Salmonii Macrini Iuliodunen. ... hymnorum libri sex, ad Io. Bellaium, S.R.E. cardinalem ampliss

발행: 1537년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Docto insigniter utriusque linguae, Eius siqua fides habenda verbis, Fallaci neque laude blandiatur Commendasse mihi & probasse visui,

Dicat qui volet esse nos ineptos, Atque aurae popularis appetentes, Delector tamen aestim6que magni Nugas hasce meas remissiores Tanti iudicio viri probari, Cui mens ingenium,s ixque naris, Ipso & lumina acutiora Lync . Quidni iudicio hoc superbiamus, Brachetique fauore gloriemur Fallatur licet,& Brachetus erret, Dum poemata laudat immerentis: Errore illius attamen fruemur, Et nos esse aliquid pes m loquemur, Freti authorsique & arbitro Bracheto.

L. Tellignius ad Arethusam

Illibata puellula,

Praeclaris neque non orta parentibus, Cuius grata decentia Formae tu mundities me mihi surpuit: Cui stellis oculi pares, Et fions sub rutilis lucida crinibus Multos sollicitant procos, Qui me diuitiis forsitan anteeant.

Me constans tamen omnibus Praefers,atque virum non alium cupis. Vt leues taceam genas, Atque aequanda rosis ora rubentibus, Vt linguae veneres tuae

Sermonemque fauis dulcibus oblitum, Ecquid coniugii memor

172쪽

HYMN. LIB. V.

Noctu moesta gemis, moesta gemis diurAbsentόmque procul tuum Suspiras tacitis saucia ab ignibusrAut fallor mea lux, morae Aut tam longa dolens taedia fers meae. Sie Phyllis Rhodopeia Actarum patrio littore coniugem Sperauit reducem diu. Sic flavum Hypsipyle tristis Iasona. Blandis utraque vocibus Deceptae.trifidis sed prius ignibus Irati feriar Iouis, Ac terrae subitis vivus hiatibus Labar Taenareum in chaos: Promiissam tibi quilin sustineam fidem, Pacta & connubialia Dispergi AEoliis irrita flatibus.

Me torret face mutua

Qui te incendit amor, nullsque foemina est Sint cultae Italides licet, Vultusque ingenui gratia amabiles Quam pra ferre tibi velim. Flammat principium & finis eris meae.

Ad Nicolaum Britannicum Capanum de munusculis ad Gelonidem missis.

Πaec Nicolao pauca Britannico Charo mi ocellis non secus ac meis Pimplaea si non sit molestum Exposuisse agedum memento Crates Gelonina exoluere maximas intram quod illi pectinem eburneum, Cum theca inaurata elefanter, Miserit & speculum ipse rarum.

m. i.

173쪽

73Hoc hospitis se innemosynon sui

Abscondituram dicere in arcula Clausa, nec usuram diebus Munere eo nisi forte festis. Addes & il me perbreve amiculo Hortamen istud, ne malὸ scilicet Consultus imprudensque chartis Anteferat gladios minaces . . Securus alto sed mage in otio Pugnata nostris praelia scriptitet, Incumbat & libris docendo Ingenuas Arethusan artes. Haec verba postquam paucula dixeris, Obliuiosis non tamen auribus Credenda, multam impertieris Nomine Musa meo salutem.

De constantia Martyrum.

Integrae fixa est cui cura Vitae, Quique caelesteis ad opes anhelat, Numinis cultor pius,& caduci Spretor honoris: Cuncta quae mundus pretiosa ducit , Fortis irridet nihilique pendit: Nec dapum luxu neque commouetur, Diuite gaza. Omnis incii Ris To est animi voluptas, Omnis ἔnque eius nece cogitatus, Caeli inardescit modis amore,& illae Lumina tendit. Non metus lethi quatit ullus illum, Orbe cum vitam cupiat relicto Ponere causa fidei cruorem

Fundere rubrum.

Hoc flagrauerunt studio beati

174쪽

Minyres,quos nec gladiis Tyranni, Nec fame longa, aut potuere saeuis Vincere flammis. Talibus merces datur ampla caelo,&Quamlibet duros superans labores, Perpes aequetur Superum quibusnam Gloria poenis Per pius prunas medias vir ibit, In que ridebit rapidis fauillis, Fulgurent nec si frameae,timebit Vulnere laedi. Vos amor CHRIST I, probitas, fidόsque Robore arcano stabilitat esse Flagra proponunt leue ferre,& omnes

Corpore poenas.

Erigit mentem bene praeliantum Certa spes vitae melioris,& post Fata victori in rutilo reposta

Axe corona.

Ad Musam de laudibus Fracisci Regis.

Seu Laureta iugi densa biverticis, Seu te ruris habent gramina Thespii, Aurata huc propeia non sine barbito Dulcis Terpsichore veni. Qia in vati Rutulo tam facilis mihi, Augustum melico carmine dum canit, Clarorsimque domi ac militiae virum Docta gesta sacrat lyra. Regum non dubiὸ maximus omnium, Insignisque suae gloria Franciae,

Franciscus celeber nominis omine Dicendus fidibus nouis. Nam nunc Insubria victor ab ubere Vexilla ante Deos hostica patrios m.ii.

175쪽

Suspendit pius,& Gallica laureis

ornat regna recentibus.

Hostes attonitos vidit & Abdua, Tranquilloque fluens Mincius alueo Despondere animum,deserere ordines Perfractos equitum impetu Nostrorum: agna lupos Vt noua Martios, Sic Gallum Verager fractus & Antuas Instantem iuga per frondea montium, Per valles fugit inulas. Non fulgens roseo murice pileus Sedunum eripuit,lingua vel eloquens: Nam castris tacito tramite perditus Exangui egreditur metu. Tantam Liligerae gentis adoream AEui nulla dies destruet,inclytos Narrabunt proceres,magnanimum & ducem Certatim quoque posteri. Hunc qui vincat auos laudibus, augeat Quo bellante suos Francia limites, Et responia Deum,& Φdera consona

Passim significant fide. Huic se licem Asiam,& Niliacam Pharon Cedes Turca ferox, regnique Dorica: Atque illata Scythes lilia,&asperi . Spectabunt iuga Caucasi .

Ad Hilerinum Bellatum Langium toparchum clarisi.

Libertate uti candida fruamur, Nimirum lapidem movemus omnem,&Nullum horrescimus impigri laborem Iucundissime mi patrone rerum. Conatu sedenta irrito atque casso

176쪽

HYMN. LIB. V. Isi

Cedent omnia quantacunque, ni tu Intendas animum,& benignus adsis. Fons tu huiusce rei caputque solus, Solus praesidium, decusque nostrum. Voti reddere compotem Macrinum si velis modὁ paululumque tentes, Cuncta perficies vel otiosus. Si mi contigerit quies, manuque Per te mittar ego ilicet solutus Quantas mox tibi gratulationes Emindam cithara loquaciores Quot te millia carminum, quot amplae Scitorum Iliades manent leporum Clamabis quoties legendo nostra Cycnum ex ansere me repente factium Ut te poeniteat fuisse lentum, Prolixisque moras subinde damnes, u/d non iuueris o us clientem I undissime mi Patrone rerum.

In nebulonem quendam.

Machinareris mihi cum ruinam Vix pili inscelix nebulo putande. Atque versares genus omne fraudum Perfiae tecum: Ora composto tibi suda vultu, Intimi gestus & erant amici, Subdola in vaseo sedenim latebat

Pectore vulpes.

Te modὁ hoc verὸ memini locutum, Dum mihi incauto dare verba tentas, Neminem meipso magis esse Franco

Orbe beatum.

Quod licet ficta loquerere lingua, Meque lactares placitura fingens,

177쪽

Non tamen dicta haec Deus .ine clemens Irrita iussit. Exitus Naso probat acta ut inquit, Tu velut vitae maculis mereris Dura fers,semper medio in periclo

Mortis acerbae.

Nos sed optata vacui sub umbra Arborum ad notae fugitiua Brissae Flumina effusos canimus sonanti

Pectine versus. Cumque concentu satiata mens est, Et manus neruos feriendo lassa. Voce magnostes veterum suaui Carmina lectat.

Antὸ sors profer rogo sit ferenda

Vtrius, vatis meane otiosi, An tua insana 3 nebulo vorantis Cuncta rapina.

Canticum Simeonis paraphrasticῖs.

AEterne Princeps culmina qui tenes Suprema caeli,nunc uti dixeras Nunc pace compostum in quieta Decrepitum Simeona linquis: Quippe hisce custis Tu M luminibus tuum AEui supremo curriculo datur Spectare,diuinam meisque Stringere progeniem lacertis. Importuoso quae Velut aequore Igni relucens flammiuomo Pharos, Diffundit ecce omnes coruscam In populos manisesta lucem. Tristes tenebras gentis & ethnicae, Obscura ceu sol nubila ,discutit: Et gloriam auget nationum

178쪽

DYMN. L I B. v.

Exoriens Solymis piarum

De Georgio Selua pontis Vaurens &

Nymphae quae nemorum tenetis umbras, Et stores legitis per uda Tempe Plenis sirpiculis adaggerandos, Seluae serta meo parate quaese, Sacrae nomina cui dedere sylvae, Mutata modis littera secunda, Vt praesagia dulcioris essent Oti.& Castaliarum amoenitatum, Quas vestra coleret quietus umbra: Seluae pontificum eruditiorum Longὸ me Hercule principi benignos Seu quis ponderet aestimetque mores, Artes siue magis bonas sed illi Quaenam serta Deae feretis ὁ si Impromiscua, flore non caduco, Annorum aut serient timente longam Ιmmortalia sint ut ipse,quando est His sertis meus ecce Setua dignus.

Mui lustra nouem iam mihi proxima,&Albescens propera canitie caput CHRIs To offerre suadent Vitae quod superest breuis. CHRIs To inquam, aetherei qui sapientia Est aequaeua patris,Virgo perintegra Quem diuinitus olim Concepit tulit edidit.

Et quid me fieret si pede quo prius

Per praerupta viae ac lubrica Pergeremi,

179쪽

i SAL M. MA R. Nee vestigia recta Ad caeli atria flecterem si metius vitiis non resipiscerem, Sectarer rapidos mentis & impetus, Iusta iniustaque miscens Annis ut male sobriis Extirpare parens optime maxime Quae sunt praua velis semina Scindere Virtutum omnigenarum, Ad frugem ut redeam bonam: Adflammas meritum ne Phlegetontias, Ardentέmque olido sulphure Tartarum,

Ne proturbet amarus

summi iudicii rigor. Illic fumiferam lampada mobili, Quassans Tisiphone lurida dextera,

Obiecto igne nocentes Terretque anguineis comis.

Undarum sitiens amne fugacium Frustra haurire parat Tantalus,& rotae Iugi voluitur orbe Audax Pirithoi parens. Pertusas miserae Belides ingerunt Effluxura iterum flumina in amphoras. Saxum in culmina montis Urget Sisyphius labor. Et tu tergeminis Cerbere hiatibus Latras vestibuli limine fumidi, Lernae & peior Echidna Stridet bellua centiceps. Ne illuc me scelerum noxia vis trahat uaeso praecipitein cHRIsTE salutifer, Neu continissa gehenna Plectantur mea flebili. sed vitae meditans crimina pristinae,

180쪽

Fusis conciliem te miri lachrymis,

Et culpas melancea Anteactas comite eluam.

te Domini IESU CHRISTI .

Annuo solis reuoluta gyro Hare dies luctum lachrymisque poscit Fabrici, sunt & ferienda crebro Pectora planctu. Nanque suturus generis ruinam cHRIsTus humani, Mariae alma proles, Eme die culpas hominum cruenta Morte piauit. Ferreus quis tam precor,ut supremi Principis leto nequeat moueri, Cum tuum moestus manifestet orbis Ipse dolorem Terra nam mouit lapidesque scissi, Luxit & Titan moriente CHRISTO, Mortui surgunt, Solymaeque velum Diditur aedis. Tanta quid mirum fierit dolores Quippe tam duros Dominus ferebat, Eius ut nullum propὸ cerneretur

Corpore corpus.

Nunc meae menti species inhaeret Illa ceu praesens animumque stringit, Sancta cum sudor roseo rigaret Membra eruore. Atqui oportebat genus esse mortis Horridum, cuius modd cogitatu, Ac citra plagas,fluido maderet Sanguine corpus.

Nunc flagris caesum videor videre

SEARCH

MENU NAVIGATION