Christiani Wolfii Jus naturae methodo scientifica pertractatum, pars prima octava, in qua obligationes et jura connata ex ipsa hominis essentia atque natura a priori demonstrantur et totius philosophiae moralis omnisque juris reliqui fundamenta solid

발행: 1765년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

REGI AC DOMINO ΜEO LONGE CLEMENTISSIMO.

Ides, fi missimum illud frietatis humanae

culum, non modo privatis, verum etiam p

pulis, eorumque Rectoribus sanctissima esse δε-

bet. Gods enim ea ab omnibus intemerata

tenaciter conservetur maxima inde in torum genus humanum redundat utilitas. Ea de cases omni tempore fides maximi habita , nec quicquam magis exosum fuit perfia. Supremi etiam rerum interris Moderatores baud postremam gloriae hae partem hanc δε-

eerunt, quod Mem servarent. Exemplo est AUGUSTUS , qui se bonae fidei esse professus es probe gnarus, quod non esc

eius detur merium, quo .summae Pore1tates oe subditorum , ct Gentium animos Hi conciliare valent , quam Iemando fidem . Urget eam aeternum illud ac Immutabile Ius, quo Gentes inter se utuntur, oe quae de eodem in presenti opere demonlibantur,

in eandem tanquam centrum collineant. Gamvis autem Nesnon minus dictorum veritatem, quam constantiam requirat; baud

raro tamen oe simulandum, oe dismutandum est , ita 'ut jam

olim in proverbium abierit e neycit regnare, qui simulare nescit , oe taciturnitas , inter praecipuas illorum virtutes locum

3쪽

mmeruit, quibus negotia pubi ca curae. corisque sint . Immo

subinde etiam a pactis Me integra disceditur, ut, qui hoc facit, Mem datam fefellisse minime dicendus sit. Singula Lee in

hac continuatione accurate discutiuntur. ut metuendum non fit,

ne his principiis usus judicium de Me unquam deproperet. Primum or secundum iuris hujus tomum MOUEST GIV TUAE augusto Nomini inscripsi , ut ex eo consequeretur opus meum splendorem oe autoritatem . Patere igitur , REX CLEMENTIVSIME , ut eodem quoque superbiat, qui nunc prodit,

tertius. Muni centiae Tuae debetur, ut operi huic continuando tantum temporis impendere liceat , quantum commodum ac o

portunum videtur. Gicquid adeo ad augendam oe ampli eandam Uentiam posthac collaturus sum, id totum Tuum existia mari debet. Gamobrem nulla mibi praetermittenda occaso, qua non modo M UESTATI TU gratum animum tester , sedc Munificentiae tam si utaris memoriam posteritati commodem Supremus ille rerum omnium Moderator , HEROS INVICTI SIME , cum Ius Tuum armis vindicantiis esset , ea victricia esse justo, ut, quod me iis habere non poteras , eorum visu ris consecutus. Atque ita pro dentia divina contigit, ut patria mea Potestati Tuae subjiceretur , oe nunc mecum. TE R

gem suum colat ac. veneretur. Peregrinus veneram in Terras

Tuas , Ied postquam Silesia unisersa oe in ea inaristavia , ubi natus oe educatus fia, MAEESTATI TUAE paret , subditum indigenam fecit nativitas , oe duplici vinculo adpricta es mes

mea. Tanto major itaque animum meum tener sollicitudo , ut

Voluntati Tuae ex asse satisfaciam. Cum Tomum secundum juris Naturae M UESTATI TUAE humillima mente offerrem , pro eo , quo animus Tuus , REX SAPIEΝTISSIME , in Ietentiam propendet , ajectu Tuam quoque mibi signi alii τoluntatem de opere coepto omni assiaritate consinuando. uuamprimum ea mibi innotuit , summo totus perfusus sum gaudio . Ecquid enim miri exoptatius esse potes, quam Tanto placuisse Monam

cM , qui non solum sientias protegit , sed eas ipse labi q.asi

proprias fecit oe de iis saluere valet i Incendit hoc ardorem meum omnes ingenii vires omnemque mentis aciem in id inte dendi , ut veritatem humano generi utilem ad eum certitudinis

4쪽

gradum evebere pergam, od quem buc usiae non contemnendam ejus partem perducere studui. Cum bactenus f iter persua. sus juerim, me non mibi, sed generi bumano vivere, ac te pus omne , donec vixero , eidem inserviendo consumendum esse a M UESTATIS quo ue TUAE jussu ad Me me nune obili tum agnosco. Gaamobrem ne desit publicum resimonium, quam sim icto audiens , oe orbis univergus intelligat , quod muni centia Tua mibi eonsitutum es salarium , esse Munus Regium in Genus humanum collatum , Tertium , qui nunc prodit , T mum Iuris Naturae submissa ae venerabunda mente ante pedes

MAEEST CTIS TU E deponere debui , cistissma spe ferus

fore, ut eundem , quemadmodum antecedentes , gratioso vultu

respicios. Faxit Deus, ut discillimis hisce temporibus consilia ac molimina MA VOTIS TUAE omnia eundem sortiant successum, quem habuerunt armas Ita vorere

5쪽

Um Ius naturae omnes regat actus humanosi nihil quoque occurrit in omni Iure possitiavo, de quo disponat Ius naturae, ut ut non

semper eodem modo . Quamobrem nemo

mirabitur, quando viderit, nos de iis prolixe agere , quae in Iure civili tradi solent , ac terminis ibidem receptis uti. Illud necessarium erat, siquidem instituto nostro satisfacere velimus, quod sufficie ter indicavimus, cum primam Iuris naturae partem in lucem proferremus : hoc vero consultum nobis visum fuit , ut absque ulla dissicultate statim pateret, quinam sit Iuris naturae ac civilis consensus. quinam dissensus. Neque enim ideo ex Iure naturae proscribenda sunt , quae ad idem pertinent , quia in Jure civili tradi solent ; quemadmodum nec ex Theologia naturali exesse jubemus , quae ex principiis rationis de Deo demonstrari possunt, quia in Theologia revelata inculcari solent. Nituntur Doctores Iuris civilis autoritate Iuris Romani & Legislatorum , quorum s qui tenentur voluntatem , quemadmodum Theologi autoritate Scripturae Sacrae , quam normam dogmatum suorum agnoscunt, & librorum symbolicorum . Sed Philosophus , qui in Alundo rationali domicilium suum habet, veritatum

universalium nexum humano generi manifestat , ac ideo I ra ex intima hominis essentia atque natura ita deducit , ut pulcherrimus ille nexus, quo inter se cohaerent, in apricum proseratur. Nihil adeo amrmat sine ratione, nec ad mittit rationem nisi ex iuribus anterioribus petitam , ita ut tandem omnium ratio sum ciens in ipsa essentia ac natura hominum agnoscatur. Diffusum omnino est Ius naturae, nec adeo arctis limitibus circumscribitur , quemadmodum vulgo putatur. Agnovisse hoc videtur GROTIUS, vir acuminis minime vulgaris , eruditionis praeclarae ac modestiae qui virorum magnorum character est ), singularis :cum enim opus eximium de Iure belli & pacis conclud

reta

6쪽

ret, in quo ius ἔllud explicandum sibi proposuerat , quod

inter populos plures & eorum Rectores intercedit a) se non omnia dixisse monet, quae dici poterant, sed quod dictum satis sit ad jacienda fundamenta, quibus si quis velit

superstruere speciosiora opera, adeo se invidentem non habiturum, ultro S gratiam relaturum . Nemo itaque iure conqueri poterit de operis nostri prolixitate: quamvis enim fines Iuris nostri multum prorogare videamur, lubentissime tamen confitemur, nos non dicere omnia , quae dici pote

rant, sed quod dictum satis sit, ut alii longius progressuri

S magis abdita eruturi ex iis deducere valeant , quae adhuc desiderantur. Quemadmodum enim ea, quae alii traduderunt, nobis profuisse grati profitemur ad opus nostrum condendum , ita quoque nostra aliis profutura confidimus ad magis praeclara dandum, nec adeo invidentes nos habebunt, ultro & gratiam iis reseremus , qui semina a nobis sparsa in aliorum hortis laete efflorescere non sine volum te contuemur, & quibus pro labore, quo aliis inserviendo consumimur, gratia major rependi nequit, quam si nos doceant, qui ante a nobis didicerant . Quodsi vero quidam fuerint adeo sordido ingenio & mala mente praediti , ut , postquam ex nostris profecerunt, os ad contumeliam praebentes ea cavillentur ac nos su3gillent, ad gloriam, quam meritis in scientiam se consequi posse desperant , contemtus - . conviciorum Via grassantes; eorum me miseret, quod

se fideliter non didicisse artes palam faciant omnibus, cum mores ipsorum non fuerant emolliti , sed seri manserint . Ab istiusmodi moribus ego semper abhorrui, qui L. ato ab huc animo prosequor b) Gemmam Urbium , cxcujus libello de Arithmetica practica in prima puerjtia regulas Ari ita

meticae pratacae, ipsam etia 'a extructionetia raaicum, proprio Marte didici. Nemo igitur a ine ex oectet, ut infu- nitorum hominum boatu me .id rixandum de l. na capriana compella patiar, qui a proposito Ieir Pus Omue , quod

adhuc Lperest , in opere coepto continuando collocandi

7쪽

nunquam desistam. Qui meliora meis dare possunt, eos ut dent hortor, quemadmodum dudum hortatus sum, gratam. & mihi, & aliis operam praestituri , Enimvero nec est , quod quis existimet, quasi numerus propositionum de iis,

quae tradidimus, minui potuissset. Patebit nimirum suo loco, quod nullam apposuerimus , nisii quae in aliis demonstrandis usui esto immq si attentam mentem ad legendum sequentia afferre voluerit, haud dissiculter animadvertet . subinde in sequentibus demum demonstranda esse, quae ante tradi poterant, ne desint demonstrandi principia, siquidem vel eorum usum in demonstrandis sequentibus praevidere potuissemus, vel circumstantiae praesentes eorum cogitationem animum subire si villent. In Psychologia se parum versatos probant, qui sibi persuadent facultatum inferiorum usum libertati nostrae totum subjectum esse , ut vel negligentiae, vel hebetudini mentis tribuendum sit, si qua de re non incidit cogitatio , cujus aliquo in loco propter usum s equentem non praevidendum mentio fieri poterat . Μultis multa in potestate sunt, ab aliis demum expectanda ex imtervallo, modo de iis cogitandi non deesset occasio . Absit adeo, ut quis existi inet, ab alio dari non potuisse, quae ab ipso data sunt , quasi defecissent vires sibi demum concessae. Longe aliter sentiunt viri magni S praeclaris in scientiam meritis eminentes, quorum testimonia facile adduci

poterant, sit quis probationem exigeret . Notandum prael: rea est, nos in scribendo eorum etiam rationem habere ,

qui methodi analyticae compotes fieri gestium . His adeo artificia inveniendi ipso opere veluti insciis & aliud quasi

agendo instillare visum est, ut adeo non excusationem, sed laudem, si quam habere vellemus, mererentur, quae asciolis intempestivo carpendi pruritu atro Carbone notantur . vel ab iis, qui animum huc non advertunt, superflua p tantur . In hac parte tertia Iuris naturae agitur de modo

acquirendi dominium & jus proprium aliud quodcunque in

genere derivativo, cum de modo idem acquirendi primiti-Vo egerimus in parte secunda. Quoniam vero jus consistit

in potentia morali agendi, quae nulli usui est, nisii sima adsit

8쪽

sit potentia agendi physica , in qua possessio consistit ;

ideo quoque modus acquirendi possessionem una explicandus nobis fuit. Ad utrumque requiritur & actus dominium vel jus transserentis, actus acquirentis. Actus igitur istos distinete explicare & cur translativi & acquisitivi si1nt demonstrare debuimus. Retinuimus terminos artis, cujus jam ante indicavimus rationem & quod fecimus in ceteris quoque

Philosophiae partibus S in sequentibus observabimus, quemadmodum fieri debere ac utiliter fieri alibi iam ostendiamus sa . Enimvero jura & possessiones non semper statim

transseruntur, sed frequentissime homines ad dandum vel faciendum sese sibi invicem obligant, ita ut actus in fui rum promineant. Quamobrem modus, quo perfecte sese sibi invicem obligare possint, quam distinctissime evolvendus nobis fuit, & quomodo is vim suam ab obligatione

naturali, quae a lege naturae venit, trahat ostendendum erat.

Ea de causa amplam instituimus de promissione tractati nem , cum ex ea descendat obligatio dandi & facien/i externa atque persecta. Nemo autem miretur, quod de promissionibus de onstraverimus, quae vulgo de pactis tu contractibus tradi solent. Neque enim solum ex demonstrationibus nostris liquet , singula promissionibus convenire, quae demonstrantur; sed & pactis ac contractibus, quorum hi ab istis naturaliter minime disserunt , eadem non convenire , nisi quatenus promissionem continent & per eam actus o ligatorii efficiuntur . Perficitur obligatio mutuo consensu sufficienter declarato e cui fini cum inserviat sermo , officium quoque hominum circa sermonem expendendum n his erat, ut dilucide constaret, quid circa eum praecipiat lex naturae, vel permittat, quid ex adverso prohibeat . Imterest humani generis, ut, quando sese sibi invicem obtrugant, certa sit eorum, qui se obligant, fides. Quamobrem cum fides veritatem dictorum supponat, non erit tuta, nisi de hac tibi constiterit. Dictorum vero veritas , moralis scilicet, quae verborum cum actibus internis exigit consensum, probari aliter nequit, quam per testem conscientiam

9쪽

aut Deum. Fi haec ratio nos impulit , ut in praesenti Tomo luris naturae de assieveratione quoque & jurejurando

ageremus. Quoniam Vero etiam contingere solet , ut dominus partem quandam vel particulam juris sui in alterum transserat, vel in gratiam alterius eadem se privet; nostrum quoque esse duximus in genere nonnulla tradere de modo constituendi alteri jus in re sua. Denique cum jus certum acquirere nequeamus nisi a domino, dissicilis vero, immo in plurimis, si non plerisque cassibus impossibilis est inspectio , num a domino rem sive corporalem, sive incorpor lem acceperis; dominium ti jura cetera ab aliis acquisita incerta evadunt ac in perpetuum incerta manerent, nisi praesumtionibus locum faceret ipsa lex naturae e ultimo igitur loco egimus de derelictione praesumta , quae quantum conveniat Iuri naturae clarissime, nisi toti fallamur, evicimus, & quomodo inde nascatur usucapio &praescriptio demonstravimus , ut appareat , quid in ea sit juris civilis ,

quid vero veniat ab aeterna illa ac immutabili lege, aqua Gentibus recedere nefas est. Quemadmodum vero jus externum ab interno sollicite ubivis discernimus, nec ea tam tum modo docemus, quae ad Justitiam externam spectant , Verum etiam quae virtuti materiam praebent in Moralibus suo tempore usui futura; ita idem in praesenti quoque o servavimus argumento, ne quod impune fit inter homines recte fieri putetur , nec ex peccato alieno alter sentiat damnum, quod peccans tanquam poenam promeritam ferre

debebat. Equidem non diffleor, opus de Iure Naturae, quale animo concepimus, fore amplum atque dimisum, siquidem cum mole illorum librorum comparetur , qui hactenus de Iure naturae conscripti publice prostant; non tamen reprehendi potest prolixitas, quamdiu non demonstretur, nos tradere a Iure naturae aliena , aut quae Iuri omni penitus perspiciendo nullam affundere possunt lucem. Iuri naturae eam tribuimus amplitudinem , quam revera habet, cum omnes omnino regat actiones hominum liberas, alias praecipiendo, alias permittendo, alias denique prohibendo, ita ut in Iure positivo nullus ne fingi quidem possit casus , qui

10쪽

Xiqui ex Jure nostro suam non habeat definitionem . Nec hanc ignorare licet, quando Ius positivum ab ea in dive sum abit . Quoties enim Ius positivum dat licentiam agendi, Ius autem naturae denegat Ius, Vir histus agere non

vult, quod impune fieri potest, siquidem jure suo hoc L

cere nequit conscientiae puritatem conservaturus. Externa

justitia permittit, ut a virtute discedatur: sed interna j

stitia a virtutis tramite ne latum quidem unguem unquam recedere licet. Quae justitia externa tanquam malum n cessarium tolerantur, non tollunt ea, quae virtutis sunt , felicitatis unicum fundamentum. Hanc consequendi medium praescribit Ius naturae, cujus adeo notitia ad illam consciquendam necessaria. Luculentius ea patebunt, quando the

riam naturalem Iuris civilis ex jure naturali condendi , cujus jam aliquoties mentionem injecimus , demonstraturi sumus. Qui adeo judicium suum deproperando sibimetipsis

nocere noluerint, eos non mei, qui praecoces, immo iniquas aliorum censuras dudum contemnere didici, sed ipsorum mei gratia rogo, ut de opere nostro non sibi sumant judicium, nisi toto conspecto, ubi absolutum fuerit e nullus enim dubito fore, ut aliter sentiant, modo non obstiterit mentis hebetudo, vel coeco assectuum impetu in trans-Versum agatur animus. Ego non aliud intendo , quam ut veritatis agnitione homines evadant justi ac virtuosi, cumque aeterna ista lex, quam explicandam mihi proposui, me

ad hoc obliget, ut, quicquid a me proficisci potest, id lubentissime ad veritatis agnitionem conferam, ex eo, quod

debeo, premium nullum expecto. Satis mihi erit, si aliis

me acurioribus lucem quandam accenderim , qua usi ad magis abdita penetrare, aut iis, quae dedi, meliora pervidere valeant. Quodsi Deus vitam & vires eo uSque conservaverit, ut ad Artem inveniendi , qualem animo concepimus, pedem promovere detur I luculentisti me me demonstraturum confido, aliorum quoque errores , aut im

perfecte ab aliis tradita haud raro necessaria esse, ut, quae ad veritatem recta ducit, via pateat. Quamobrem ego iis etiam gratiam rependere soleo, qui errore suo viam ad ve-h et Ii-

SEARCH

MENU NAVIGATION