingens iterum et magno se extendit ambi tu, et magnae Paludi, ceterum exiguo ore, coniungitur. Id omne qua venit, quaque dispergitur, uno Vocabul ONO-Strum mare dicitur. Angustias introitumque Venientis, nos fretum, GraPci πορυριον appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se urinetat, Hellespontus vocatur: Propontis, ubi expandit: ubi iterum pressit, Thracius Bosporus: ubi iterum ef-
13쪽
DE SITU ORBIS Lis. I. CAP. 2. 3
fundit, Pontus Euxinus r qua paludi committitur, Cimmerius Bosporus: palus ipsa, Maeotis. Hoemari et duobus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes univErsa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Μaeoticla defluit: ex diverso Nilus in Ρelagus. Quod te rarum iacet a Freto ad ea numina, ab altero latera Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad Tanain, Europen. Ultra quicquid est, Asia est.
CΑΡ. II. Brevia Asiae descriptis. Tribus hane e partibus tangit Oceanus, ita nomini-hus ut locis disserens; Eous ab oriente , a meridia Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa in ganti ac Perpetua fronte versa ad Orientem, tantum ibi se in Iatitudinem effundit, quantum Europe et Asrica, et quod inter ambas pelagus immissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo Oceano , quem Indieum diximus , Arabicum mare et Persicum , ex Scythico Caspium recipit: et ideo qua recipit anguinatior, rursus expanditur, et fit tam lata , quam suerat. Deinde cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur; reliqua altero cornu pergit ad Νilum, altero ad Tanain. Ora eius cum alveo Νili amnis fri-piH descendit in pelagus, et diu, sicut illud incedit, ita sua litora porrigit: dein fit venienti obviam , et primum se ingenti ambitu incurvat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum laetum extendit: ab eo iterum obliquat ad Bosporum, iterumque adΡonticum Iatus curva, aditum Μaeotidos transverso margine attingit. Ipsani gremio ad Tanain usque eomplexa, sit ripa , qua 1anais est. In ea priinos hominum ab oriente accipimus, Indos, et Seras, et Scythas. Se
14쪽
res media ferme eoae partis incoIunt, Indi et scythae ultima: ambo late patontes , neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inha-hitabilem emetunt, diu continuis gentibus Occupant. Spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus areentur, usque ad Caspium ainum possident. Indis proxima est Ariane, deinde Aria, et CEdrsi sis, et Persis ad sinum Persicum. Hune Populi Ρersarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his, quod in Africam restat, Aethiopum est. Illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt. Ubtra Amazones, ultraque eas Hyperborsit esse memorantur. Interiora terrarum multae Variaeque gentes habitant; Ganduri et Paricani, et Bactri, Sugdiani, Harmatotrophi, Comarae, Comani, Ρaro Pamisit, Dahae super Scythas Scytharumque deserta. ΑΦ super Caspium sinum, Clio mari, Μ assagetae, Cadusii, Hyrcani, Iberi. Super Am aE6nas et HypPrboreos, Cimmerii, Cygi, Heniochoe, Gorgippi, Μοschi, Cercetae, Toretae, Arin phaei: atque ubi in nostra maria excedit, Μatiani, Tibarent: Et notiora iam nomina.
Μedi, Armenii, Commageni, Μariandyni, Veneti, Cappad6ces, Gallograeci, Lycaones, Phryges , Pisidae, Isauri, Lydi, Syro cilices. Rursus ex his quae
meridiem spectant, eaedem gentes interiora et litora tenent usque ad sinum Persicum. Super hunc sunt
Parthi, et Assyrii: super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii. Ripis Νili amnis et mari proxima iidem Aegyptii possident. Deinde Arabia angusta fronte sequentia litora attingit. Ab ea usque ad stexum illum, quem supra retulimus , Syria; ot in ipso nexu, Ciliciar Oxtra autem, Lycia et Ρamphilia, Caria, Ionia, Aeolis , Troas usque ad HeIesis pontum. Ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosporum. Circa Pontum aliquot populi, alio alioque fine,
15쪽
DE SIT B ORBIS LIB. L CAP. 3. 5
no omnes nomine Pontici. Ad laeum, Μaeotieir ad
Bresis Europae descriptio. Europa terminos habet, ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum ; a meridi reliqua nostri maris; ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum Oceanum. Ora eius forma litorum a Tanai ad Heu Iespontum, qua ripa est dicti amnis , qua nexum paludis ad Ρontum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asias non OPPosita modo , verum otiam similia est. Inde ad Fretum , nunc Vaste retracta, nunc promineus, tres maximos sinus enicit, totidemque in altum se magnis frontibus evehit. Extra Fretum ad oecide tem inaequalis admodum, Praeci Pue media, Procudirit: ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque gramdi recessu abducitur, paene ut directo limite exten-la est. Μare, quod primo sinu accipit, Aegaeum ducitur: quod sequenti, in ore, Ionium; Adriaticum, interius: quod ultimo, nos Tuacum, Graii Tyrrhenum perhibent. Gentium prima est Scythia , alia quam dicta est, a Tanai in media ferme Ρontici latoris :hinc in Aegaei partem pertinens Thracia Macedoniae adiungitur. Tum Graecia promioet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Adriatioi latus Illyria oecupat. Inter ipsum Adriaticoni et Tuscum Italia procurrit. In Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania. Haec in occidentem, diuque etiam ad septentrionem , diversis frontibus Vergit. Dein do rursus . Gallia est, Ionge et a nostris litoribus huc usque pedimissa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam.
16쪽
Brevis Africae descriptio. Afri ea ab orientis parte Νilo terminata , Pelago a leeteris , brevior est quidem quam Europa, quia nec usquam Asiae , et non totis huius litoribus Obtenditur; longior tamen ipsa quam latior , et qua ad nu-vium attingit, latissima. Utque inde procedit, ita, inedia Praecipue, in iuga exsurgens , pergit incurva
ad occasum, fastigatque se molliter: et ideo ex spatio paulatim adductior, ubi finitur , ibi maxime ungusta est. Quantum incolitur, eximie fertilis e verum quod pleraque eius inculta , et aut arenis sterilibus obducta,aut ob sitim caeli terrarumque deserta Sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quum frequens. Mare, quo cingitur, in septentrione, Libycum; a meridie , Aethiopicum; . ub Occidente, Atlanticum dicimus. In ea Parte, quae Libyco adiacet, proxima Nilo provincia, quam Cyrenas vocant: dein, cui totius regionis Vocabulo cogi O- imen inditum est, Africa. Cetera Νumidae et Mau- iri tenent: sed Μauri ph in Atlanticum polagus eXponiti. Ultra Nigritae sunt, et Pharusii, usque ad Aethiopas. Ili et reliqua huius, et totum latus, quod meridiem spectat, usque in Asiae confinia possident. At super ea, quae Libyco mari adluuntur, Liby es Aegyptii sunt, et Leuco aethiopes: et natio frequensimultiplexque GaetuIi. Deinde late vacat regio, Perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Troglodytas, et uui mos ad occasum Atlantas audimus. intra si credere libet) vix iam homines, magisque semiseri, Aegi Panes, et Blemyes, et Gamphasantes, et Satyri, sine tectis ac sedibus passim vagi, habent potius terras , quam habitant.
17쪽
DE RITU ORBIS LIB. I. CAP. 5. 7
Haec summa nostri orbis, hae maximae partes rae forma gentesque partium. Nunc exactius Orasitusque dicturo, inde est commodissimum incipere, inde terras nostrum pelagus ingreditur; et ab iis νotissimurn, qua innuenti dextra sunt: deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omni- us, quae finJ mare attingunt, legere etiam illa, quaestingit Oceanus; donec eursus incepti operia intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit re-
Dictum est Atlanticum esse Oceanum, qui terras ab occidente contingeret. Hinc in nostrum mare peris gentibus , laeva Hispania , Μauretania dextra est; primae partes, iIIa Europae, haec Africae. Eius orae finis, ΜuIucha: caput atque exordium est promontorium, quod Graeci Ampelusian, Afri aliter, sed idem significante vocabulo, appellant. In eo est specua Herculi sacer: et ultra specum Tinge oppidum per-Vetus, ab Antaeo, ut ferunt, conditum. Exstat rei signum , parma elephantino tergori exsecta, ingens, et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis ; quam Iocorum accolae ab illo gestatam pro vero habent, traduntque, Et inde eximie colunt. Deinde est ons praealtus, ei, quem ex adverso Hispania attollit, obiectus: hunc AbyIam, illum Calpen Vocant, COIumnas Herculis utrumque. Addit fama nomini mishulam , HercuIem ipsum iunctos OIim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole monistium oceanum , ad quae nunc inundat, Rdmissum. Hinc iam mare latius funditur, summotasque vastius terras magno impetu innectit. Ceterum regio ignobilis, et vix quicquam illustre sortita, Parvis oppidis
18쪽
habitatur, parva numina emittit, solo quam viris m. Iior, et segnitia gentis obscura. Ex his tamen, quae commemorare non piget, montes sunt ulti, qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi, Ob numerum, septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tam uda fluvius, et Rusigada, et Siga, par-lvae urbes; et portus , cui Μagno est cognomen oti lapatium. Μulucha ille , quem diximus , amnis est, nunc gentium, olim regnorum quoque terminus Boc- lolii Iugurthaeque.
CAP. VI. Numidia. Ab eo Νumidia ad ripas exposita numinis Ampsaei, spatio quidem quam Μauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. Urbium quas habet, maximae sunt, Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia; quondam regum domus; et Syphacis cum foret, opulentissima. Iol ad mare, aliquando ignobilis, nunc, quia Iubae regia fuit, et quod Caesarea vocitatur, illustris. Citra hanc nam in medio ferme litore sita est Cartinna et Arsinna sunt oppida, Et RuiEa castellum, et Laturus sinus, et Sardabu-
Ie nuvius: ultra, monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium et Ruthisia urbes, et fluentes inter eas Savus et Nabar , aItaque quae taceri nullum rerum famaeve dispendium est. Interius, et longe satis a litore si fidem res capitὶ mirum ad modum, spinae Piscium, muri cum Ostrearumque fragmenta, saxa attrita uti solent nuctibus, et non disserentia marinis , infixae cautibus ancorae, et alia eiu Amodi signa atque vastigia effusi olim usque ad ea loca pelagi, in eampis nihil alentibus esse invenirique nar.
19쪽
Africa proprie dicta. Regio , quae sequitur a promontorio Μetagonio ad
aras Ρhilaenorum, proprie nomen Africae usurpat. In ea sunt oppida , Ilippo Regius, et Rusicade , ea Thabraca. Dein tria promontoria, Candidum, Apollinis, Μercurii, vaste proiecta in altum , duos grandes sinus emciunt. Hipponensem vocant proximum
ab Hippone Diarrhyto, quod litori eius appositum
est. In altero sunt castra Laelia , castra Cornelia,
sumen Bagrada, urbes Utica et Carthago, ambae in clytae, ambae a Ρhoenicibus conditae: illa fato C tonis insignis , haec suo ; nunc populi Romani col nia, olim imperii eius pertinax aemula; iam quidem
iterum opulenta, etiam nunc eam sen priorum excidio Terum , quum DPe Praesentium, elarior. Hadrum U-
tum, Leptis, Clupea, macon udes, Thenae, Neapolis, hinc ad Syrtim adiacent, ut inter ignobilia celeberrimae. Syrtis sinus est centum fere millia passuum, qua mare accipit, patens; trecenta, qua cingit: verum importuosus utque atrox, et ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus peIagi amuentis ac refluentis infestus. Super hunc ingens palus amnem Tritona reeipit, ipsa TritUnis: unde et Minervae cognomen inditum esh, ut incolae
arbitrantur, ibi genitast faciuntque ei sabulae alis quam sistem , quod, quem natalem eius putant, Iudicris virginum inter se decertantium celebrant. Ultra est Oea oppidum, et Cinyps fluvius per uberrima arva decidens: tum Leptis altera, et Syrtis, nomine atque ingenio par priori; ceterum altero fere spatio, qua dehiscit, quaque nexum agit, amplior. Eius Promontorium est Borion, ab eoque incipiens ora, quam
Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Ρhycunta est id promontorium est importuoso Iitore pertinea.
20쪽
Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxere, quieontra Cyrenaicos missi Carthagine ad dirimendum conditione bellum, diu iam de finibus, et cum magnis ambaorum cIadibus gestum; postquam in eo , quod conVenerat, non manebatur, ut, ubi legati concurrerent, certo tempore utrinque dimissi, ibi termini statuerenturi pacti de integro, ut, quicquid citra esset, popularibus cederet mirum et memoria dignissismum facinust hic se vivos obrui pertulerunt.
Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est; in
eaque sunt Hammonis oraculum. 1idei inclytae: et fons, quem Solis appellant: et rupes quaedam Austro Sacra. Haec cum hominum manu attingitur, ille immodicus exsurgit, arenasque quasi maria agens, Sic saevit, ut nuctibus. Fons media nocte fervet; mox et paulatim tepescens , fit luce frigidus; tunc ut sol surgit, ita subinde frigidior, per meridiem maxime riget: sumit dein tepores iterum; et Prima nocte calidus, atque ut illa procedit, ita calidior, rursus cum est media, Perfervet. In litore promontoria sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius , Urbes Hesperia, Apollonia, Ptolem uis, Arsinoe, atque unde terris nomen est ipsa Cyrene. Catabathmos vallis devexa in Aegyptum, finit Africam. Orae sic habitantur, ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis disserunt, et cultu
Destin, quos Patrios servant, ac patrio more VenBrantur. Proximis nullae quidam urbes stant, tamen domicilia sunt, quae mapalia appellantur. Victus asper, et munditiis earens. Ρrimores sagis velantur;
vulgus bestiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulaeque capiuntur. Vasa ligno fiunt aut curuce.