Salmonii Macrini Iuliodunen. ... hymnorum libri sex, ad Io. Bellaium, S.R.E. cardinalem ampliss

발행: 1537년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Optimum Regem,proceiamque coetus Tristis amicos. Te magis pacis ratio, reique Publicae constans amor impulerunt, Et fides regno in dubiis probata Saepe periclis: Prorsus ut nullos fugeres labores, Barbarum vel si Tanaim iuberet,

Si Tagum Princeps refug6sve Nili

ueterere fontes.

Nuper admissis properans veredis Alpium euasti iuga iuncta caelo, Quἁque dux Poenus superauit acri Confraga aceto. Proinde nil mirum tua si Sacerdos Summus appendens merita examussim. Docta velavit tibi florulento

Tempora cocco:

Si tui Princeps memor ipse quantas Iane sis absens procul & remotus

Te tamen censu beet,ac merentem honoribus ornet.

Perge Belles pede perge fausto,

Quoque coepisti,& patriam tuere. Sospitem quae te reducemque votis Omnibus optat.

Ad Io. Sanellium Paulinum.

Seu tu Stentoreis vocibus intonans Pubem Iane doces Iulioduniam, Nec parcis lateri, dummodo literas Purgatis bibat auribus: Seu cella tacite clausus in abdita - Pansis suauisonis carmina versibus. Veriarisque Deas inter, Friantu

82쪽

Quae Tempe nemoris tenente Ela 3 disset opus protinus,& meis Da nugis operam,pumice quas bene Deter tetrico Rutilii & tuo In lucem edere cogito. Has templi paries virginei sacer Ostendat modica publice in assula, Has & turba frequens praetereuntium Intentis oculis legat. Ne mirere tamen si toties mihi

Laudetur genitrix Regis Olympici, Quando non alia est pectine digniot

Varum argenteolo cani.

Haec ignara viri ventre perintegro Enixa est Dominum,& lacte aluit suor1llum inquam Dominum cui mare naufragum Terra obtemperat,& polus. Si Pauline igitur credis amiculo, Nugis posthabitis prorsus inanibus, In totus Mariae laudibus innubae

Necum plectra mouens,eris.

Ad Lagarum Baysium supremae

Consiliarium.

Lumen supremae Lazare Curiae, Legationis munere regiae Qui iunctus, aeternum reportas

Patribus d Venetis honorem: Turbae imperitae barbara factio Quid moliatur prouidus aspicis, Quantoque conspiret furore Artium in interitum bonarum. Quod ni patronum res te Heliconia Sit nacta sortem,& vindice ni manu

83쪽

Tutere lorica trilicique Eius opes prope diispatas: De disciplinis ilicet omnibus

Quas liberales iure bono vocant, Vtraque de lingua sit actum,&Parisiae studiis Mineruae. Atqui Herculano robore praeditus. Pulchrώque adactus vi Sapientiae Consorte Budaeo profani Monstra domas furiosa vulgi. Contra loquacem barbariem tibi est Contentio acris,iugεque praelium, Constanter hostiles retundenti AEgide Palladia tumultus. Damni quid & res necubi musica Defensor obstas, accipiat, vigil: Et luce tisrorum fugantur

Cimmeriae tenebrae tuorum.

Civilibus tu lampada legibus Praefers coruscam nubila discutis, Nodosque subtili latentes

Mentis acutae acie resolvis.

Debet disert causidicus tibi, Debet iuuentus Laetare Gallica,&Si nosse cui cura est biremes Vsa quibus pelago vetustas. Huius precamur propositi tenax Artes bonas 3 more tuo foue: Sie Regis inuicti fauore Semper honorifico fruaris.

Ad Gelonidem.

o meis haerens penitus Geloni, Sic Amor vati faueat medullis.

84쪽

ΗYMN. LIB. Iu

Meeum & ὁ plus D in Calybum perenni

Vincta metallo. De fide quid ceu male derelicta Hactenus certi quereris mariti, Moestique insana sine lege plangis Pectora dextra Pellicis sorsan laqueis teneri . Osuspicax reris, graue seruitutis Quem iugum exercet variisque curis Aula fatigat. De mea ne tu probitate quaeso Haesites, fidus tibi ego atque constans Quandiu dulcis reget hos mane Spiritus artus. Seu mihi sedein rapido perusti 'sole Getuli dederitque Leptis,

uaeque contorquet volitante nimbo Syrtis arenas:

seu satus mundi glacie rigescens Iugiteraristi,niuissi ne densi , . Τe velim solam tibi mancipatus Obsequar uni.

Ad Mellinum Sangelata Horticlausi

Antistitem.

Quid me Sangelasi usque & usque iurgas, . lConfigisque graui notatione, Addictum velut oppidoque seruum His sub imperiis Gelonidaeis Α rotis dare dum valemus ipsi, Rectum consilium solemus omnes, In nostrisque malis subinde caeci. Delicta alterius dracone Mauro, Iovisque alite perspicaciores

85쪽

visu figimus & notamus acri: Nec quid mantica gestet ipsa tergo Clim respicimus seuere noster. Atqui si subito Macrinus esses, Censeres aliter, nec obsequentem Ne Nymphae nimium meae putares. Quam cur suspicere atque amare porrJ, Et supplex grauer esse subdissisque: Cum Lucretia castitate dici,&Forma Τyndaris elegante possite Vna haec me leuat omnium laborum Et curas abigit molestiores: Vna hare delicias ioc6sque tractat, Re vitam facit esse suaviorem: a haec denique fabulosa quicum, Quacum seria diuidam inque dulci Consuetudine cuius acquiescam.

Ad Regem Franciscum de morte Liridovicae m atris eius augustiss.

Late patentis maxime Gallia Francisce Princeps,inuidiam Deis Iugi quid applorans querela, Vsque moues,quod adempta mater illi modo illi,perpetnae quibus Spes nulla vitae,flebiliter gemant, Si forte turbarit penates Tecta nigro Libitina peplo. Illi cupresso limina funebri Orbata velent tristia praesicae Lamenta nec desint. nec alti Luxuries operosa busti Regina Carum sic opulens viro' Sepulchrum amato nobile condidit,

86쪽

AYMN. LIB. III.

Quod deinde mirati extulerunt Laudibus immodicis nepotes. AEgyptum opimam,quique panriser Stagnante Nilus diluuio irrigat, Ad sydera educit minantes Pyramidas locuples Amasis. Tu cui hisce mater sit data legibus, Ut summa quandocunque necessitas Diusimque consensus Vocaret, Ad patrium reuolaret axem: Longis lacessas ne querimoniis Decreta fatorum,& stabiles eolon Neu more plebeio fatiscat Vis animi generosa magni. Regem atque vulgus non eadem decent, Personam age ipsam respice quam geris, Indigna maiestas pudendo Est tua succubuisse luctu. Sie illa vixit stere sit ut nefas Tam singularis funere sceminae, Admissa quae mensis Deorum

Nectareos bibit ore succos. Quae luce scelix aetherea Vagas

Nubes sub ipsis nunc pedibus videt, Re iuncta Caelestam quietis

Ordinibus tua regna ab alto Custos tuetur. Proin meritae pius Delubra vivo marmore construas, Et flaminem,& sacros quotannis Indigeti statuas honores. Nos turba vates Rex tua. debitas Laudes canemus, festique carmina,

Nee facta deleri parentis Immemori senio sinemur.

87쪽

Ad Charilaum filiolum sebricitatem

Τίne depascens Charilae febris

Bimulum irretit teneros per artus Caeca grassatur rabiesne adustis Insita venist . Quis patrem posthac redeuntem ab Vrbe, Blaesulo arridens hilarabit ore, Inque constricta iniiciet tenaces Colla lacertoet Iam tibi vestes hyali colore Mater infectas,croceoque lato, Balteum intexto graphicum Gelonis

Neuerat auro.

Tinnulis eccui crepitacia bullis AEquoris baccis opulenta rubri: Eccui ebur fabra dabiturque buxum Arte politumhEn Philus villo niueo catellus Assidet cunis domini lac tis, Atque qua morbum potis est querela Luset herilem. Hic mouet mi te Charilae fili, Nil fluor notat riguus papillae, Qu-que vagitus cohibebat ante

Narnia moestos. Quo tuum papare abiit minutum Quo tener risus saliente corde, Venit ad fratris quoties Susanna Garrula cunas

Gaudia in planctum tibi versa morbo Sunt graui,pallor, macisique vultum Efferat,iuncti tenuis videris

Corporis Vmbra. .

Sospitem ' febri fugiente reddat

88쪽

HYMN. OB. II DTe mea,& matris prece motus aether, Sis ut ambobus baculus caducae Nate senectae,

Ad Gul. Budarum libellorum supplicum in Regia magistrum.

Qv8d magni redirus tibi seruntur, Multis praedia qu8diugis coluntur,

Quae non miluius ambiat Volatu, --

E multis mihi praedicaris unus. tab'cQudd rentum tibi serias suprique D a

Digni Pontificum toris Lyaei VExplet vinea fertilis quotannis, , , . I , . E multis mihi praedicaris unus. ri tu

Qv8d villa esttibi Martiana sculptu ΑΠ re,& variis polita signis, i h i ,

Cultu & materiata sumptuoso, i ' : si DE multis milii praedicaris unus. . Y Qu8d uxorcula liberos pudica I N MI Laetanti edidit utriusque sexus, ' T, N. Formosos,dociles amabilέsque, i 'E multis mihi praedicaris Vnus. PQuΘd te fert oculis amitque Princeps, Nagistratibus euellatque claris, Committens tibi supplices libellos, ' n : . M: E multis mihi praeIcaris unus. I. T At qu/d Romuleos premis nepotes ta

Rerum notitia eruditiore, . r

Aeri acumine, lectione iugi. . . t E paucis mihi praedicaris unus.- , Qu/d Graism lepida elocutione .m Sic praestas, mediis ut ortus Argis Postis Pallados aut in urbe credi, an MAE paucis mihi praedicaris Vnus..

89쪽

Manans corda fget desuper arida. i ulla Vltro tu miserescere Assuetus, veniam das laeti mantibus. Ploqii Nam pleni opprobriis sumus, i . il/ Et sannis anima est nostra potentium Π P EPHeu mordacibus obuia, 'Fastu qui tumido despiciunt inops Passim quicquia & infimum esti

Ex iis eripe nos,atque iterum assere Regni in laetitiam tui, Perfundens supera pectora gratia, Sancti nominis in decuς, Et caelestis honorem omnipotentiae. V

Mater Tonantis,uirgo eadem sim alutetium quam leuis aliger 'ci: tCharam Deo ostenditque & omini. 'A' ' , , . . te hominum genitas beatam.

Natum victim sest si&suas Leges refringi mulsitat insolem. si Gnia ' citata quo nant ninistro i in Q STan opera aut quibus Arctiitecty. itula I

Humor pudica lacteus affatim

Mamma scaturit,virgimo sinu. ., Gestisque adorandum puellum, Norinamque matrum transgredientias . . . Ignara congressius virilia Tl

Nympha parens puemini edidisti. Te eam laudent ora fideliui iTe consalutem Angeliei chori. '

90쪽

Tu Mosis ardens legiferi nibus, uena lambit ignis,nec tamen ossici Tangenda tu nunquam prophanis Arca Dei manibus supremi. Signat pudorem virgineum rubus

illaesus igni,& te 3 genitrix pia,

Florente semper puritate, --

Viuificum peperisse fructum.

Sacrarium te Rex fidicen vo Dei parentem te Esaias canit, Te montem inaccessum propheta, Quem timuere lacu leones. Te caeli honorat terra puerperam, Dudsimque festis plausibus euehit: Dum vivet,almam te Macrinus I

Ipse suis celebrabit hymnis. Non vlla nam mi pagina gratior, Titillet aut quae pectora valdius, Cantamini v ni qua decenti , ,

Tuque puόrque tuus Camoena. . l

Ad Mamrium Berenicum Iuliodunen.

Naturi AEoliis dedite cantibus . Iam tum inde teneris primitus ungiictus, Dic quanta ex strico carmine gignitur Ludenti tibi suavitas: Seu te fixa polo sydera lucido Pulchro constituit quae Deus ordine, Seu sacram historiam essene magis iuuet Lucae Euangeliographit Noc praeclarius,hoc crede beatius, Quὰm si vulnifica belligerum latus Accinctus framea compita cursites Noctu impune per Urbica. Nimirum hinc reseres vulnera sceptus.

SEARCH

MENU NAVIGATION