장음표시 사용
61쪽
ad aluum ducedam manducare licet cum meu Ie: nam, inquit, & minus crassus est quam veterum succus, & nullo pacto malus. Proinde Philippe, nihil horum incommodi veritus, libere vescere caseo recenti, salis momento temperato: qui lactis bubuli. ant caprini dulcorem resipiat, a vetustatis acore alienus, confisus Hippocratis, Apollinis nostri,oraculo, quo ait: Paulo deterior cibus aut potus, suauior autem, melioribus quidem, sed minus suavibus est praeferendus. Hactenus Langius. Caeterum ut a calumnia quorundam & noxae infamia caseum vindicarem,sequentes versiculos ex Salernitarum Regimine ad Anglorum Regem huc transferre opportunum ac iucundum esse duxi,ubi caseus hunc in modum comqueritur: Ignari medici me dicunt esse nocivum:
Sed tamen ignorant cur nocumenta feram.
Qui P sicam norunt haec de me testimantur, Optima post epulas caseus esca datur. Rursus,vem stomacho languenti castus adfert, Si post extrem, incidat ille dapes. Et alibi, Casius m panis bonus est cibus, hemicule, sanis: si non sunt sani, non iungent hunc bene pani. Si cui arridebunt fercula, coci industria ex caseo confecta,praeter Apicium & Athenqum, Platina in libro de honesta voluptate illi abu- de satisfaciet. Haec satis pro Caseo .