Salmonii Macrini Iuliodunen. ... hymnorum libri sex, ad Io. Bellaium, S.R.E. cardinalem ampliss

발행: 1537년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

SAL M. MACR.

Formidat Domini fretus ope unius. Impenerrita pectora Non turbat strepitus non truculentia. Praesentem ille animum gerit, Hostes dum videat funditus erutos.

Dispergens inopi dedit secretis fuerat quicquid in horreis,

Nec congesta tenaciter

Possedit eumeris farra latentibus. Proinde aeuo memori decus, Et mansura vehet gloria ad aethera Tanti iustitiam viri. Limis haee oculis interea Videns Frendebit tamen impius, Concussisque minax dentibus insumet. Sed frustra:Quoniam irritum

In natali Virginis Mariae.

Fortunate nimis dies,

rubo & digne lapillulo,

C HRISTI genitrix bonare prodit in auras. Te versu memori & lyra Vates melliflui ferant: Te lacris celebrem annuis Castus rite sacerdos Totatque ac prece sedula, Et thure & facibus frequens Ad delubra nitentia Plebs ebuccinet Annam, Quae partu omnibus utili Formosam Mariam tulit, Nasceretur ut indidem

152쪽

n YMN. LIB IIII. Tres ergo lepidis mihi Sunt cantandi epigrammatis, Mater Virginis inclyta, Et cum Virgine CHRISTUMCyro lux reuolubili Redibis quoties noua, Dulcem hymnum modulabimur

Arguto tibi plectro.

Psalmi C X V Ι. paraphrasis.

Optimum cunctae celebrate gentes Maximum caeli Dominum corusci, Laudibus sanctis spatiosa tellus Tollat eundem. Quippe nobiscum bonitate mira Egit,expromens iniseris salutem: Veritas eius rata permanebit Omnibus aetas.

Aetio gratiarum ad Deum.

En nos egentes,& miseri DeusAEteriae sumptis pro dapibus tibi Paeanas altori sacramus, Sollicitas agimusque grates. Largitus atqui pabula corpori Iusta educando, mox uti viribus Ad munia auctis,& labores Impigrius redeamus aptos: Caesinis 3 ne munera dexterae Nobis recidas sed potioribus Dona usque donis profluenter Accumulans epulis sagines. Instanter abs te nanque reposcimus Escam Angelorum,panem & Olympicum, tImpertiaris, sempitemo

153쪽

is sALM. HAC R. Corda fouens adipata verbo. Pascatur illa mens alimonia, Et roborescat carne Deus tui Nati sacrosancta, ac cruore Purifico, la cuncta contra.'Immnorum libri quarti finis.

Cubicularii Regii Hymnorum liber quintus. Ad Io. Bellatum S. R. E. Caes.

amplius:

Mareidis herbae foliis iacentes Vt repentino vegetantur imbri, Quas male afflarat furiosus acri . a Sirius aestu: Sic tua Bellai opera refectus Antὸ eum semi heu modo vivus essem, Prodeo a curis vacuus mihique

Redditus ipsi. Hei mihi tantistineritis qu8d impar Haud queam dignas soluisse grates,

154쪽

Ιnsolens plectri, modicaeque Musae

Cantor inaudax. Quae lyrae neruis Dea versibusque Praesides doctis, meditare carmen Antὸ inauditum sociisque tecum Iunge sorores. Antra Bellatum latebrosa, saltus Frondes Bellatum iterent & undae

Quas vagus flava Liger in profundum

voluit arena. Herculem Hemis alius cothumis

Dicat inuictum populos per omnes, Et Cleonaei humeros amictum Pelle leonis. Vt Libym pressu, pedibus iuuencum, Igne ternaeam superarit hydram, i Alites telis, Erycεmque caestus Verbere crudi: Lydiae ut iussu dominae pudenter Texerit Coa sua membra palla, Crassa robusto tenuarit idem

Pollice fila: His Colchoae magicis puellae

Cantibus tauros subigens furentes, Rureum vellus Scythicis Iason Vexerit oris. Arboris densae resupinus Vmbra Iane te tantum celebrabo, seu sol Mane collustret sola,sive I berum Flectat ad aequor. Dignus es nostro prope solus amo, Cui sacri vatum vigilent labores, Flore cui texant roseo nouemque Serta sorores.

155쪽

Ad Iacobum Colinum Antistitem

Ambrosianum.

Hue quis sodales ossus euocat. Et suaveolenti spargit humum resalM3rto quis aptandas capillis Deproperat nitidis coronast Haec singulari laetitia dies Est exigenda, haec adiicialibus Coenis, inexhaustoque mensae Regificae celebranda luxu. Baccho labantes nee male sit pudor Arbosiano ferre mihi pedes, Lingua nec infraeni referre QSae Monachzn grauis ordo damnet. Pensare longi prosperioribus Fas sit vicissim tempora taedii, Salubque gratari ferebant

uem modo depositum patrono. Vivit Camoenae faucibus erutus Colinus Orci,vivit Io meus, Cumaeam & huic spondent Sororum Fila trium renouata vitam: Vt vestra mystes Orgia idoneus De sonte puro progrediens serat In regna Gallorum,sacr6mque Rite chorum instituat per urbes. Quis seriati nunc Ducis otia Inotiosis colloquiis fouetr

Regum quis & paces & arma

Mania commemorat priorum Te conualescentem alta Lutetia,

Te voce Nymphae Sequanides Vocant, Te regia inuitat,recultae

156쪽

Te veteres Luparae Penates.

Vt sit salutis cura tibi tuae Collae verbis pluribus obsecrat

Non unus ὸ vulgo sed ille

Gallia cui spatiosa paret. Franciscus inquam qui te amat unicὸ Industriae erg3,& nobilium artium, Quas doctiis ornasti obvioque Usque patrocinio extulisti. Qui seu citatae grandiloquentia Ingens fragosis fulminibus tones, Sermone seu presso fluentis Eloquii penetres in aures, Labris loquentis suada vel Asteis

Lenire tigres Armenias sedet, Et saxa mollire & ruentis Sistere aquas Rhodani rapaces.

Concessia diae proin tibi longior Usura lucis Diis statuentibus, Qui sceptra Francisci ministro

Sunt veriti spoliare tanto.

Ali si cadentem te mihi florido

Extinxet amo lethiser exitus, Cur ipse mansissem superstes Parte mei potiore rapta Exempla mortis sponte obitae dabat Solduriorum turba fidelior, Constanter infernas secuta Saepe suos dominos ad umbras. Nunc aure nostras qui facili preces' Exaudierunt Caelitibus bonis, Suscepta persoluo Patrone

Vota libens, meritisque grates. Donariis & munera largiter Promissa reddens igniferas faces uil. i.

157쪽

Aisigo delubris diu te

Sospitem & incolumem precatus.

Ad Io. Dampetrum monachum

Quin tu Dampetre floridis in hortis,

Istis pampineis in ambulacris, Seceissique domus amoeniore Vmbroso arboribus nemusculisque. Scribis quod recreet bonum sodalem, Dilectum tibi, tξque diligentem Fraterne,ex animo, Vnice,ac vicissimε Cum sint otia tanta,nec sit ullus Qui mentem meditantis inquietet, Aut dulci auocet il remissione Atqui forsitan inquies decebat Te praestare magis, quod impudenter Α charo officium exigis sodale. Ah non par ratio est utrique nostrum: Nam me Dampetre semper occupatum Scis remm in strepitu domesticarum, Vectigalibus aut salarioruna, Vt nec sit mihi tantulum vel otii. Quid conclauia quod nee examussim Constructa,mi viridis recessus horti, Nec frondentibus ambulacra ramis Invitant numeris pisrum canendist Sed segni magis abditum latebra, Et gurgustiolis araneosis Iugis anxietas comεstque cura De statu populi periclitantis, De discrimine Regis atque regni Sumptis quod male Caesar urget armis:

Sanum at caetera compoti nive votie Nil asserre queas amice tale

Huic quod desidiae patrocinetur,

158쪽

'Quae tam te graui adobruit veterno, ut lethargicus esse dictiteris, Verum id iam Monachis peculiare est.

Psalmi X C I X. paraphrasis

Stellantis Domino Deoque caeli Passim iubila terra fundat omnis. Exultatio gaudiumque laetos Cultores & ad eius ora ducat, Puro pectore serviant ut illi. Nimirum Deus,& monarcha rerum est, Qui totum ex nihilo creauit orbem: Nos non fecimus,author ipse nostri est, Eius ut populusque grόxque simus. Portas ingrediamini patentes, Eiusque atria luininosi,siqui Grates illi agere & referre laudes Gestitis, prece & inuocare casta. Ille ille assidua celebritate Est laudum merit4 colendus unus, . Incurvetur ei genu omne sos, Iussis patiat & libenter eius,

Quicunque aetherea fouetur aura. .

Qu in multae est Dominus benignitatiuEt quantae bonitatis idem in omnessNon uni modo se loque Verax Dandis pollicitis suis ad omnem Sed constans quoque sempiternitatem.

Ad Vidonium Cornicula Archaiceii:

Pro nostra veteri necessitate Mi Cornicula, mutubque amore, Festa ex quo face coniugata mecum est,

Quaeris quot mihi liberos venusta His oct6 ediderit Gelonis annis.

159쪽

Tres mares,totidem parit puellas, Alterno ordine at utriusque sexus. Nam primo est Helena orta prima partu, Honoratus habet locum secundum. Vos ceu primitias sibi dicata, Vitae limine protinus tenelli Accepit Deus & diebus aeui, Ac Olo innocuos locauit alto. Laeto tertia dein Susanna partu Vitales oriens subluit auras, Quam deinceps Charilaus est secutus: Hunc item Maria hanc Theophil6sque, Cum miser foret ipsa quinque lustris, Necdpes desererit ferax colonum Messis uberioris in futurum. Hae Cornicula sunt opes Vidoni, Necnon deliciar tui Macrini, Quas mutare Britanniis recusem, Croesi diuitiis & anteponam. Foelix , cui sua cunque grata sors est.

Ad Adrianum Drusum Iuliodunen.

Druse in assuetum redeamus orbem Carminis nostri. melicoque cantu Gaudeant tactae fidis & Latinis Versibus aures. Rupibus dum Thrax modulatur Orpheus Aulis, neruos citharae feritque, Ad ferae cantum veniunt, morantur Flumina cursum. Per tua Amphion, Aracinthetesqua Arbores plectro trepidas eburno Traxit auditum, Tyriimque in urbem Saxa coegit.

sub sera quin & Polyphemus AElna

160쪽

ΠYΜN OB. v. Us Flexit argutis Galathean odis, Capta rorantes agit illa dulci Voce iugales. Si eolant docti mea scripta, mirum: Hos sinu & passam foueant libellos, Quaeque suggessit mihi blanda dexter

Carmina Paean. Ita si non est pariis columnis Ni domus,seu quae veniunt Caristo. N ec laboratum rutilo lacunar Fulgurat auro: Arbores si non meus hortus aequat, Ipse quas Pharax biferas habebat, Fons nec in nostras properat per artem Defluus ardes: M suo Musae comites alumno Carmina afflantes operosa dictant, 'Nec pedem nostris agilem recusant Ferre choreis. Ergo ter faelix erit his quaterque Versibus quisquis celebrescet olim, Per futurorum memor & volabit

Ora nepotum.

Nam nec Elari Iouis alta templa Molibus fulgens imitata caelum, Celsa Mausoli neque busta Caris, ' Pyramidesve, structa nec sumptu Babylon superbo, Coctili quanuis decorata muro, Mortis extrema nimium seuere Lese vacabunt. Haec ruent olina populante flamma, Aut situ longo aut pluuia fatiscenti '. Excidet nullo sed enim Camoena Nobilis aeuo. l. iii.

SEARCH

MENU NAVIGATION