Salmonii Macrini Iuliodunen. ... hymnorum libri sex, ad Io. Bellaium, S.R.E. cardinalem ampliss

발행: 1537년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Secta disiungat quoque schisma nullum,

Sentiant omnes atenim quod aequum est Pectore puro.

Ad Michaelem Rutilium Lambertum

Iuliodunen. Ex Graeco.

Sectanda vitae quae mihi formula Deliberanti sollicite ac diu,

ocunque me Vertam Rutili, Omnia plena malis videntur. Feruent molestis nam fora litibus, Et continenter causidici strepunt. Sin forte priuatus: domi me Taedia & anxietas manebunt. si rusticari discupiam: necat Ne rus iniquis triste laboribus. At regna Neptuni secantem, Horrida mille premunt pericla.

Amplum esse censum fac mihi diuiti, Fac esse Croesi gaetam Alyattici, Tunc si peregre est exeundum,

Cuncta miser metuam anque tutus.

Sin dura nudum pauperies premet, Et farta nulla bulga pecunia Pendebit,eheu quilin molestum est Hospitem egere virum Rutilis Vinclis iugatum connubialibus Curae sequentur multiique acerbitas: Torquebit aegrum solitudo, si placeat mihi vita coelebs.

Recunda coniux me sobole auxerit, Enutrienda est non sine tardio ac Sudore:sin deerit carebit Lumine vita gementis orbi.

182쪽

183 Lanugo primo flore teget senas,

Nullo Iuventa est consilio efficax, Canis inalbescet senecta, Viribus inualida est caducis. Ergo quod optem quid reliquum mihi est, Nisi alterutrum si cupiam catus, Exisse vel nunquam parentis Ex Hero,interime vel moxerimnorum libri quinti finis.

Cubicularii Regii Hymnorum liber sextus.

Ad Io. Bellatum S. R. E. Cardinalem amplisi.

Meccems quod Horatio, Maroni, Plotio. Vario, Properti6que, Et doctis aliis suisse fertur, Dum commendat eos potentiori, Multo & munere liberalis ornat: Macrino id cupis esse non merenti Bellai Aonidum decus sororum,

183쪽

HYMN. Li3 uti Nee vates modo, sed Patrone vatum, Francisci quoties putas fauore Vllos munifici atque amore dignos. Esse inquam mihi vis id immerenti Meccenas quod Horatio, Maroni: Ac me suscipis, euellasque nullo Spectatum ossicio peculiari. Nam quae te ratio mouere possit, Nulla praeditum ut eruditione Tam constanter amest identidίmque Aules moneas rudem, meandum Quo sit tramite &arte qua obtinendum Francisci mihi clausa ne sit uni, Ex omni grege literas amantum, Tam prolixa manus benignitisquer Francisci aurea quem tulere secta. Clarum militiae domique Regem. Ad cuius solium & verenda st tra Vultus desciunt suos Camoenae, Atque insignia liliata adorant, Custodem ae Dominum suum satentes. Vt qui scilicet exulum misertus, Has regni penetralibus locarit, Et certos dederit bonus penates, Cursu Sequana qua fluit bisulco, Leni Metropolim alluitque lymplia. Verum ad te redeo, assiuente cuius Sic me sentio gratia obligatum, Atque his ossiciis inusitatis Deiectum quibus alleuare pergis.

Vt si possideam quod antὸ C sus Pactoli spoliisque onustus Hermi, Vincam aut diuitiis potentisque Qui obin Persida dum lacessit ipsas

Foedauit latio cruore Carras,

184쪽

Soluendo ta men o Patrone non sim, Nee dignas meritis vices rependam. Atqui quae tua lenitudo nostros Hos tanti facis aestimasque versus, Insulsos licet atque inelegantes, Visat te litiae putes remuneratum, Nec gemmis mage gaudeas vel auro, Vel pictis veterum manu tabellis.

Ad seipsim.

Quid congerendae cura pecuniae Noctes Macrinum percoquit ae dies Quanam laborantem pat os Amplificet ratione census Me si beatum maxima Vis Opum,

Exoticorsi inque atria marmorum,

Si praedia insignόsque villae &Tecta citro laqueata reddant: Ela haec necessum cuncta pararier, Vllum labori nec statui modum, Splendore dum rerum domoque Purpureos superem Tyrannos. Atqui aestuantis non animi impetum Sedare magnae diuitiae queunt, Intrinsecus nec cura pungens

Regifico est abitura luxu. Dum parua secter,seditionibus Non turbulentis obiiciam caput,

Nec praelia infensi vel hostes Vlla mihi pariant pericla. Quaerenda quae sint inuidia procul, Tutus quiescam si fugiam ardua: Nam quicquid excelsum,trisulco Saepius igne Iouis seritur. Contentus hortis proin mediocribus,

185쪽

ΠYΜN. LIB vi Nexisque spisso palmite pergulis, Ne sutor adspirem quod aiunt, 'In vetitum crepidinaque supra. Vitae exigenti quod superest mihi,

Notis agellis atque humili domo Nanantis ad riui susurrum Somnificum,salicόsque nanas: Dicantur hymnis suauisonantibus,

Sapphusque dulci pectine Lesbiae,

Heroes aeternique,& ipsa Caelipotens Mariae propago. Diuae propago Virginis aurea, Quae sede summi Patris olympica est Illapsa terris, quo ruinam Semianimi repararet orbis. Te vagientem Rex bone Caelitum, Te membra vinctum mollia fasciis Visere pastores, Magiquest roseis Orientis oris. Authore stellae lumine praeuiae Matris pudico compositum sinu Visere,& aduectas ab Indo Vsque solo exposuere gazas. Mortalitatis myrrha typum gerit, Auri tributo nota potentia est, Panchaea adorando osseruntur Thura Deo, Supersimque Regi. Hac luce festa ci RisTE hominum parens

Supreme, res te tuus inuocat,

Longsimque Francisco precatur, Paret humus cui Galla,vitam. Oraculis nam deditus hic tuis Dignis magistros sumptibus excitat, Vt pubis intentae per artes Ingenia ingenuas reforment.

186쪽

Ad Pastasium Clementem.

Sex ego perscripsi multo sudore libellos, Quos tu atque amici Pastasi Subdola lingua nisi simulato pectore distet Desyderastis tandiu. Sed non crediderim differre e pectore linguam

In adeo amicis candidis, Tufano utputa,Danesio, coitaque Maino, Necnon trilingui Vatablo: Vt cunctis taceam lumen venerabile Graiis Horum patronum Lascarem: Quem non ambitio vel opum sitis improba,sanctis Ab institutis auocat Illustrandi artes veterum,doctosque citandi: Totusque in hoc pius senex Incumbit,regum & procerum & securus honorum: Satu ipse quantas regio Insignis proauos augustae in stemmate gentis' Iactare possit Caesares. Istis ut gererem Clemens suauissime morem Amiculis praedulcibus, Collegi nuper melius latitura prosecto

Sex carminum volumina. Quae commendabis accurate omnibus,ante

Nido ἡ suo quilm prodeant,

Vt nasutorum ronchos sannasque molestas Praeteruolent interrita. . Nam nisi defendant tantorum stilla virorum,

Qui ausint venire in publicu At

Ad Franciscum Regem.

Regum maxime Rex potentiorum, Annos iam prope bis decem labore Sum sui uimo ipse tua frequens in aula,

187쪽

Et te persequor huc euntem & illuc, Nec quicquam inde sero tamen lucelli,

Aut rem promoueo peculiarem, Exhausto iam animi mei vigore. Cultori o steriles suo Camoenae Quae cum tot pariant subinde curas, Tantos undique & asserant labores,

Nil prosint tamen,& maligna fallat

Ex agris toties seges recultis. Nimirum haec leuius forent ferenda, Si illo tempore fortὸ natus essem Cum tristi Genio maloque fato Noster barbarie iaceret orbis. Sed scelicia me tulere secta, Quae te Principe perpolita raris Cunctarum artibus eruditionum, Linguarumque trium diserta cultu,

AElati nihil inuident beatae Pellaei iuuenIsque Caesarsimque.

Hac regni ergo tui feraciore Tempestate tot exteri atque Galli, Qua donis & honoribus Auentur. Doctrinae modd gratia ac leporum: Qui fit maxime Rex tuarum ut Vnus Restem expers ego liberalitatum, Tam pronum neque sentiam fauoremEAn ne id segnibus imputem Canacenis An fato mage sydersimque causis Cum Musis tibi par sed est potestas

Ad praecordia concitandae tum: Et maior Ioue,syderum sinistros Aspectus potis es leuare praesens.

Proinde abs te peto, flagitoque supplex, Vt me lumine laetiore posthac Deiectum aspicias,& in tuorum

188쪽

Admittas numerum,gregέmque varum Facturum puto te rogata, cum sis Regum maximus, optimus virorum.

Ad Ludovicum Tellignium Toparchum clarissimum.

Bella dum summo studio geruntur Caesari Cario Ducibsisque Flandris, Sextias pugnax & aquas i berum

Occupat agmen:

Nilitas Francis Ludovice castris, Prbque Francisci ditione corpus Acer obiectas,patriae & pericla

Spemis amore. Macte praeclara pietate tyro. Nox Duces inter numerande magnos,

Cui salus Regis patriaeque vita est Charior ipsa. His parens olim tuus institutis. His rudimentis gradibusque crevit Ad decus magnum celebres adeptus

Martis honores.

Non eris laudis iuuenis paternae Degener, menti stimulos honestae Illa subiunget face te flagranti Illa peruret. Sie Phrygum Pyrrhus veniens ad urbem, Patris exemplo feriebat hostem: Sie Themistoclem decora excitabant

Mileiadaea. Si tamen nostras Ludovice voces Blandus exaudis docilisque non tam Cornipes fulvo cataphractus aere,aut Noricus ensis: Non cauus thorax,clypeus, vel bacta

189쪽

spem tibi palmae faciant habendae,

Qv ni sacer cu RasTi fauor,ille murus. Ille sit umbo. Tela seu sorti iaculere dextra, siue equum aduersos adigas in hostes, Aura caelestis face & inuocetur

Dulcis I E S V s. Et tibi eoniux Arethusa mentem Tangat exibis quoties ad arma. . .

Quod redux narres & ei labora

Quaerere nomen:

Vt virum propter Superos adorans So item, sacris pia dona templis onerat,iaetas salienti Ustque Pectore grates.

Laetatur eo quod nuntiatum sit Delphinum conualuisse.

Non semper atris fluctibus Adria

Raucus tumescit, nec mare spumeum

Frangunt inabruptis procellis Pliades, Olenii vel licessi: sed nube disiecta aureus interim Titan refulget. flabrique concidunt, Impune tranquillum & liburna Fas secvisse salum carina. Oppressa moestis pectora nuntiis Exaestuarunt heu nimium diu, Quod fama Delphinum serebat . . Praecipiti cecidisse letho.Quidi morte mortis quod grauius genus Ipsat latentis quippe venefici Sublatus aiebant ut omnes E medio, cratho ille tetro.

190쪽

tias s AIN. ΜΑe R. Vtrunque sese res habuit,tamen' Sancto reuixti munere numinis

Francisce Francisci propago Liligeri generosa Regis.

Iam luctuosorum intima pectorum Cessere prorsus nubila,& aere Iam sudo inaequales procellas Laetificum pepulit serenum. cΗRis To decebit iam meritas preces Osferre grates soluere debitas, Cantare I aeanas sacellis, Atque Arabos adolere odores.

Cur θ ministri mensa paratior Non sternitur iami Aurelia cur sentio Spumante desunti cur quod Andes, u6dque tulit bona Belm vinume Inter LTaei munera floridi Regi parentique & soboli licet Victoriam oppresso apprecari Caesare,Cantabricisque turmis.

Ad Franciscum Regem.

Da Princeps veniam tuo poetae, Valetudine si periculosa Tentatus patriam domum reuiso, Et cum coniuge liberos amata. Nam morbo malὸ qui me habet premitque, Sic contrarius est labor,quietem Vt vel quaerere sit mihi necesse, Ex hac vel properὸ emigrare vita. At ne segnitiei inertiaeque Quis patrocinium putet parari, Ignavae & latebram remissioni,

Reddetur tibi temporisque & otii Si quicquam tamen otii relinquat

SEARCH

MENU NAVIGATION