Dissertatio de zodiaci nostri origine Ægyptia ad perillustres sodales societatis antiquariorum Londinensis auctore Frid. Sam. Schmidt, Helvetio Bernate, ..

발행: 1760년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

PER ILLUSTRES SODALES

SOCIETATIS ANTIQUARIORUM

ZONDIMENSIS. V Μ multa egregie, Sodales Erudi-' tiis , a Gente vestra ad Litter A rum incrementa instituta sunt, tum nihil praeclarius , quam quod perillustris Vestra Societas, circa reS antiquas, quibus nihil nobilius esse potest. seria versatur cura. Quid vero antiquius est sideribus Signi seti Circuli, de quibus nunc agere in animo est runde fere omnis Issigyptiorum et Graecorum fabulosa Historia pendeti Quid magis officii mei, quam Scriptionem istam honori et meri tis Ueltris nuncupare Uohis enim quantum debeam in publicis Societatis Vestrae Monumentis continetur, quibus et PatriS mei, yaeumque nomen inscripsistis. Ego vero reverentiae Vestrae sic semper inserviam, non, ut me Societatis membrum, sed ut Candidatum ejus putem.

3쪽

D E Origine Signorum Zodiaci nostri dicere

institui, crassis enim latet occultata et circumia fusa tenebris ; cujus quidem tantae et tam dissicilis rei certam cognitionem me assecutum fuit se non profiteor ; conjectationem tantum promitto, quae Verosimilis Videtur. Sed ant quam illam proponam breviter agendum erit de variis sententiis , quae hac de re olim floru re , hodieque inter eruditos circumseruntur.

UETus vulgi opinio est Signa Zodiaci Stellarum suarum politione eas efficere figuras, quibus repraesentantur; sed hetaec accurate confutata.

sunt ab Eruditiss SALM As Io in Praefatione Libri, qui inscribitur De Annis Climactericis. Ubi idem Ρhilosophus optime refellit eorun, mentem , qui Sidera Orbis Signiferi ob vim

suam , quam in terrena transfundunt, iis putant insignitas figuris, quibus ea notata deprehendimus , isti fingunt Leonem in Signo suo collocatum fuisse, propterea quod observassent antiqui, eos, qui jub hoc Animali nascuntur, ejus naturam habere. Quorum si vera esset sententia, sequeretur perabsurdum illud, Astrologiam divisionem et Denominationem Sign rum Zodiaci praecessisse. SUNT porro levia et perinfirma, quae ducuntur de Apotheosi filiorum Jacobi Ρatria chre in duodecim signis iis repraesentationibus adumbrata, quae cum Jacobi oraculis, in filios suoS

4쪽

ΟRIGINE T G Y p Τ I A. suos editis, conveniunt . Ruben est Aqua-Tius , quia juxta hujus Auctoris conversionem, Jacobus de eo dixit, ut Aquam te praecipit ii b. Gad est Capricornus, quia Guedi in Hebraeorum sermone Hircum notat ; quae, quamvis vitiosa sint, non ita tamen jejuna, quam illa de Cancro , qui in hac opinione Bei jamiliis Signum est, propterea quod de eo Uates ait et inane ιυorat praedam, et ad Vespe-νain dioidit spolium . Haec, inquit hujus sententiae Auctor, est plenaria rerum et Ia turae inverso, devorare praedam , postea veroeam dividere; hinc Cancer retrogradum animal in hoc signo collocatum. Hinc patet, quom do prava insenia ad scedi1lima usque ludibria dilabantur, si conjecturas omnibus numeris absolutas proferre audent. NuNC operae pretium est cognoscere per legantem MACROBII sentcntiam, cui placet figuras nominaque Signorum Zodiaci fundamentum suum habere in varia horum siderum relaiatione ad Solem. Fortissimum hujus opinionis praesidium in Cancri et Capricorni Signis situm

A 3 est,

5쪽

DE ZODIAe I NOSTRI

est, de quibus haec habet Μ ACROBIus. Cancer animal retro et oblique cedit. Eadem ra- ltione Ses in eo Signo obliquum , ut solet. incipit agere regressuis. Caprae vero consuetudo haec iupasiι videtur, ut semper auum pascendo petat. . Sed et Sol in Capricurvo incipit ab imis in aua

HANC opinionem Mac ROBII nostris temporibus sibi adoptasse auxiseque visus est Abbas P LucΗE, qui tamen mihi, omnibus rite perpensis. novam hae de re conjecturam proposuisse videtur, nam prior horum Auet rum, ut modo declaravimus , putat Signa L diaci nomina sua sortita diis ab ea tantum reis latione , quam habent ad Solem; posterior v ro , quamvis in quibusdam ΜACROBIO eo sentiat, pnaecipue eorum originem iis deberi. arbitratur , quae non modo in coelo sed etiam in terra in hominum Societatibus iis fiunt te poribus , quibus Sol ea signa percurrit. Ε

emplo sint sequentia ex ejus ingeniosissimo Lubro, qui Historia Geli inscribitur, desumta, ubi de quatuor ultimis Zodiaci signis haec hahet ) : Morbi, quos recedens Sol in amnemno Satum. I. I . Videatur etiam l. a I. ubi lare idem Systema, relationem nempe Signiteri Circuli ad Solem, uuoad cetera ejus sidera exhibet. Iab. I. cap. 3. p. 33, seq. Edit. Piatis. 173s. Disiti su by Cooste

6쪽

ORI G1NE JEGYPTI A. T

eumno importat, per Scorpium adumbrantur, Dirulentum telum secum feet entem. Venatio, qua Veteres feras exturbabant ea tempesare, qua ambores foliis denudari consereverunt , upprime per hominem sagitta vel Clada iastructum repraese/ fari potuit. Aquarius ad hiemales pertinet pluvias, pisces ligati, aut rete capti, piscatum in Murent, qui ineunte vere optimus es. HANC Zodiaci denominationem Abbas P L u C H E ad remotissima Diluvii tempora ascendere putat, contra quam sententiam mulista scripta sunt ab eruditissimis Viris LE 'NBE M, et D E LA NAU ZE ), quorum argumenta huc facientia tangere nolo ; Μ Α-C R O B I I enim atquc Ρ L U C HII conjectationes neque confirmare, neque refellere in animo est, iis quisque pro ingenio suo demat vel addat fidem. Restat, ut sententiam Cel. GOGUETI e A 4 Pe

7쪽

DE ZODIACI NOSTRI pendam , qui peculiari eruditissimi operis sui Iegmento hanc rem multis pertractavit. Ille vero censet Signa Lodiaci litis temporibus

Gentibusque deberi, quae Litterarum Elementis destituebantur, iis vero, cum Astronomiae Contemplationes scripto consignare vellent, Hier glyphicis utendum fuit Litteris, quae tum solae habebantur, quae oblique tantum rei repraese latae conveniebant, et plerumque ex animalibus constabant. In Planisphaeriis itaque suis Astronomicis unius sideris stellas per .lineas invicem jungebant, adjiciebant porro ejus nomen scriptum per sermas Hieroglyphicas, tum enim nondum erant Litterarum Tementa. Hier glyphicae autem illae notae mox ipsorum sim rum loco constitui coepere, sed earum rati nem reddere non valemus , quia ad antiquae istius Scripturae scientiam aditus nullus patet.

Hanc ego subtilitatem solertissimo Go Gu T o dignam judico, sed a veritate remotissu

NUN c venio ad conjecturam meam, Juxta quam Graeci Zodiacum, quo hodie utimur, ab Κgyptiis accepere, qui quodlibet Signum uni ex Diis suis singulari modo consecrariint, et iis

8쪽

: ORIGINE RGI PT A.' srepresentationibus insigniverunt, quae his Ni minibus in eorum Hieroglyphicis notis sacris que monumentis tribui solebant; idque ita, ut

unicuique horum Deorum , quantum id fieri potuit, illud sidus sacraretur, quod cum Culatu . quem Egyptii ci exhibuerunt, Conveniret, et qui sere totus Astronomicus erat et Physicus, iugyptiorum regioni adaptatus Dioges igitur de singulis signifieii circuli sideri bus, si prius videro de Zodiaci Κgyptii atque Graeci similitudine. Sunt enim Philosophi, et

fuerunt, qui omnino Zodiacum ' gyptiorum et Graecorum dispares fuisse arbitrantur 3 qu rum si vera esst opinio, quae potuit Graeci Z

diaci origo esse Egyptia Z Totum igitur id, quod nobis opponunt, quid et quale sit, ipsorum optimis verbis declarabimus : Diliouilitudo Zodiaci AE ptii et Graeci, ait Eruditiis DE LA NAU ZE, uemini dubia esse potes. Achilles enim Tutius jam observavit Graia A s cos

Aeeuratius adhuc haec explicari possent, si de forma antiquissimi anni Κgyptiaci , quae obl)urissima est, certius

constaret.

' ') L. e. 369. Le Mire. L. e. fIM. Eri ditissimi isti Viri , dum contra Abh. Placte sententiam disputant, quae Zodiaei signis siunmam Antiquitatem tribuit, unum ex praeipuis argumentis a diversitate Zodiaci Greei ex Atyptii vel chaldaei sibi petendum autumanta

9쪽

IO DE ZODIACI NOSTRI eos ad Heron suos et ad Hisorias suas nomina est constellationes AE priorum referre , et res ipsa satis loquitur. Inspiciamus integrum ACHIL-LIs ΤΑTi I locum ) : Ob id penes vinias

nationes diversa quoque reperii utur nomina 'Llaravi. Iu Mntiaca Sphaera neque draco ineeustim nominaque Siderum venit ; neque Urse , neque Cepheus ; sed aliae sunt sinidacrorum fommae , nominaque illis indita. Ita neque in Chaiariori ut Aprologia. Graeci porro vocabula isa de insignibus heroibus transtulerunt, ut compre

hendi et agnosci facilius possent.

S i fallaci argumento uti vellem , dicerem, heic non de Zodiaco sermonem et se, sed alia supersunt, quae contra ACHILLEM ΤΑ-TIUM objicienda videntur. Iste enim Auctor, recentior cum sit , non maximi in hac re momenti est, quia ΡLu TARCHO gravissimo scriptori adversatur, qui diserte adstruit Ursum

in Sphaera δε gyptiorum conspici D. Illud

quo- Isagoge in Arati Phaenomena. Apud Petavium in Uranologio P. I 6 . ' ' θ AIdus Μanutius Ep. 6. Ach. Tatium perantia quum piatat : P. Le mire l. cit. sentit eum noni esse Seculi ; nobis quidem incerta est ejus aetas: si tamen Auct res, quos citat, confideremus, mediam viam incedendam existimamus, quae hune Scriptorem ad quartum refert Meulum. meidler Hist. Astron. III. De Iside 3 sy. Εdit. echel. M. I sys. Diuiti su by Cooste

10쪽

ORIGINE R GYPTI A.

quoque apparet ACHILLEM TATIUM, et qui illum sequuntur, non rite intellexisse differo tiam Sphaerae Egyptiae et Graecae, de qua V teres ubique loquuntur ; illa enim non m diis- militudine figurarum, sed in dispari eas explicandi modo consiliit. Cujus rei exempla qua Ham proferam : Aries in JEgypto Iupiter cens batur Ammon; apud Graecos erat ille, de quo Phrixi agebant fabulae. Taurus apud iugyptios erat Apis ; apud Graecos is, qui Europam ata duxit. Sic Graeci, ut posteris signiferum Circulum se invenisse persuaderent, fabulas suas in figuris horum Signorum repraesentatas esse dixerunt; eui antiquissimis temporibus optime

scirent longe alio modo haec in aegypto explicari , unde orbem signiferum acceperant; et sic accidit, ut mendacium furto se jungeret comitem v. Sic Graeci in tota sua Mythologia, ea, quae Astronomice in aegypto intelligebat tur , ad suae Gentis homines , regionesque translata, historice exponebant ' . NIGIDIus duas scripsit Sphaeras, Graecam alteram, ubi siderum nomina juxta hujus Populi

v Ηxe etiam satisfaciunt iis, qui ex Sphaerae Graecae

Graecis explicationibus . contendunt ejus figuras ab haesente originem coepisse.

In his sedulo di itinguenda sunt AEgyptia antiqua, ab iis quae Graeca sunt et Historica.

SEARCH

MENU NAVIGATION