Panegyricus de institutione Collegii Germanici et Vngarici a comite Eusebio Truxes Collegij eiusdem alumno dictus a Hieronymo Cataneo Societatis Iesu scriptus anno seculari eiusdem collegii

발행: 1652년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

i multas imagines , & longa stemmata faciant viam. Quo instituto, , & Religionis maiestas ,& Pax Reipublicae tutitur . Maiestas quidemia, cum omnia, qua tractantur manu, premantur, aut surgant. An non ideo oti m musica nobilis, pictura nobilior,&nunc ipsa aratra splendescerent, si iterum trabeatis manibus stringerentur Ideo omnibus sere nationibus coluetudo, Sacerdotes ex lecto, vetustoq.seriguine legere.NOniane apud Gallos,Druidpapud Romanos, Flamines nobilis mi,& maximi ratificis decus

ipsum supra diadema Gesa

112쪽

ris assurrexit Etiam Turcae quibus adeo inuisa nobilitas, si exercitus nouo homini tradunt, aras non nisi Mystae ex antiqua Thracum prosapia fidunt . Tu solum noua Protestantium,atque Anaba. ptistarum religio sacra minio steria infra artificum sordes deprimis; quia Principem,

non Numen colis, nouum

adulationis genus inuenisiti; Deum Principi subdere a. Ac magnum quoque Reipu'blicae arcanum, nobiliunia

Familiarum secundo genitos ad insulas destinari. Nar eos duae potissimum furiae agitant,am bitio, & paupertasu

113쪽

εs Quas cum indigne a se role rari, putent,saepissime in rc bellio nos irruunt Vr per perstrepens,& rapax scelus fama captent, aut opes parent. Sed Religio utrique huic Eryn nidi sapienter occurrit: tantum dignitatis ingerit, Vt ambitionem satiet ; tantum commodi, ut Vtinam pauper. tatis in locum luxus non immigraret Quantum igitur, religio, quantum Germania huic Collegio debet Huc enim clarus vastissimc Natio nis sanguis tam pleno alueo fluxit,'ut nulli fortasse sit magni nominis prosapia,quς sua decora non immiserit, Vt

114쪽

amplificata reciperet. Numeres Dynastaru titulos;Comitatuum nomina appelles, designabimus eodem hono ris vocabulo Alumuos plurires. Et si A ustriacam Re gnatricem demas, . ex supremis Germaniae familijs duae

in Vaticana religione per . manserant, Bauaras asi Ba- densis . Utraque domum hanc suo nomine honesta-uit. Nam prima Francisium dedit, quem nunc Osnabur gensem Antistitem venera Qmur; Altera olim Ioannem CaroIum, nuper Bernardum Gulielmum . Ergo res ita diuisa est, ut ad Sacerdotii

115쪽

culmina Germania nobiles legat, Roma faciat nobilio-

res Illinc Auorum Sanguinem habeant, hic & vimia res. Quamobrem Maioribus Nopotes suos reddam uS:optimis, optimos. Properent ad sacros honores : at sciant ab Atauisse habere, ut vi pos-- sint adire; a nobis, ut mereatur. Ab stirpe enim minimure ferunt,Nomen, Fortunam. Hinc bonam mentem, ma gnum animum , Virtutes, ieientias. Iam vero iuuentutis sacros ad honores assurgentis educatio vIterioribus causis Germaniae nec taria'. Hic enim

116쪽

ex nobilium pube, Canonici; ex Canonicorum flore legu-tur Episcopi. Per priuatas manus uniuersa sors currit,c u m ijdem eligant, ijde nia eligantur: ideoque quales e ligetes,tales electio eo rerum omnium genio,ut semper sibi per quam simile generet. Omni ergo ope eniti oportebat, ut seges suppeteret ho

minum,qui digni eligi,digni

eligere forent ac Sacram fortunam mitteret magna prudentia , capacior Virtus reciperet . Scio quidem effatu esse, multitudine male agere, bene iudicare: At non hic ,

ubi ipsum ladicare , ager L 3 est.

117쪽

est. Quisquis enim hic iudi

cat, vel aduersus suam cupi. ditatem, vel pro sua spe iudicat, Vt proinde non solum agat, sed pugnet . Certe ab amtiquis accepimus, quaelibet comitia furenti, aestuantique cupiditatum pelago comparari : Sed Sacra praesertim, cutis tern cupidinibus agitetur, non ijsdem respectἹbus con

quiescat.Quisquis hic eligit, ut in Principatu Sacro, id est

diuite, & incruento cum multum speret, parum timeas; t latum audet, quantupotest Et cur in pluribus Eu.ropae Prouinciis,saeculorum experietia e Cleri manu suffragia

118쪽

sragia infularum excussit;&& alibi Regum,alibi Pontificis arbitrio tradidit, nisi quia

praestabat, unius volutati seruire,quam centum Itaqu si per nos GermaniaCanonicis non scateret, quos Ecclesiae honos,ac Pontificis reuerentia tangeret,quam iisdas, quam vaenales Episcopatu a Vrnas ambitio agitaret Agitaret inquam Certe non semel exurrexissent Antistites,

quos ita Protestantium Principum armata promissa sollicitassent, ita familiae bladus amor corrupisset,ut Episcopatus in fuereditariu principatu iape verti sient. Etenim

119쪽

scelera, quae dominationis blanditiae fascinant, tam pro no lurore se se proijciunt, ut

nemo contineat, nisi aut suma virtus , aut magnuS metus . Nam C terς bonae mentis cauis pudor, ac fama huiusmodi flagitia ita excuSant, ut palpent,ut erigant: Latrocinia enim, si magna fuerint, victoriae appellantur. Et ii quaenam, Deus immortalis , tempora, in quaenam incitamenta Germanorum Praesulum ambitio incidit λ quam, obuia, quam parata vilis coleri scelera ξ Septentrionem totum violenta discordiaci, Principes inuida rabies, po- '

120쪽

73pulos pertinax suror inuaseurat. Bella ciuitur,externa,mixta surrexerant Fugati Ceesares, statq ProuinciGUrbes deletri disiecta templa, om. nia aut Haeresis, aut Martis arbitrio. Quam facile in hic irrepsisset ambitio , ut dum

Protestantium minis cedere videretur ; sitis votis faceret satis Certe ambitio cupiditatum vaserrima, atque ingeniosissima est. Nam saepe suorum ausuum insana molimina metu vel mortis, Vel

infamiae honestat ; & si pericula vera non ingruant, fingit, sibique tanquam Occur santia admouet, ut dum ficta

SEARCH

MENU NAVIGATION