Caii Plinii Secundi Historiae naturalis libri 37 cum selectis commentariis J. Harduini ac recentiorum interpretum novisque adnotationibus ... Volumen primum decimum et ultimum Pars quinta continens materiam medicam ex animalibus curante Jo. B. F. Ste

발행: 1829년

분량: 661페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

, diutius in fame viventi. Septenis ita diebus durasse tradunt : at in satietate paucioribus dehiscere. Hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. Eumdein in augurio vitalium habent. Nam si aeger ei respondeat qui intulerit, a pedibus stanti interrogantique de morbo, spem Vitae Certam esse : moriturum nihil respondere. Adjiciunt, ut evellatur ex aure laeva canis, cui non sit alius, quam niger color. Nigidius sugero tota dies canes conspectum ejus, qui e sue id animal evellerit, scriptum reliquit. Rursus Magi tradunt, lymphatos sanguinis talpae aspersu resipiscere : eos vero qui a nocturnis Diis Faunisque agitentur, draconis lingua, et oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis, ac sub dio noctu refrigeratis, perunctos matutinis vespertinisque liberari. i XXV. Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander' amphisbaenam mortuam adalligatam, vel pellem tantum ejus. Quintino arbori, quae caedatur, Malligata, non algere caedentes, faciliusque succidere. Itaque sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens, et ante cuculi cantum. Aliud est cuculo miraculum, quo quis loco primo audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur,

ac vestigium id es diatur, non gigni pulices, ubicumque

spargatur.

i XXVI. Paralysin ' caventibus pinguia glirium decoctorum et soricum utilissima tradunt esse : millepedas', ut in anginis diximus , potas phthisin sentientibus : lacertam

aritus saginem.Haec explanata uberius

XI, 4o. H. - Nee is alia. Sive, finia alius. Sie Naro, AEn. II, 554 c. I .ee sinis Priami satorum. . Η. v. a. meander. In Thoriae. p. 26 de amphisbaena : se δ' Lirioi

γο- etc. . Sie pluribus illa Pelle sua prodost. Boreae quum flamine segnes obriguere mauus. et victae frigore torpent. etc. i. B.

XXVI. r. Parabsin. Plin. Vai lib. III, eap. t 3 , ad verbum. II. a. Mille das , ut in anginis diai-mtis, etc. Millepedarum nulla utilitas in phthiseos periculo. CL Do .su p. ad pag. 3 5. Caeterum ut hie

342쪽

LIBER XXX. 33i

viridem' decoctam in vini sextariis tribus ad cyathum unum, singulis cochlearibus sumptis per dies, donec convalescant : cochlearum ' cinerem potum in vino. XXVII. Comitialibus morbis oesypum cum myrrha

momento, et vini cyathis duobus dilutum, magnitudine nucis avellanae, a balineo potum. Τesticulos' arietinos inveteratos, tritosque dimidio denarii pondere in aqua vel lactis asinini hemina. Interdicitur vini potus quinis diebus ante et postea. Magnifice' laudatur et sanguis pecudum potus: item set cum melle, praecipue agninum. Catulus' dilactens sumptus, abscisso capite pedibusque, ex Vino et myrrha. Lichen mulae potus in Oxymel ite cyathis tribus. Stellionis transmarini cinis potus in aceto. Tunicula Stellionis, quam eodem modo, ut anguis, exuit, pota. Quidam, et ipsum arundine exenteratum inveteratumque bibendum 'dedere. Alii in cibo in ligneis verubus in assatum. Opere pretium est Scire quomodo praeripiatur, quum exuitur membrana hiberna, alias devoranti eam , quoniam nullum

animal A fraudulentius invidere homini tradunt. Inde stel-

de millepedis peragamus quae dicere in animo est, notemus ad medicamenta eligi millepedarum Onia maseu Linn. cui cauda in appendicem silisormem abit duplicem, vel Onisc. armassilia, cui id nomlais propterea

impositum suit , quod periculi

conscius replicetur in sese. et in pilae sormam suum Convolvat Corpusculum. A a.

4. Laeertam viridem. Plin. Val. ad verbum, I, 6 I. HARD s. Cotalearum. Plin. Valer. loc. cit. HAED. XXVII. r. Testistitis arietium, etc. Plin. Val. lib. II, cap. 58, ad verbum, et Sext. Plat. cap. v Ide ariete, tit. 7 ad caducos. H. a. m ima. Plin. Valer. loco citato. HA D. 3. Catiatus. Plin. Val. loc. eit. Η.4. Quoniam nullum animal, etc. Vide quae iliximus in eam rem ,

lib. VIII, cap. 49. HARP.

s. Inde stellioniam nomen aiunt, etc.

Maledicti et convicii Ioeo id nomen objicitur homini improbo et Dau

dulento. Glossae veteres : Stellio , κα-5Zρος, κακοτροπος. Proprie autem stellionatus dicitur Iurecossul

tis, quum dolo quid factum, quum merces suppositae, quum impostura tacta, etc. Vide Digest. lib. LVII,

tit. Io, Stellionatus : simul et Vosa. in Elym. Est stellionatus κακοτ

νἱα Platoni, de Legibus, lib. IX.

343쪽

33α C. PLINII NΑΤ. IIIS T.

lionum nomen aiunt in maledictum translatum'. Obsera vant cubile ejus aestatibus. Est autem in loricis ostiorum senestrarumque aut cameris sepulcrisve : ibi vere incipiente fissis arundinibus textas opponunt Casa S, quarum angustiis etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem . Sed eo derelicto non potest remeare. Nihil ei remedio in comitialibus morbis praesertur. Prodest et cerebrum mustelae inveteratum potumque, et jecur ' ejus: testiculi, vulvaeque, aut ventriculus inveteratus Cum coriandro, ut diximus : item cinis ' : silvestris vero tota in cibo sumpta . Eadem omnia praedicantur' ex viverra. 4 Lacerta viridis cum condimentis, quae fastidium abster-Η. - Non male, ut reor, quanis quam nec id certitudinis geometricae particeps, videtur a stellionestellionatum ducere; Certe meliusquam PotnsINET a germanica voce stehien quae Drari est. In hac enim abundat is Λ, deest una e duabus LTum generalius dictum stehlea , quam ut apte stellionatus in spe eialitatem deducatur. AI. 6. Maledictum translatum. Criminis notam et probrum. Stellionatus

crimen id est, quum aliquid per

dolum et imposturam sit. ULP AN. - De eo multa ex Capro gramma tim Cujacius, observ. l. X, C. a . Theophrastus, lib. de invidis animalibus. DALM. 7. Est autem in Deis ostiorum fenestrarumque. Scrihendum loritas, non locis, ex vetusto exemplari. PrNT. - Est, etc Ita Reg. I, et

Chim. Editi male, in Deis. Loricae

testa eae murorum , ostiorum , ac senestrarum, Projecturae sunt, quas Galli vocant comitavi, quae tranfi

itum sepiunt, rejiciuntque extra perpendiculum stillas. De his Vitruv. lib. II, cap. 8. HAED.8. Torrorem. Senectam. Η BD. 9. Et jecur ejus. Dioscor. E ζορ.

lib. I, cap. i8; Plin. Val. lib. III.

ro. Ut diximus. Lib. XXIX, c. 16. Sic etiam Diosc. l . eit. Η.

de comitiali morbo, P. I 6 r: αAptus mustelae cinis est, et hirundinis

II. Tota in cibo sumpta. Caelius Aurelian. Chron. lib. I, cap. 4 de epilepsia , ex aliorum sententia :. Item mandendam mustelam , sed longo desiccatam tempore 2 . id vero deinde improbat. I A D.

x3. Eadem omnia erindicantur eaviorem. Vult eadem esse remedia esilvestri mustela, viιerra appellata, quae iam e domestica commonstravit. GELEN. - Eadem, etc. Eadem omnia remedia parantur ex silvestri mustela, sive viverra, . quae jam e domestica commonstrata sunt. RPlin. Valer. lib. II, cap. 58. u.

344쪽

LIBER XXX. 333

geant, ablatis pedibus et capite. Cochlearum cinis '' addito semine lini et urticae cum melle, unctu sanat. Magis' placet draconis cauda in pelle dorcadis adalligata cervinis nervis: vel lapilli e ventre pullorum '' hirundinum sinistro lacerto annexi. Dicuntur enim excluso pullo lapillum dare' Quod

gi pullus '' is detur incipienti '' in cibo, quem primum pe

pererit '',quum quis primum tentatus sit, liberatur eo malo. Postea medetur hirundinum '' sanguis cum thure, vel correcens devoratum. Quin et e nido earum V lapillus impo- ssitus recreare dicitur consestim, et ad alligatus in perpetuum tueri. Praedicatur et jecur milvi devoratum, et senectus serpentium. Iecur '' Vulturis tritum cum suo

a 4. Coehlearum einis adiuto semine

iani et urtiere eum mellae intinctos sanat.

Lego: a Cochlearum cinis adjecto semine lini et urticae cum melle

linctu sana t, in ex apogra O nostro. PrnT. - Coehlearum. Ita Reg. I. In libris vulgatis, intinctos sanat. In Ch.

Laelia. male. Plin. Valer. lib. II. p. 58 ad morbum comitialem :ω Cochlearum cinis addito lini semine et urticae ex melle illinitur

x s. Magis ρlacet, etc. Qui magiam

profitentur. HARD. 16. Vel lupilli e mentre Pullorum. Diosc. lib. II, eap. 6o. Sext Plat. PRrt. I, C. xII de hirundine, tit. 3ad caducos : ω Hirundines comestae caducos sanant. Item lapilli in ventriculis eorum reperti, et brachio alligati perseete sanant. . IIA BD. 7. Lapiatam dare. Pullo, quem

excluserint , tamquam omnium mor rum remedium. DALM.

LV. dare. Dare deglutiendum. H. 38. Quod si lius is detur ineipienti in cibo, quem Primo everit, quum quis

primum , etc. Paucioribus verbia nostrum exemplar: . Quod si pullusis detur, quum primum tentatus sit. liberatur eo malo. . PII T. I9. Inc. Quum morbus incipit. ao. Quem Pramum Puererit, etc.

Quem pullum primum hirundo peperit. Sic pullos eligit primae feturae

Dioscor. lib. II, cap. 6o, et Εὐπορ. lib. I, cap. 19. II BD. a I. Postea medetur hirundinum , etc. Q. Seren. I . cit. . Aut cruor ex Progne mixtus cum polline thuris: Aut lapis ex nido. Vaga quem congessit hirundo, Vellitur: et nexu lavet, attollitque iacentem . . Sic etiam Plin. Val. lib. II, cap. 58. H. 2 1. Quin et e nido earum, etc. Q. Seren . et Plin. Val. locis citatis. H. α 3. Ieeur. Sext. Plat. Parti 2, e. di de vulture, tit. I ad caducos ruVulturis jecur totum eum sanguine ipsius vulturis tritum, et per dies Septem potum, caducis prodesse dicimus. . Plinium transeripsit ad verbum Plin. alter Valer. lib. II, cap. 58. HARP.

345쪽

sanguine ter septenis diebus potum. Cor pulli vulturini ad- alligatum. Sed ipsum vulturum' ' in cibo dari jubent, et

quidem satiatum humano cadavere. Quidam pectus ejus bibendum censent, et in cerrino calyce. Aut testes gallinacei ' ex aqua et lacte, antecedente quinque dierum abstinentia vini, ob id inveteratos. Fuere et qui viginti unam muscas rusas, et qui dein emortuas, in potu darent, infirmioribus pauciores. XXVIII. xi.) Morbo' regio resistunt sordes aurium , aut mammarum pecudis ' denarii pondere cum myrrhae momento, et vini cyathis duobus : canini' capitis cinis in mulso : multi peda in vini hemina: vermes terreni in aceto

mulso cum myrrha. Gallina' si sit luteis pedibus prius aqua purificatis, dein collutis vino, quod bibatur. Cere-hrum' perdicis aut aquilae in vini cyathis tribus. Cinis

plumarum aut interancorum palumbis' in mulso ad cochlearia tria. Passerum cinis sarmentis Crematorum CO-chlearibus duobus in aqua mulsa. Avis icterus' vocatur ax 4. Sed testim vulturem, etc. Plin. Val. loc. cit. II ARI . α 5. Aut testes gallinaret. Sext. Platon. Part. 2, cap. 8 de gallo , tit. a ad caducos r . Galli testiculos contritos cum aqua jejuno dabis hi here : abstineant autem a vino diebus decem ... Debebunt autem testiculi sicci servari, ut quum fue

riis necessarii, Continuo sumantur. in II fio

XXVIII. r. Morbo. Haec totidem verhis Plin. Val. lib. II, c. 59. H.

a. Aut miammarum Pecudis, etc.

Sordes quas inter mammas hahet, vel inter semora, ut ait Sext. Plat. cap. 6 de ariete, tit. 6 ad morbum

regitim. HARII.

pusillo, ut Plin. Val. ait loc. cit. H. 4. Canini. Sic etiam preteter Plin. Val. loc. cit. Sext. Plat. cap. 9 de cane, tit. I 6 ad morbum regium r. Rabidi canis caput contusum et

commixtum cum vino potatum mire sanat. . HARII.

5. Gallina. Plin. Val. Ioc. est. Η.6. Cerebrum. Sext. Plat. Part. II, e. 6 de perdice, tit. I ad morbum regium. Et Plin. Val. loe. cit. H. 7. Atit interaneorum Palumbis, etC. PIin. Val. Ioc. cit. . Cineres interaneorum palumborum , cochlearia duo hibuntur ex mulso. . IILRII. 8. Aois laterus. Aetius, lib. X. e P. I 7, morbum hunc non ab ave dictum vult, sed ab oculis ictidis, seu viverrae, auricoloribus. DA C. - Astis. Diximus de ea lib. X, c. So. Ah ea ave, quod sit coloris

346쪽

LIBER X X. 335

olore, quae si spectetur, sanari id malum tradunt, et avem mori. Hanc puto latine vocari galgulum'.

XXIX. Phreneticis' prodesse videtur pulmo pecudum

calidus circa caput alligatus. Nam ' muris cerebrum dare potui ex aqua, aut cinerem mustelae, vel etiam inveteratas herinacei carnes, quis possit furenti, etiamsi certa sit medicina λ Bubonis certe oculorum cinerem inter ea, quibus prodigioso vitam ludificantur, acceperim. Praecipueque febrium medicina placitis eorum renuntiat. Namque et in xta signa digessere eam sole transmeante, iterumque

luna : quod totum abdicandum paucis' e pluribus edocebo. Si quidem crematis tritisque cum oleo perungi jubent aegros quum Geminos transit sol, Cristis, et auribus, et unguibus gallinaceorum : si luna, radiis' barbisquo eorum : si Virginem alteruter, hordei granis: si Sagittarium, vespertilionis alis : si Leonem luna, tamaricis fronde, et adjiciunt, sativae : si Aquarium, e buxo carbonibus tritis. Ex istis consessa, aut certe verisimilia ponemus, sicut et lethargum olfactoriis' excitari : inter ea sortassis mustelae

fellei. Gr eos dedisse huic morbo nomen, seribit Cael. Aurel. lib. III,

9. Dane ρtito latina m ari gal iam. Galhulum a colore luten apis pellari mavult Mare. Donatus finfitiet. Thes. Criti c. ioni. VI, C. 8 I, Pag. 28 I, et post eum Salmas. in Not. ad Ilist. Aug. pag. III. Η. XXIX. t. Phrenetieis. Q. Ser n.

C. III, p. 129 : . Ex vitio cerebri phrenesis suri sa movetur, Amissaque refert frondens amentia vires.

Conveniet ealidis pecudum pulmonibus apte Tempora languentis meis dira redimire eoi Otia . . sic etiam

Plin. Val. lih. III, cap. s. HARD.

a. Nam non modo muris cereorum d remisi ex aqua atit cinerem mus elae,atie etiam inoeteratas harinacei earnes.

Brevius in vetusto eodice : a Nam muris cerebrum dare potui ex aqua, aut cinerem mustelae, vel etiam

inveteratas, etc. . PINT.

3. Q d tortim abdie dum paticis ea mplaristis Meelo. Scribe, . Quod totum abdicandum paucis e pluribus docebo. . Ex eodem. PINT. 4. Radiis. Digitis in aversa parte pedis exstantibus. DALM. Raaeis. Calearibus. Ude quae de ea voe Ediximus lib. XI. cap. I P. II. 5. Olfoetoriis. Ptarmicis , qua

347쪽

336 C. PLINII NAT. IIIS T.

testiculis inveteratis. aut jocinere usto . Ilis quoque pulmonem pecudis' calidum circa caput ad alligari putant utile. XXX. In quartanis medicina clinice' propemodum nihil pollet. Quamobrem plura eorum remedia' ponemus, primumque ea, quae ad alligari jubent: pulverem, in quo se accipiter volutaverit', lino rutilo in linteolo: canis nigridentem longissimum. Pseudosphecem Vocant VeSPam, quae singularis volitat: hanc sinistra manu apprehensam Subnectunt : alii vero, quam quis eo anno Viderit primam Viperae A caput abscissum in linteolo, vel cor viventis exemptum. Muris' rostellum auriculasque Summas roseo panno, ipsumque dimittunt. Lacertae vivae dextrum oculum effossum, mox cum Capite suo deciso, in pellicula caprina. Scarabaeum qui pilas volvit'. Propter hunc aegypti magna pars Scarabaeos' inter numina colit, curiosa Apionisvoeat Dioscorid. in Ale . caP. I P. Sic etiam Largus, Compen . med. 23, n. I 4 : . Interdum ollaetoriis reficere, etc. a Iohann. de Ianua ris olfactorium , ab olfacio; unde ollaetoriolum : van unguentarium muliebre, in quo odoramenta ge

stantur. . HABD.

6. Atit Deinere usio. Plin. Valer. lib. III. cap. 7. HABD. 7. His quoque pulmonem Pecudis , et e. Plin. Val. loe . cit. HARD. XXX. I. Clini . Quae aegris in lecto decumbentibus adhibetur, ratione victus, medicamentis, manus opera. DALEC. a. Eoriam remedia Ponemus. Maisgorum. IIA D. 3. Pialoerem in quo se aceFiter volutarerit. Vo s. a pulverem , ubis aecipiter volutaveri . . GRON.

4. Hi erae. Plin. Valer. lib. III,

eap. 6. I ABD. 5. Muris. Plin. Valer. loc. citat. . Quartanae curandae : muri vivor tellum Primum , et auricula summae praeeiduntur, et in roseo panno alligantur, et ipse mus vivus dimittitur. . ΗΚRD.

6. Qui pilas volMit. Qui pedibussimum subigit, et in Pilas cogit. quas et pedibus volutat. In libris hacteniis editis, paulas, minus sin

. ingrati m. Pars scar. etc. Vid supra cap. 5 huj. lib. Plui. Porph. Ilorus, aliam praeterea ejus venerationis causam reddunt, quod mares sint omnes scarabaei, nulla semina. Hinc jocus Ausonii in mascular Veneris sectatorem e . Perversae Veneris postico vulnere fossor, Lucilli vatis subulo, pullo, premo, Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus, Non caper, aut Bries, sed scarabaeus erit. ω Rhodi g. lib.

VIII, c. 5. Clemens Hypotyposeon VI, homines voluptatibus imPen-

348쪽

LIBER XXX. 33

interpretatione, qua colligat solis operuin similitudinem huic animali esse, ad excusandos gentis suae ritus. Sed et alium adalligant magi , cui sunt cornicula reflexa', sinistra manu collectum. Tertium, qui vocatur fullo, albis guttis, 3 dissectum utrique lacerto adalligant: caetera sinistro, Corangulum sinistra manu exemptum Viventibus. Scorpionis caudae quatuor articulos cum aculeo, panno nigro, ita ut nec scorpionem dimissum, nec eum qui alligaverit videataius deditos, et immersos, ac ebrios, tamquam cantharns in stercore v lutari scribit. DALE . - Propi. h.

γ'νti magna pars sciariasinos. . .

solis. Quoniam, quuin sobolem Procreare vult. bovis simum nactus, globulum eiusdem, cujus mutidus figurae est, stigit: quem tibi ab ortu ad oecasum aversis pedibus volui a- it , solis eursum in caelo aemu latus, ipse rursum, ut Orbi persimilem siguram edat atque exprimat, in Ortum eonvertitur. 1 aiδα, ὁ mnuβουληet ita παεδοποιήσασθαι, βοος αρο-

Hortis Apollo Hierogl. l. I, c. Io. Habet his eoissentientia Porphyr. libro quem ἱnscripsit , τερὶ etia, απο c, quae merito ridet Fufeti. de Praep. Evang. lib. III,

pag. 94. HABD. - Propter hune AEgypti magna pars scaras Os , etc. Priestat a Daleea inpio allegata causa, quanquam nec halluet Datus omnino est Apion , sacerdotum verba et diseiplinas proferens, et inter reeentiores CnRUetas solis imaginε symbolica explicari posse credidit searahaeos tot iii movi in iis et eaeteris hypogeon monuin mentis, dum animae censentur ad hoc post mortem destinatae, ut si-

VIII.

gna godiaei perambulent; quae peram hulatio ea leone innuitur, quae emblema solis vulgo dieitur. Quae

pag. 3ο , a sa) sententia potior. Sed in glyphis permultis generat;

nem indicare visus scarabaeus.Vid.

praecipue Deseripi. de PD. Antiq.Pl. vol. II, pl. 86, I, ubi triplex

generator, supino trunco, stanti-hti, tibiis sita ut rectum angulum essetant inde linea dorsalis, hine morum et tibiarum columna ) .

semen eiaculatur, duobus scarabaeis unicuique suppositis, quorum alterniger est, ruber alter. Generationis et ereationis cognatio ae nexus, ut vocant. proximus est. Unde searaiahaeus symsolum visum est creatrIeis naturae et dei. Cons. praeter laudatos tum a Daleeam Pio, tum a n

his, auctores Porphyr. de Abstiti. IV, 9, p. 327: BRCRΜL N ad Arist. περὶ θαuta. P. 268, 328; Sctis pr. Dνκ ad Aristote . Hist. Anim. lib. V, c. I . p. 353. Aa. 8. Ad et aliam ad Iligant mam. Lueanum, de quo lib. XI, cap.

349쪽

aeger triduo. Post tertium circuitum '' id condat . Eru

cam in linteolo ter lino circumdant totidem nodis, ad 4 singulos dicentes, quare iaciat qui medehitur. Limacem in pellicula, vel quatuor limacum capita, praecisa arundine. Multi pedam lana involutam. Vermiculos' 'ex quibustabani fiunt, antequam pennas germinent. Alios e spinosis seu tectis lanuginosos. Quidam ex illis quaternos inclusos juglandis nucis putamine Malligant: cochleasque, quae

nudae inveniuntur. Stellionem inclusum capsulis subjiciunt capiti, et sub decessu febris emittunt. Devorari autem jubent cor mergi marini sine serro exemptum, invetera

tu inque conteri, et in calida aqua bibi. Corda hirundinumue cum melle. Alii simiam drachma una in lactis caprini et ovilli, vel passi cyathis tribus, ante accessiones. Sunt qui totas censeant devorandas. Aspidis cutem pondere sexta parte denarii cum piperis pari modo, Parthorum gentes in romedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus tradidit pliryganion ad alligatum rem dio esse quartanis.

O. Post tertium eiretiittim. Post

quod idem est. NARD. 3. Vermιetitis, ete. Fiunt hi eligno. Vide supra lib. XI, cap. 38. HARD 1 4. Atili simiam dracimia iam , etc.

Ad verhum Plin. Valer. lib. III,

x s. Phry gonion. Fortassis animal, nuod paulo antehac vocavit verismieulum e frutetis ivnuginosum . tor 4,, frutex. Quidam logunt. ι .rrni putantque animal id noti, simum a Chrysippo susius expositum non fuisse, et Plinium exemplari vitioso deceptum. D LEC. Phrr nion. e Dreisio, quum derivari videtur a graeeo *DIM, torrere . torrefacere , credidit interpres vetus Durisvet hallucinatum Seeutidum in vertendo chrysippo, et ligni fragmentum accepisse pro animali. Ut nimis a daeter. ita sane ingeniostis et vero simillimus in conjectura. Quae Harduinus et ante Harduinum Daleeampius hoc loco adscripserunt, tamen non sustulimus. Utram in partem dἱ se endum, lector. si tanti est, eligat. Memor quoque graecae originationiAQDERL Λ sDhodoratus est, minus selictior, judicio nostro. RalamaN-dram φρυrat,iev es e. ED.

350쪽

LIBER XXX. 339

Quod esset animal neque ille descripsit, nec nos inveni. mus qui novisset. Demonstrandum tamen suit a tam gravi auctore dictum, si cujus cura ellicacior 'Τ o set inquirentis. Cornicis carnos esse, et nidum illinire, in longis morbis sutilissimum putant. Et in tertianis fiat potestas experiendi, quoniam miserias copia spei delectat, anne aranei, quem lycon vocant, tela cum ipso' , in splenio resinae ceraeque

I 6. Demonstrandum. Appellandum

a nobis id animal suit, quod tam

gravis auctor nominavit, ut detur

aliorum diligentiae locus, si forte eorum cura in inquirendo feliciorsutura est et efficacior. His D. I 7. Si cujusquam cura effractor esset ad inquἰrendum. Ch. inquirendas. Voss. α si cujus cura efficacior esset, inquirendit . . Lege, inquirentis. GRON. - Si, etc. Qua sorma Maro,

IEn. II, 756 : . Inde domum, si sorte pedem, si sorte tulisset, He

I 8. Cum ipso spreu toto resina , etc. In antiquo exemplari, α cum ipsa in spleno toto resina, etc. . Forte legendum , splenio, non Fleno. Verba item illa quae statim ante Praecedunt, quoniam miseria spei delectat, is Pliniana non puto. P NT. --. Teta cum imo Mecu toto resina ceraque imposita. Acad. . licum voeant delatum ipsos plane toto resinae ceraeque imposita. . Gud. et Menap. ulicum vocant de laeu ipsos plene toto resime ceraeque imposita. . Andegav. alicum vocant delatum ipsos plene toto resinae ceraeque imposita. α Scribe r . Quoniam miserias copia spei delectat, anne aranei, quem lycon voeant, tela eum ipso, in splenio resinae cereaque,

imposita utrisque temporibus et fronti prosit. . Vel, α in splenio

Cum rectina ceraque. . . Cum ipso .

Nempe araneo. u In splenio sui lib. XXIX, cap. 6), aranei muscarii tela, et praecipue spelunca ipsa, imposita per frontem ad duo tempora in splenio aliquo, etc. mirabiliter epiphoris mederi dicuntur. . Sie enim ibi Chisil. et V s. Andeg. etsi corruptus, tamen egregie firmans verum: . Aranei muscarii tela et praecipue spelunca ipsa imposita per frontem ad duo tempora in speleo aquilo: et praecipue spelunca ipsa imposita per frontem ad duo tempora in speleo aquile ita ut a

Puero, et C. . Unus Per errorem

duorum codicum vice tangitur. Menap. quoque u ad duo tempora in spoleo aquile. . Martiat. II, 29. 9 : numerosa linunt stellantem splenia frontem . . Sic et Pint. sed male pro non Plinianis delet, me corrigenda erant. GRON. - Tela. Tela cum araneo, in emplastro cum resina ceraque imposita. Σπλ ivt emplastrum eme jam saepe diximun Consuli potest et Constant. in Lex. ubi de ea voce verba multa. Quoniam. Hunc Iocum ita resin xiis mus ex vestigiis eodicum Beg. x et aliorum. Nam in isto sie legitur r Quoniam miserias copia spei delectat , anne aranei. . . tela eum ipso

SEARCH

MENU NAVIGATION