장음표시 사용
11쪽
3.' Promissio de terra Chanaan. Ita Deus ad Abraham Gen. Xlli. 35. : omnem terram, quam conmicis tibi dabo et semini tuo usque in sem iternum . Idem Gen. XV. i8. i); et XVII. 8. et . Paullus autem in Epistolis suis
in terra illa figuratam esse summam in caelis felicitatem saepe repetit. Haec enim est vera haereditas semini promissa Abrahae in sempiternum. Ita ad Romanos IV. I 3. : Non enim
per legem Promissio Abrahae , aut semini ejustit haeres esset mundi , sed Per justitiam si dei. Vide etiam ad IIebr. X. a. 3).
Hebraicam linguam loquebantur Hebraei. Hanc suis se omnium linguarum primam do. euerunt, praeter Paraphrasim Chaldaicam et Bab-hinos Salomon Iarchi, Aben-Erra . Levi Ben Gerson , Simeon Ben Iocliai, Gedalia et c. , Orige
gninus Instit. Hebraic. c. I. etc. Et sane nomina, quae in Scripturis recensentur data personis et locis statim post creationem, ut Adam, Eva, Cain, Eden etc. sunt hebraicae originis . Huetius tamen Demonstrat. EoangeI.
iὶ Somini tuo dabo terram hoc. αὶ Daboque tibi et semini tuo terram Peregrinationis
tuae, omnem terram Chanaan in Possessiouem aeternam.
5ὶ Umbram enim Rubens lex Iuιαrorum boniarum , non fram imaginem rerum. Diuitiam by Corale
12쪽
Prop. 4. c. 33. ; Natalis Alexander mst. V.
T. Aet. a. Dis s. 5. existimant periisse primam hominum linguam. De hoc argumento su se agit Calmet Dissere. in Genes. ; at a nobis commodius hoc periractabitur in biblicis exercita. ii ovibus . Hebraica lingua eadem fuisse creditur quae Chananaeorum, et Phoenicum, aut saltem Parvo discrimine ab his differebat. Chananaeorum quidem, nam hebraica sunt nomiua, quae Personas et loca Chanaan habuisse legimus , antequam Hebraei eo appellerent: ita Abimelech. Rahab , Hierico, Salem , Melchisedech , Sichem, Bethlehem . Segor, Coriath Sepher, Coriath
Arbe , et alia sexcenta urbium , regionum , mon tium , fluuiorum etc. Deinde lingua Hebraeorum nuncupari videtur Chananaea Isa. XlX. II. 18. ci . Phoenicum etiam, quod Eruditi colligunt ex multis, et praecipue ex sorina litterarum seu characterum, quae ad hebraicum alphabetum haud aegre reduci potest. Praeterea id confirmatur ex reliquiis sermonis Phaenicii et Punici. Lingua Punica teste Hieron. Com.
in D. III. I. quae de Hebraeorum fontibus manat, mirgo I ALMA amellatur.
Linguae autem, quae magnam habent cum hebraica amnitatem et Semiticae appellantur, hae sunt: Chaldaiea , Syriaca, Arabica, Aethiopica , Samaritana , Thalmudica, qnae apud Rabbinos maximo in usu est.
Quantum porro linguarum huiusmodi coagnitio ad Scripturae conserat intelligentia in , patebit in Dissertatione de idiotismis, praeter ea quae dicta sunt de Interpretatione Bibliorum.
i) Et erit terra LHIa Aegrato in pavorem . . . in die illa erunt quinque eiviωιer in ιerra Ataypti, loquenlo lingua Chanaan ,
13쪽
De Aetatibus, in quas Vetus Testamentum diuidi solet. Postquam Adam peccavit, potuisset Staintim Deus Messiam hominibus concedere ad illorum redemptionem, quam statuerat, perficie a dam. Sed ab Adam ad Christum ooo. circiter anni effluxerunt, idque, ut Patres ac Theologi animadvertunt; I.' ut experientia multorum annorum homines cognoscerent infirmitatem propriam , et Servatoris necessitatem; 2.' ut, majori expectatione inter homines excitata Messiae , melius ad eum suscipiendum disponerentur; diu enim desideraέα. ut ait Augustinus, dulcius Obtinentur; δ' ut sensim edocerentur homines per revelationem de mysteriis Christi, priusquam hic nasceretur; 4.' ut Christus multis modis foret in figuris praenunciatus , et ut ejus Pe sonam decebat, et ut erat utile ad fidem hominum juvandam . Hoc porro spatium annorum4ooo. commode dividi solet in sex aetates tam ἀquam epochas insigniores Veteris Testamentis. De his aetatibus multa apud Natalem Alexandrum Histor. Vet. Test. ; Gra Veson de annis et mysteriis Christi , aliosque, qui de his Plura scripserunt. Nos praecipua tantum indicabimus , quasi situm texe utes, quod veluti
manuducat sacrum hermeneulam a creatione Mundi ad Christum, et ab una ad aliam ex interiectis aetatibus.
14쪽
Ab Adam ad Diluvium: anni I 656.
Hac aetate, imo statim post peccatum protoparentis experiri coeperunt homines cupiditatum vim, quibus obsequentes in scelera prolabebantur. Amissa namque justitia, quam Theologi vocant originalem , rebellionem coacti sunt homines pati, ita ut omnes possint cum Paullo exclamare: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege Peccati, quae est in membris meis ad Rom. VII. 23. . Et reverastatim post Adam peccavit Cain interficiens propter invidiam fratrem suum Abelem: deinceps vero videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad mulum omni temμOre , Poeni tuit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, delebo inquit, hominem, quem creaMi a fine terrae Omnis quive caro corruperat νiam suam stiPer terram Gen. VI. . Omnes itaque homines perditi diluvio sunt, excepto tantum Noe ejusque familia, octo scilicet animabus exceptis, atque in arca salvatis.
A Diluvio ad vocationem Abraliae, quae contigit anno 2 83. Post diluvium homines, qui e tribus Noe filiis Sem, Cam, et laphet descenderant, antequam in diversas abirent regiones consilium iis Dierunt excelsam turrim aedificandi, ut nomen suum celebrarent. Verum a Deo per linguarum confusionem eorum turbato consilio dispersi sunt
per varias mundi plagas. Sed vitiis denuo coe
15쪽
pii mundus obrui, et idololatria praesertim hoc
tempore magis magisque serpebat ac diffunde inhatur . Interim Deus ne genus homInum per deretur rursus, utque ea impleret, quae caelitessia statuerat. gentem aliquam tamquam Populum suum eligere voluit. Vocavit Igitur Ah-raham ex Ur Chaldaeorum Gen. XII. a. 12,
Iaira , eumque caput Constituens gentis Illius . cui oracula sua committere statuerat, et eX qua
nasci volebat Christum , misit in Chanaan pollicitus illi et Messiam ex ejus semine Oriturum, et possessionem integrae illius regionis.
A vocatione Abrahae usque ad exitum ex Aegypto anno circiter 25i3. Abraham itaque relicta cognatione sua Veis nit in Chanaan cum Sara uxore, et Loth fratris filio, nullam tamen certam figens sedem, se a habitans sub tabernaculis. Ρecori commodius alendo Loth se recepit in Sodomam . Cum vero Loth captus suisset a rege Chodorlahomor . Ii- heratus est ab Abraham, qui victor reversus henedictionem accepit a Sacerdote Melchisedech vanem et vinum offerente. Deus interim reno iavavit Abrahae jam factas promissiones , ac Pro Abram patre excelso , sicut ante nuncupa-hatur, vocavit Abraham Patrem multarum gentium . Nascitur Isaac ex Abrahamo, ex Isaac na.
lii Egredere de terra tua, et cognatione tua, et da domo Patris tui, et oeni in ferram, quam monstrabo tibi. αὶ Eduxi te de Ur Chaldaeorum. 5ὶ Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monrtravero tibi. Diuiligod by Corale
16쪽
scitur Iacob, ex Iacob vero duodecim filii nascuntur, qui capita suerunt populi Dei, haeredes benedictionis et promissionum, quae iden iidem confirmabantur. Filii Iacob aegre serentes Ioset,pum fratrem se ipsis cariorem esse Putri, eum qui husdam mercatoribus vendiderunt, a quibus deductus est in Aegyptum. Divina ac mirabili Providentia evenit, ut Ioseph seret Pro Rex Aegypti, ac tandem Iacob cum omnibus filiis in Aegyptum apud Ioseph reci Persintur. Familia autem Iacob eum in Aegyptum transmigravit septuaginta animabus constabat, sed intra at S. . seu potius 43 o. annos ita ex Crevit , ut capitum sere sexcenta millia numerarent Hebraei, praeter parvulos et mulieres: Exod. XII. 37. ι . IIoc invidiam in eos eo niscitavit mortuo praesertim Iosepho et Rege, cui Ioseph erat acceptissimus. Durissimam igitur servitutem experiri coeperunt Hebraei ab Aegyptiis. Deus autem populi sui vicem miseratus constituit Moysem Hebraeorum ducem, qui lubente Deo te terrimis plagis in Aegyptios immissis liberavit Hebraeos, cum quibus ex Aegypto digressus versus terram a Deo promissam iter instituit.
Ab Exodo usque ad aedificationem templi
Voluit Deus tum ad populum suum plenius instruendum, tum ad ipsius punienda scelera uti ex Num. XIV. 33. et . et Deut. VIII. a. 3 , tum ne statim continuis bellis alii Prosetique sunt filii Israel. . . seaeeenta fere miI Iia peditum virorum absque ParMulis. αὶ Filii Mestri erunt Mogi in deserto annis quadra
17쪽
Philistaeis opprimeretur Exod. XIII. i . ci
ut per annos quadraginta in deserto peregrinaretur antequam promissam terram incoleret. Stationes numero quadraginta duae per hos annos factae sunt, ac descriptae Num. XXXli I. Continua interim ac plane stupenda prodigia Deus ad populi sui conservationem Patrabat. Hoc ipso tempore Moyses in monte Sinai Dei legem accepit, quam universo populo communicavit. Verum populus longae peregrinationis taedio in Deum saepe rebellis, deque ejus Pro missionibus dissidens pluribus multatus est Poenis; statutumque tandem a Deo est, ut omnes qui in censu populi et maiores annis viginti invenirentur, losue et Caleb tantum exceptis, ante ingressum in Chanaan morarentur, Num.
ses , qui sibi successorem elegerat Iosue. ΙΙoc duee, quadragesimo anuo ab exitu . Haebraei ingrediuntur promissam terram , quae duodecim
tribubus dividitur: Ios. XI. 23. 5 et XIII. .
si in Reputans ne forte poeniteret eum si uidisset adrem sum se bella consurgere. 2ὶ Nota: cum in censu populi non sint numeratae mulieres, neque Levitae vid. capp. diu iner. I. II. . hinc patet iis non fuisse per hanc legem prohibilum ingressum in Cha naan, uti pueris minoribus anno vigesimo, dummodo et ipsi Non murmurassent: nam generaliter dicitur XIV. 25 ὶ neo quisquam ex illis, qui detraxit mihi, inluebitur eam . IJ Non Midebunt terram yro qua iuraMi Patribus e rum , nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi intuebitur
4J In soIitudine hae jaeebunt ea lauera Mestra . Omnes qui numeratis estis a Miginti rennia et supra et murmurastis contra me non intrabilis terram praeter Caleb flιum
18쪽
Mortuo Iosue. regimen penes Iudices esse coepit, qui in bellis praesertim contra Chanais naeos populo praeerant. Iudices autem, aut immediata Dei electione constituebantur, aut populi voluntate electi a Deo ipso. qui summam exercebat in re publica Hebraeorum Potestatem, tacito saltem quodam modo confirmabantur. Statuerat porro Deus ut devictae gentes interis sicerentur , ne Hebraei ipsi in idololatriam prola-herentur. At Hebraei Deo non solum dicto audientes non fuerunt, sed etiam gentibus illis matrimonio copulabantur. Hac ipsa aetate tota
serme tribus Beniamin ab aliis tribubus deletasuit ob gravissimam injuriam cuiusdam Levita auxori a Beniamitis illa tam . Difficillimam adepti
sunt Hebraei promissae terrae Possessiouem, Puniente Deo eorum Peccata .
Post quindecim Iudices. Reges esse coepe runt, Iudaeis ipsis id postulantibus. Regnarunt itaque Saul. David. ac Salomon, qui summa pace gaudens pro tabernaculo pellibus consuto a Moyse , templum Deo aedificavit in monte Moria.
Ab aedificatione templi ad finem eaptivitatis Babylonicae anno 346 8. Post Salomonem regnavit Roboam, sub quo, praesertim ob ipsius imprudentiam. schisma, cujus quoddam veluti semen fuit rebellio
Isboseth a. Reg. II. et Seba a. Reg. XX.
tempore Davidis, exortum est inter Hebraeorum tribus. Sola enim tribus Iudae eum reliquiis tribus Beniamin in Roboami fide mansit: reliquae decem ad Ieroboam defecerunt, qui reis gnare coepit in Samaria. Hinc distinctio Regni Iudae, cujus caput erat Roboam , a Regno
19쪽
8 Israelis. Plures In regno utroque Beges alii aliis successerunt. Sub regno Phacee Theglath Phalasar Rex Assyriorum quinque ex Israeliticis tribus captivas abduxit e reliquae sub Osea Rege , qui Pliace e successit, suerunt a Salmanasar in servitutem redactae: 4. Reg. XV. 29. ι , et XVlI. 6. ca). Inde Samaritani ortum duxerunt partim a Gentilibus, partim ab Israelitis , quihus numero paueis Regis illius concessione licuit in Samariam redire. Reliqui vero ex captivis
Israelitis aut nunquam reversi sunt, aut solum sensim et per turmas, ita ut coaluerint cum
tribu Iuda 8, qua de re legatur Calmet Diss. in Ezechiel. Populus quoque Iudae in captivitatem deductus est a Nabuchodonosor, qui tempore regum Ioachim et Sedeciae, Iudaeos omnes in Babyloniam asportavit, Ierusalem Temploque incensis. Vid. 4. Reg. XXIV. . et XXV., 2. Paralip. XXXVI. ). Captivitas haec annos septuaginta perseveravit, quibus exactis Cyrus Persa rum Rex Babylone potitus, Iudaeos libertate
Hac quinta aetate floruere plerique Prophetae Majores et Minores continenti prope
A libertate per Cyrum donata ad Christum
Iudaei libertatem adepti profecti sunt Hie-
lasar Rex Assur, et coepit Aion et Abel Domum, naueha et Ianoe, et Cedes. et Asor, et Galaad et Galilaeam et uniνersam terram Nesthlialirn . et transtulit eos in Assyrios. lain Anno utilem nono Osee eoepit Rex Assyriorum Samariam , eι transtulit Israel in Asyrios. Duiliaco by Corale
20쪽
rosolymam duce Zorobabele ac Iosue a. Esdr.
Il. 2. Esdr. VII. J . Begnante Artaxerxe ascenis dit Esdras eum nova manu Hebraeorum, et post 33. annos Nehemias. Urbs interirn et Templum reaedificata sunt. Deinde Alexander Magnus, Persarum regno everso , lolius Orientis potitus est , quo mortuo cessit Aegyptos Ptolemaeis,
Syria Seleucidis . Antiochus autem Epiphanes Rex Syriae acriter persequi Iudaeos coepit, dum
eos pro sanos adoptare ritus cogeret. At contra
eum strenui viri ex tribu Levi , qui Pontifices simul erant ac duces sortiter bellantes insurrexerunt . Hi vocati sunt Machabaei, hoc est Quis sicut tibi in fortibus Domine ; aut Assamonaei idest Magnates, et Asidaei nempe Piί. Iudas, qui et Aristobolus , Ioannis Hyrcani filius, et Simeonis nepos, regium nomen primus invexit. Romani tandem duce Ρompeio, discordiis , quae tum in Oriente erant cau3sam praehentibus, Iudaeam si hi subiecerunt, ac tribularios secerunt Iudaeos ci . Eo tempore Herodes
natione Idumaeus, Avente M. Antonio, Iudaeorum Rex declaratur, sicque penitus Iudaeorum sceptrum versum est ad alienigenam . Regnante . Herode natus est Christus . iNotandum hic I.' ex ordine eVentuum, quos descripsimus, prima fronte videri posse non usuisse ad amussim Vcrificatum oraculum Iacobi
Gen. XLIX. , juxta quod sceptrum non erat
sit Pro rerum distinctione notar Iudaei a tribus II narehiis mulla passi sunt. Prim. suit Assyriorum et Chaldaeorum , gestaque ad eam speetantia Regum libris contine i . Seeunda fuit Cyri, et Regum Persarum, gestaque hahentur in Esdra, Nehemia , Tobia, Iudith, ae Esllier. Tertia fuit Alexandri II. et Graecorum . Antiochorum Regum Syriae, et Ptolemseorum negum Aegryti; zestaque in libiis Maeliabaeorum deacribuntur. Diqiti Corale