Salmonii Macrini Iuliodunen. ... hymnorum libri sex, ad Io. Bellaium, S.R.E. cardinalem ampliss

발행: 1537년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Π SAL M. MAc R. Sancta sanctorum patuere nullis Abdita claustris.

Spiritus postquam sacer ille summo Missus il caelo, calefecit igni

Intimas mentes,& Apostolorum Corda nouauit: Vanitas ingens veterum Sophorum Tum redarguta est,& ineptus error,

. Tum suis Phoebus dare verba Delphis Desiit augur. Tum Libys mutus quoque factus Ammon, fitque Cyrrhaei tripodes,Clarosque, Nec specus quicquam blaterat Trophoni,

Iure nimirum, veniente quando Sole & Eoas iaculante flammas, Eius obscuram radiis decebat Cedere noctem. . 'Par fuit claro tenebras diei Atque virtuti dare terga noxam, Par Deo vero dare fraudulentos Daemonas herbam.

Ergo solennes sine fine CHRIs ToSint Deo laudes homisque qui nos A malis tutos Geniis nefandi Asserit Orci. Qui docet sint sacra grata Patri Maximo,nobis sit & ambulandum

a via, ut tandem redeamus unde. Venimus olim.

Ad Gelonidem

au m te, sentio, amem Geloni coniux, Cum mentem sua solitudo pascit Gratae nectare cogitationis: Cum liber procul arbitris remotis

112쪽

Sedato strepitu nesotiorum, Mecum mussito solus ambulando. Nam male inteream Geloni,si tum Ex omni numero iuuencularum, Qua passim in domina videntur arata, Te praeter subit ulla mancipatum, Pendentίmque tuo ex amore ratem. Quid rerum o mea nunc agas voluto, 'Quae tecum comites, quib6sque opestis Tune destderium leues mariti. Mox ad gaudia iam peracta versus, Ad lusus lepidos lubentiisque, Me nuper quibus ipsa recreasti, Suspiro miser, εque pectore imo Educens gemitus,subinde dico: si posthac sine te Geloni viam, Postremsisque hominum miserrimusque

Iratam experiar mihi Dionen.

Ad Io. Baiardu Coenobiarcha Issiodoreu.

Quantus fatigat mentem hominum furor Baiarde,quanta heu pectora caecitas Obscurat,illusisque sese sensibus insinuant tenebraes Mortalium pars maxima liberos Hoc cons piscens proposito fouet, Hac mente Letatur sibi esse Progeniem numerosiorem: Crescente sensim ut postquam adoleverit Muo illa & artes ingenuas cap

Libarit ipsis sub magistris,

Mox ad opes, properetque quaestum. In omne pulchris diuitiis decus, Omnes honores,& sita commoda, Huc vota tendum .huc labores,

113쪽

Corporis Eue animique vires. Nulla interim de numine mentio, Verbque cultu numinis,& quibus Utile disciplinis sit litandum, Sacrificii placeat quis Vsus. Gratum Tonanti pectus ut innocens

Nil est peratquὸ vitiique sordium

Ignara: maiestas suprema est Praecipue hoc veneranda cultur

Quem siquis insons obtulerit Deo, Placabit illum. sin scelerum reus, Commissa planctu lachrymisque Eluat,& veniam apprecetur: Nunquam relabi sollicitus velit, Constantiisque hanc prouidus asserat, Contingat ut ne peius ipsi Si toties iteret quod obsit. Non thura. non aurum exigit suis Gemmisve Cluvius, non holoserica

Bis mersa Cadinaris alienis, De Pario neque templa saxo. Primum ergo mentis candida puritas, At poenitudo sacrum erit alterum, Delicta flenti profuturum,&Consilia in melius nouanti. Addetur et si tertia victima, ua rite laesum propitiem Deum, Solabor afflictos egentes Largus alam, medicabor aegris. In cogitatu multus ero precum:&Cum haec perseverans omnia fecerim, Fecisse me nil confitebor, Ista magis tribuisque CHRISTO.

114쪽

Ad Franciscum Fulcetium theologum

Iuliodunens.

Lacte Fulceti niueo bonarum Artium,& sacri dape pasta verbi, Dic pium mecum fidibus Latinis

Dic me carmen. Gentibus cunctas oriturum,& orbi thei cΗRIs TVM cecinere Vates, Nec fefellerunt,pater ecce misit -

Caelitus illum. Factus ὸ casta est homo matre verus CHRISTU S, aeterni soboles parentis, Spiritu sancto penetrante puram Virginis aluum. Dius exortu puer auspicato Dempsit occasum, tenebras fugauit, Induit nostram Deus & figuram, i

Integrum vitae, scelerisque purum Pontius iudex Solyma urbe damnat, Sontis ad vocem populi gelatus

Corda timore.

Flagra p8st dirae colaphosque gentis,

Spinea pressum caput & corona, R dua exhalans animam pependit In cruce Soter. Mortuus, mortem ut superet suorum, Ianua est vitae melioris haec mors: Nam fuit nobis moriens salusque &Vita redemptor. Saxeo fidi comites reponunt Membra sub noctem tumulo sacrata, Orbis & lati breuis urna Regem Continet almum.

Tres dies corpus fuit in sepulchro, h. iii.

115쪽

Ad nigros manes anima eius luit, Inde 1 rexit rediuiuus, ore &Lucidus aureo. Nube sublimis tenui, astra coetu Scandit alato comitante Diuum, Patris ad dextram residet, quousque Iudicet omnes. Nanque Venturus. niueos ab indis

Segreget fuscis uti pastor Uno , AEquus assignet sua & uniuersis

Praemia censor.

Ad pacificum Salmon tu fratris filium

Instas Pacifice,& molestus urges, Praescribam ut tibi diligenter ecquid Euadas uti doctus,est agendum,' Et scribas numeros venustioreset ales Caesius & Saleius olim Terssisque edidit ante Flaccus illos, Flaccus Pindaricae decus Camoenae. Non certe mihi id otii relictum est, Haec ut fusius expilicare possim: Nec doctrina ea, Musicae vel artis

Consummatio, ut erudire quenquam Perfecte valeam, bonumque demum Certis reddere regulis poetam.

Qua quod non habeam dare ipse possime Hoc dicam modo, pauculisque verbis Explanabo, uti patrui Macrini Sis ob hanc memor institutionem, Dictis promoueas domesticisque. Si credis mihi cum stylum parabis, Accingstris & aemulationi,

Duntaxat veteres leges poetas: Nec cunctos tamen, in eos recepta

116쪽

HYMN. LIB. III.

Qui carmen seriunt probum moneta. Non est lite opus indicare qui sint, Quiuisetriuio docebit istud. Posthaee schemata sedulo notabis, Illoriimque phrasim,tropos, fiSuras, Et sceliciter ordinata verba. Siquid historicum poeticum , Aut siquid phrsicum erues,& aeri tendes studio anxiique cura. Postremo quoniam artium magister Est usus, iubeo ut subinde carmen Componas numero modo hoc, modo illo, Assuetudine robores Camoenain, Atque exercitio stylum fatiges. Tum si forte tibi poema seelix Phoebi compositum fauentis cestro est,

Ne tu propterea tumore Vano

Infleris tibi'neve ineptus uni Credas ,Quintilios adi seueros, κIpsorum & tua subde seripta limae.

Hoe si consilium sequere, nec te Praebebis monitis meis rebellem, Vix certe effluet integellus annus, Cum iam commoda luculenta cernes Sementis patruae,uberemque messem, Et Iulii paries decus colonis.

De obitu Iac. Fabri Stapulens.

Ergone flagrans ille Deo senex, Afflatus almo pectora Spiritu, Et disciplinarum recinus omnigena Stapulensis arte, theca virtutum & Sapientiae, Quo iustiorem Gallia non tulit

117쪽

aganquam hominum illa ferax sit annis:

Terras relinquens, interitu suo Moerore cunctos obruit intimo, Quicunque alebantur senili

Frugiseri Sophia magistri

Longaeuus etsi, non tamen occidit Minore damno flebilis aut minus, AEtate cum iam fessa humatum

Vt iuuenem quererentur omnes.

Syren voluptas improba sobrium Non fregit unquam Cypridis aut gulae, Nee se stibi uni procreatum,at Vtilitati hominum putauit. Eius libellos orbe Britannia Diuisa toto, Gallus,& Italus Voluunt,& Istrum septicomem ui bibit Hesperiumque Bethim. Claras ob artes plurima pertulit, Exercusique hunc immeritum diu Sorbona Hyantaris alumnis AEqua parum, nimium Sophistis. Immotus acres sustinuit minas, Constantiaeque haud flectere de via, Attrita ceu rupes ab undis Proposuit,potuόtve cogi. AEui peracto iam prope seculo Norbo sinuatus quam senio minus, Efflauit instar dormientis

Sanctam animam tenues in auras. Senis loquentis ci RisTus ad ultimum Versatus ore est,unsique vox fuit, Laus una cuRIs Tu s, cantioque:

Et dubitem hunc adiisse extum

118쪽

Η Y M N. LIB. I II. Ita

De morbo Mariae filiolae.

ne curarum mihi iugis ordo offeret seset dabitur nec unquam Turbidae menti requies,modusque

Sortis amarae

O meis coeptis inimica fata Annus 3 carbone nigro notandus Quae mihi angorum seges affuenti Vbere surgit . Ne prope afflixit modo vanus astu Hostis occulto, nocitura fingens Multa in insontis caput & susurris

Praemia captans.

Coniugi iam sex uterum serenti Plus minus menses grauior repente Morbus incessit, miser mque longo Tempore torsit. Sed tamen partu facili leuata, Coeperat pulso reualere morbo, Cum suas se Fors iterum maligna Vertit ad artes. Mense nam vix dum Mariam peracto Langor obrepens & aquosus hydrops Implicat furtim teneramque dura Tabe fatigat. Mater effusis lachrymis liquescens , Filiae ob morbum queritur Gelonis,

Filiae qua non patriis sit ulla

Pulchrior oris.

Finis ecquando Superi tot atris Cladibus per vos eriti 3 precamur Este contenti,& meliore moestos Cernite vultu.

119쪽

m SAL M. MACR.

De Innocentium infanticissio.

Polluit horrificus cruore. Regni ne tanta corda cupidine

Humana flagrant se diademata Quaeruntur,ut stricto oppidatim φ. Immeritus fluat ense sanguist Nudum obsoletis praestet in aedibus, Fuliginosae sordibus &easae Algere,& insuaui lupino, Lente paretoniique vesti: Qu in tot nefandis caedibus oblitum, Istisque opertum flagitiis manu Gestare sceptrum ,puluiaque In trabea Tyriae videri. Tam clade fratrum quilin popularium Fcedis ruinis hie solium rapit, Indebitam extinctoque nectit

Antisono capiti coronam. Antoniana quippe potentia Fretus satelles, nomina regia Inuasit, Hircanum hinc necandos Vi solymas sibi tinxit arces. Nox sumptuosis oppida moenibus Hebraea cingens turiaque plurima, Auxitque vires,& coactis Imperium stabilivit armis. Atqui scelestum nulla sagacitas Τutetur unquam quin quoties tonat Pallescat exangui timore, Horreat & strepitus inanes.

Nam quod Prophetarum enthea pectora

Hue hue Frennis fer radiigram mea m

120쪽

Id Tune nasciturum prodiderant ducem De stirpe Iudaea, secundis Qui populum auspiciis tenereri A Sogdianis praeterea Magis

De luce factus certior aurea

Stellae micantis,quae iis fuisset Causa viae Solymas ad urbes: Regno excidendi sollicitus metu, Non iure partum quod sibi cerneret, Bacchatur Herodes furitque in Pignora vix bene nata matrum. 1llo cruoris diluuio serunt Diro puellum vulnere regium Confossum, inundant;que tabo oppida cuncta & agros natasse.

Audita vox est per Libani iuga, Carmelus & qust culmina porrigit,

Palmosa nec moestis parentum Non maduit lachrymis Idume. O Caspia rex tigride saeuior, Quam raptor audax praecipiti dolo Octauit,& paruos anhelis Surripuit catulos veredis: Non te mouebant tot puerilium Horrenda pasΠm funera cladium, Sparsaeque bullanti cruore Tot plateae, fora,templa vicit

Impune sed non hare tibi perdiu

Cessere: nam tu fraude nefaria Mactare quem nixus, tuum mox Puniit omnipotens furorem:

Iustoque vindex iudicio obruit, Ad stagna Lethes flammea destinans, Illic ut aeternis gehennae Usque miser cruciere poenis.

SEARCH

MENU NAVIGATION