Pomponii Melae De situ orbis libri 3 cum indice rerum et pronunciatione prosodica nominum propriorum in diffficilioribus notata

발행: 1831년

분량: 128페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

DE SITU ORBIS L . n. e Ap. 2. 3I

cunda, frigida, eoruntque, quae seruntur, maligne admodum patiens, raro usquam Pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius quidem fruis eius maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu Domdium cultores arcuere. Viros benignius alit; non ad speciem tamen; nam et illis asper utque indocens corporum habitus est; ceterum ud ferociam et numerum, ut multi immitesque sint, minime ferax.Paucos amnes, qui in pelagus evadunt, verum Cel herrimos , Hebrum et Νeston et Strymona emittit. Μontes interior attoΙlit, Haemon et Rhodopen et Orbelon, sacris Liberi Patris, et coetu Maenudum, Orpheo primum initianis, celebratos. E quis Haemos in tantum ultitudinis abit, ut Euxinum et Adriam ex summo vertice Oalendrit. Cna gens, Thracen, habitant, aliis aliisque praedui: es nominibus ehmoribus.

Quidam feri sunt et ad mortem Paratissimi, Gatae utique. Id varia opinio perficit; ulli redituras putant animas obeuntium r alii, Etsi nun redeant, non exstingui tamen, sed ad beatiora transire: althenio. ri quidem, sed id melius osse, quam vivere. Itaque Iugentur apud quosdam puerperia, natique deflentur: unera contra festa sunt, et, Veluti sacra, cantu Iusuisque celebrantur. Νe feminis quidem segnis est animus. Super mortuorum virorum corpora interfici simulque sepeliri, votum eximium habent: et quia plures simuI singulis nuptae sunt, cuius id sit decus, apud iudicaturos magno certamino affectant.. Μoribus datur, estque maxime laetum, cum in hoc con-etenditur, vincere. Μοerent aliae vocibus, Et cumHcerbissimis planctibus esserunt. At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deserunt; par liquo ut dictitant cum fato iacentis, si detur in maω nus , vel pacisci vel docernere, ubi nec pugnas nec pecuniae locus sit, manent dominas Proci. Nupt rae virgines non a parentibus viris traduntur, sed

42쪽

Publice aut Iocantur ducendae, aut veneunt. Utrum fiat, eae specie et moribus causa est. Probae formosaeque in pretio sunt: ceteras qui habeant, mercede quaeruntur. Vini usus quibusdam ignotus est: ePulantibus tamen ubi super ignes , quos circumsident, quaedam semina ingesta sunt, simul ebrietati hila. Titus ex nidore contingit. In litoribus Istro proxima

est Istropolis; deinde a Milesiis deducta Callatis;

tum Tomne, et portus Caria, et Tiristis promonto-Tium: quod praetervectus alter Ponti angulus accipit,ndversus Phasium , et, nisi amplior foret, Similis. Fuit hic Bi Eoner motu terrae intercidit. Est Portus Cruti Osr urbes, Dionysopolis, Odessos, ΜeSem bria, Anchiulos; et intimo in sinu, atque ubi Pontus alterum sui nexum angulo finit magno , ApollDnia. Recta dehinc ora, nisi quod media ferme in Promontorium, quod Thyniam vocant, exit, et incurviS con tra se litoribus obtenditur, urbesqueaustinet HalΙΠF-desson et Phileas et Phinopolim. Hactenus Pontus; deinde est Bosporus et Propontis: in Bosporo, nyzantium; in Propontide, Selymbria, Perinthos, Bithynis, amnesque qui interfluunt, Erginos et Athyras: tum Rheso regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum , et ingens aliquando CypseIar post locus, quem Graii μακρον τειχος appellant, et in radice magnae paene insulae Redens Lysimachia. Terra quae sequitur, nusquam Iuta, atque hic urctissima , inter Hellespontum Aegaeumque Procurrit. Angustias Isthmon; Dontum eius Mastusiam; totam Chersonesum appeIlant: Ob multa memorabilem. Est in ea numen Aegos.. naufragio classis Atticae insigne. Est et Abydo obiacens Sestos, Leundri umore pernobilis. Est et regio, in qua Ρersarum EXεrcitus divisas spatio pelagoque terras ausus Pontibus iungere mirum utque ingens facinus l9 Ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria transgres

43쪽

DE SITU ORBIS LIB. II. CAP. 2. 33

sus est. Sunt Protesilai ossa, consecrata delubro. Est et portus Coelos, Atheniensibus et Lacedaemo. niis navali acie decernentibus, Laconicae classis signatus excidio. Est et Cynos sema, tumuIus Heci, hae, sive ex figura canis, in quam conversa traditu sive ex fortuna, in quam deciderat, humili nomine uecepto. Est Μ adytos: est EIeus, quae finit Helles- Pontum. Aegaeum statim pelagus vaste longum litus impellit, summotasque terras hinc ad promontorium, quod Sunium vocatur, magno ambitu mollique circumagit. Eius tractum legentibus, praevectisque Μastustum, sinus intrandus est, qui alterum Chersonesi latus alluens, iugo sanie vallis includitur, et ex fluvio, quem accipit, melas dictus , duas urbes amplectitur, Alopeconnesum, et in altero Isthmi Ii torositam Cardiam: eximia est Aenos, ab Aenea profugo condita: circa Hebrum Ciconos: trans eundem Doriscos , ubi Xerxen copias suas, quia numero non poterat, spatio mensum ferunt: deinde promontorium Serrium, et, quo canentem Orphea Recuta narrantur etiam nemora, ZOne: tum Schoenos Iluvius,

et ripis eius adiacens Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, immanibus equis mandendos solitum obiectare advenas , et iisdem ab Hercule obiectum. Turris, quant Diomedis vocant, signum fabulae r

manet: et urbs, quam soror eius suo nomine nominavit, Abdera; sed ea magis id memorandum habet, quod Democritum Physicum tulit , quam quod ita condita est. Ultra Νestos fluit; interquea eum et Strym6na urbes sunt Philippi., Apollonia, Amphipolis: inter Strymona et Athon, turris Catarnaea, et si ρου λι/tὴν, urbs Acanthos, et Euhymnia: inter Athon et Pallenen , Cleona et Olynthos. Strymon sicut diximus) amnis est; longeque ortus et tenuis alienis subinde aquis fit amplior; et, ubi non longo a mari lacum fecit, maiore, quam venerat, alveo

44쪽

erumpit. Athos mons est adeo elatus, ut credatur altius etiam, quam unde imbres cadunt, Surgere. Capit opinio fidem, qui de aris, quas in vertice sustinet, non abluitur civis, sed, quo relinquitur aggere, manet. Ceterum non promontorio, ut alii, verum totus exstat, totoquε Iouge dorso procedit in pelagus. Qua continenti adhaeret, a Xerxe in Graios - tendente perfossus transiugatusque est, et factus freti, navigabili pervius. Inia eius tenent parvae Ρe-Iasgorum coloniae. In summo fuit oppidum Acroathon, in quo, ut ferunt, dimidio longior, quam in aliis terris, aetas habitantium erat. Pallene, soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, tota in altum abit, angusta aatis , unde incipit. Ibi est Potidaeat ut ubi laxius patet, Μende Sciunequct referendae; illa ab Eretriis, haec ab Achivis, capto Ilio

remeantibus, POSita.

Macedonia, Graecia, PeIoponne3us, Epirus et Ilyricum. Tum Μacedonum populi, quot urbes habitantiquarum Pelle est maxime illustris. Alumni essiciunt, Philippus Graecia domitor, Alexander etiam Asiae. In litore flexus Μecybernaeus, inter promontoria Derrim et Canastraeum et portum qui Κωφος dicitur, urbes Toronen et Physcellam, atque , unde ipsi nomen est, Μe bernam incingit. CanaStraeo promontorio Sane proxima est. Μecybernaeus autem in m dio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur. Ceterum longis in altum immissis lateribus, ingens inde Thermaicus sinus est. In eum Axius Per Μacedonas , et iam per Thessulos Peneus excurrit. Ante Axium Thessalonice est: inter utrumque Cassandria, Cydna, ΑΙoros, Icuris; a Peneo ad Sepiada,

45쪽

DE SITU ORBIS LIA. II. CL P. 3. 35

Gyrtona, Μeliboea, Castanaea; pares ad famam, nisi quod Ρhiloctetes alumnus Meliboeam illuminat. Terrae interiores claris locorum nominibus insignes, paene nihil ignobile ferunt. Hinc non longe est δympus, Pelion, Ossa, montes Gigantum fabula belloque

memorati: hic Musarum parens domusque meriar hic novissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus: hie sacro nemore nobilia Temper hic Li-hethra, carminum fontes. Obiacet tum iam vaste et multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus attingat, a Septentrione in meridiem Vecta, qua sol oritur, Aegaeis; qua occidit, loniis fluctibus obiacet. Ac proximo spatiosa et Hellas nomine, grandi fronte procedit: mox mari utroque, et Ionio magis, Iatera eius intrante, donec quatuor millia passuum pateat, media ferme prope inciditur. Deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis expandentibus, progressisque in altum, non tam Iata , quam coeperat , ingens tam pri iterum se quasi paene insuIa extenditur, vocaturque Peloponnesos, Ob Sinus et promontoria, quis, ut fibris, litora eius incisa sunt, simulque tenui tramite in latus erifunditur, plutuni folio simillima. Α Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris. LocrIs, Phocis, Boeotis, Atthis, Mogaris; sed omnium

Atthis clarissima: in Ρeloponneso Argialis, Laconice, Μessenia, Achaia, Elis, Arcadiar ultra Aetolia, Acarnania, Epiros, usque in Adriam. De locis atque urbabus, quae mare non alluit, haec maxime memorancla sunt: an Thessalia Larissa, aliquando Iolcos: in

Magnesia Antronia: in Ρhthiotido Phthia: in Doricle I'indus fet iuxta situm ErineumJ : in Locride Cunos

et Calliarus: in Ρhocide DeIphi, et mons Parniisos, et Apollinis fanum atque oraculum: in Boeotia Th bae, et Cithaeron fabulis carminibusque celebratus: in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariorss.

46쪽

quam ut indicari egoant, Athenae: in Megaride, unde regioni nomen est, Megura; ut in Argolido Argos, et Mycenae, et templum Iunonis , vetustate et religione percelebre; in Laconide Therapne, Lacedaemon, Amyclae, mons.Taygetus: in Messenia Messene, et Methoner in Achaia atque Elide, quondam Pisae Oenomai, Elis etiam nunc, delubrumque Olympii Iovis, certamine gymnico et singulari Sanctitate, ipso quidem tamen simulacro quod Phidiae opus est maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt. In ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos; montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius, IIaenulus, flumina Erymanthus et Lu-don: in Aetolia Naupactos, in Acarn ia Stratos, oppida: in Epiro Dodonaei Iovis templum; et fons

ideo sacer, quod, cum sit frigidus, et immersas faces, sicut ceteri, exstinguat, ubi sine igne procul admo- Ventur, accendit. At cum litora leguntur,a promontorio Sepiuile per Demetrion et Halon et Pteleon et Echi- non ad Pagasaeum sinum cursus est. Ille urbem Pagasam ampleXus, amnem Sperchion accipit: et, quia Minyae, Colchida petentes, inde Argo navem Solve in re, memoratur. Abeo ad Sunium tendentibus illa praenaviganda; Malieticus et Opuntius, grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, O poes, Scarpha, Cnemides, Alope: Anthe. don, Larymne, Aulis, Agamemnoniae Graiorumque classis in Troiam coniurantium statio: Marathon magnartim multarumque virtutum testis, iam inde a Theseo, Persica maxime clade, pernotus : Rhamnus parva, illustris tamen, quod in ea sanum est Amphiarue t Phidiaca Νemesis: Thoricos et Brauronia, Olim Urbes, iam tantum nomina. Sunium promontorium Ss, sinitque id litus uel ludos, quod spectat orientem. inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram , Atticae, ut modo latere, ita nunc fronte Pelago

47쪽

DE SITU ORBIS LIB. II. CAp. 3. 37

adiacens. Ibi est Ρiraeeus Atheniensium portus. Scironia saxa, saevo quondam Scironis hospitio etiam

tio Aegaeum mare ab Ionio summovens, angusto iramite Helladi Peloponneson annectit. In eo est Oppiaclum Cenchreae: fanum Νeptuni, ludis, quos Isthmis

Cos vocant, celebre: Corinthos, olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana colonia, ex Summa arce, quam Acrocorinthou appellant, maria utraque

contuens. Ρeloponnesi orati sicut diximus sinua et promontoria lacerant: ab orienis cephalos, et Chersonesus, et Scyllaeon rad meridiem Μalea, Taenuros, Aeritas, Ichthys: ad vesperum Chelonutes, et Araxos. Habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapii templo inclyti, et Troegenia, sida societatis Αεticae illustiea. Portus Saronicus et Schoenitas , et Pogdinus: oppida autem Epidaurus, et Troezene, et Hermionta his litoribus apposita sunt. Inter Scyllaeon et Μalean inus Argolicus dicitur: inter ΜaIean et Taenaron, Laconicus: into Taena-rois et Aeritan, Asinaeus: iliter Aeritan et Ichthyn, Cyparissius. In Argolico sunt noti amnes, Erasinus atque Inachus, et notum oppidum Lerne: in Laconi- eo Cythius et Eurotas: in ipso Taenaro Neptuni tem-Plum, et specus, illi, quem in Ρonto Acherusiam diximus, facie et fabula similis: in Asinaeo numenΡa sum; in Cyparissio Alpheus; nomen dedit urba ialitore sita, huic Cyparissae, illi Asinor Μesseni yliique terras colunt; et ipsa pelago Ρylos adiacet. Cyllene, Enneapolis, Patrae rum illam tenent, inquam Chelonates et Araxos excurrunt: sed Cyllene, quod Μercurium ibi natum urbitrantur, insignis. Rhion deinde maris id nomen est, anguste, et velut freto, Iatus orna sequentis ineidens, inter Aetolos et Peloponnesiaeos usque ad Isthmon irrumpit. In eo

48쪽

ad septentriones spectare litora ineipiunt. In his est Aegion, et Aegira, et Oluros, et Sicyon: at in adve Ris Pugae. Creusis. Anticyra, Oeanthia, Cirrha; et notior aliquanto nomine, Calydon, et Euenos extra Rhion. lix Acarnania maxime clara sunt Oppidum Leucas, flumen Achelous. In Epiro nihil Ambracio sinu nobilius est. Facit sinus, qui angustis faucibus, et quae minus mille passibus pateant, grande Pel gus admittit. Faciunt urbes, quae assidunt; Actium,. Argos Amphilochi, Ambracia, Aeacidarum regna Pyrrhique. Buthroton ultra est: deinde Ceraunii montes: ab his flexus in Adriam. Hoc mare magno recessu litorum acceptum, et vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricis usque Tergestum, cetera Callicis Italicisque gontibus cingitur. Partheni et Dassaretae prima cius tenent: Sequentia Taulantii, Encheliae, Phaeaces. Deinde sunt, quos propriel Ilyricos vocant: tum DPraei, et Liburni, et Iatria. Urbium .prima est Oricum, secunda Dyrrachium; Epidamnos ante erat: Romani nomen mutavere, quia, velut in damnum ituris, cimen id visunt est. Ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus, et Ρola, quondam a Colchis, ut ferunt, habitata in quantuni res transeunti nunc Romana colonia. Amnes avis tom Aeas et Nar, et Danubius , qui iam dictus est Istgr: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Py. Taeos et Lyburnos, per Istros Ister emittitur. Teris

geste, intimo in sinu Adriae situm, sinit Illyricum.

Italia. De Italia, magis quia ordo exigit, quam quia monstrari eget, pauca dicentur: nota sunt omnia. Ab

Alpibus incipit in altum excedere, atque, ut Proce

49쪽

DE SITU ORBIS LIn. II. CAP. 4. 30

dit, se media perpetuo iugo Apennini montis attollens, inter Adriaticum Et Tuscum, sive ut aliter eadem appellanturi inter Superum mare et Inserum excurrit, diu nolida. Verum ubi Iunge abit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta, et alicubi multo, quam unde coepit, angustior. Interiora eius aliae aliaeque gentes; sinistra parte Carni et Veneti colunt Togatam Galliam: tum Italici populi, Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calubri, Sallentini. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Apennino Etruria; post Latium Volsci, Campania, et super

Lucaniam Bruttii. Urbium, quae procul a mari habitantur, opulentissimae sunt, ad sinistram Ρatavium Αnfensiris, Mutina et Bononia, Romanorum eoloniae: ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam a Pastoribus conditu, nunc, si pro materia dicatur, alte rum opus. At in Dris proxima est a Tergeste Concordia. Interfluit Timuvus, novem capitibus eXsu gens, Uno ostio emissus: deinde Natis o non longe amari ditem attingit Aquileiam. Ultra est Altinum. Superna Iate occupat litora Padus. Namque ab imis radicibus Vesuli montis exortus, parvis Se primum e fontibus colligit; et aliquatenus exilis ne macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut saPer septem ad postremum Ostia effundat. Unum daeis magnum, Padum appellant. Inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus diu, qualem emisit, undam

gat, suumque etiam in mari alveum servet; donee eum ex adverso litore Istriae eodem in petu profluens Ister amnis excipiat. Hac re per ea loca navigantibus, qua utrinque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. A Pado ad Anconam transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia; numen Metaurus, atque Aesis. Exin illa in angusto duorum promontoriorum ex diverso coeuntium, inne.

50쪽

xi cubiti imagine sedens, ac ideo aGraiis dicta Ancon,

inter Gallicus italicusque gentes quasi terminus interest. Haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Num una, Potentia, Cluuna, Cupra, urbes; castella autem Firmum, Adria, Truentinum: id et nuvio, qui praeterit, nomen est. Ab eo Frentani iam Matrini habent ac Aterni numinis ostia; urbes Bucam et Histonium: Dauni autem Tifernum amnem; Cliterniam, Lurinum, Te unum, Oppida; montemque Garganum. Sinus est continuo Apulo litore incinctus, nomine Urias, modicus spatio, pleraque asper accessu: e X tra Sipontum, Vel

ut Graii dixere) Sipus; et numen, quod Canusium

attingens, Aufidum appellant: post Barium, et Gnuintia, et Ennio cive nobiles Rudiae: etiam in Calabria Brundusium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons: tum Sallentini campi, et Sallentina litora, et urbs Graia Callipolis. Hucusque Adria, hucusque Italiae latus

alterum pertinet. Frons eius in duo quidem se cornua sicut supra diximus Scindit: ceterum mare, quod inter utraque admittit, tenuibus promontoriis semel iterumque distinguens, non uno margine circuit, nec dissuSum patensque, Sed per Sinus recipit. Primus Tarentinus dicitur, inter promontoria Sallentinum et Lacinium; in eoque sunt Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scy- Iaceus, inter Promuntoria Lacinium et Zephyrium; in quo est Petilia, Carcinus, Scylaceum, Mystiae: teristius inter Zephyrium et Bruttium, Consentiam, Cau- Ioniam, Locrosque circumdat. In Bruttio sunt, Columna Rhegia, Rhegium, Scylla, Taurianum, et Metaurum. Hinc in Tuscum mure est nexus , et eiusdem terrae latus alterum. Meduma, Ilippo, nune

Vibon, Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia, Palinurus, olim Phrygii gubernatoris, nunc loci, nomen, Paestunus sinus, Paestum oppidum, Silerus

SEARCH

MENU NAVIGATION