장음표시 사용
11쪽
13쪽
caeteris Aledicis, est multo melior occaSio, qUR remedia morbis tempestive adhibita videant; quaque sedulo observent mala innumera, RCinter se diversa, longam adversam valetudinem comitantia; cum morbus ad initium statim abrumpi nequiverit, cumque VireS aegri, gravibus symptomatis aliis post alia ingruentibus, SenSim eXhaustae, demum prorsus defecerint. Medicis Exercituum quoque est melior, quam
14쪽
aliis Medicis, occasio videndi, quantum Ars Medica, propriis, quibus praedita sit viribus, ad
morbos leniendos aut sanandos valeat. Quicunque in vita civili artem Medicam exerceat,
plerumque aegris eX longinquo, et passim dispersis administrat; multis praejudiciis ac pertinaciae, tam in aegris, quam in eorum amicis, saepe Conflictatur ; nec unquam certe potest Scire, an Sua praecepta peragantur, et Sua remedia, rite ac prout praescripta, aegris adhibeantur. Medicus vero legionarius juxta eos, quorum valetudo illi sit curae, cunctos saepe adest; vel saltem frequenter ae Certis intervallis invisere potest; semper quoque, morbo ipso primum ingruente, et omni novo periculo in- Stante, Cito advocatur. Imperia ejus haud impune negliguntur ; medicamentum omne ab eo mandatum,irecto more porrigitur; enectusque cuncti hinc Orientes, vel bonum vel malum aegro inferentes, a ministris fidelibus ac peritis accurate enarrantur. Respublica Nostra praeterea, quique ejus negotiis praesint, suis sortibus defensoribus bene consulentes, praesertimque
15쪽
Summus Ipse Regius Imperator, Cui Salus SuOrum Commilitonum Semper erat marimae Curae, omnia, quibus Ars nostra indiget ad morbos sanandos, manu haud parca, Suppeditant. Omnibus, res militares probe cognoScentibus, bene perspicuum e8t, quod, in CastriS male positis, stationibusque insalubribus, ubi, adversus hostem nee videndum nec tangendum, animus strenuus ac fortis nihil valet, morbi etiam Consueti et sporadici, magis quam ferrum ipSum, militibus necem inserunt. Epidemicus Vero grassans est adhuc multo infestior. Animus in
agminibus ac pugnis Strenuus et ardens saepe ad arcendos leviores morbos pollet ; at Epidemicus tristissimus nec juvenibus, nec impigris, nec fortibus parcit; virosque optimos, gloriae avidos, et spe elatissimos, in mortem immaturam, ne inopinatam, at, heu, ignobilem, mittere gaudet. Talis erat morbus, qui nuper in India Orientali graSsabatur. Anno millesimo octingentesimo decimo septimo, hoc malum horrendum in
Copiis Nostris, quas Vir Nobilissimus Mar-
16쪽
lito de Hastings ducebat, subito ingruit, et postea longe lateque per Indiam discurrit. Ex
indagatione ampla apparet, eundem morbum variis temporibus, ac partibus Asiae diversis, et olim et nuper, eXortum fuisse ; atque sine ullo aut terrae aut Coeli discrimine vagari passibus aequis solitum esse. Μultis in locis necopinato prodire, ac cito abire: nec plerumque ampliusquam a quatuordecim diebus ad mensem eodem in loco permanere videbatur. In Calcutta Saepius, quam in caeteris Indiae Orientalis partibus ac regionibus, suos impetus fecit.
Quum saepenumero videre hunc morbum, RCCurare homines eo decumbentes, mihi, Medicinam pro Exercitu Regio in India facienti, Contigerit, nunc in hac Dissertatione, quaedam a
me visa de ejus indiciis ac curatione proponere Conabor: nam, ut mihi videtur, decet unum-qUem Ille Summa Ope niti, ut, pro sua Virili parte, omnia Comperta, ad hoc malum illustrandum ac Sanandum conducentia, in medium proferret.
17쪽
DEJECTIONES aquosae, Conamina ad Vomendum
inania, spasmi violenti, alii post alios crebro Succedentes, plerumque in pectoris ae abdominis musculis incipientes, vel saltem eos in decursu morbi semper insestanteS.
CHOLERA Spasmodica suum primum ingreS8um repente, ae inopinato facit. Vultus aegri speciem anxiam atque solicitam induit. Hic Aspectus, qUem Vultus prae Sese fert, Signum praebet adeo Certum, ne peculiare, quod EX hoc solo viso, Medicus, eXperientia edoctus, Spasmos aliaque indicia jamjam saevitura esse, praediCere POSSit. Frons interea sudore frigido, et viscido dimanat. Respiratio crebro anhelitu perficitur. Singultus urget. Membra a88idue jactantur, nec qiaieScere poSSunt. Pulsus arteriarum, etsi haud praeter solitum frequens, at debilis, tremulus ViX sentiendus evadit; hinc vires vitae omnes repente collabuntur. Intestina torminibus diris crucian-
18쪽
tur. AEger nauseat, multumque sitit, ac de ardore mordace ventriculum assiciente conqueritur. Saepe quoque nisibus ad vomendum irritis urgetur. Ventriculus omnia cibaria fastidit, et
quicquid ingestum ejicit. Lingua albescit, ac
praesertim ad radicem sordet. Nec vomitu8 Vero, nec etiam dejectio semper adest; nam interdum hic morbus, suis aliis gravibus indiciis stipatus, tam in mortem, quam in Sanitatem, nihilo, totum per decursum, aut Supra aut infra rejecto, desinere Conspicitur. Humor tamen a JUOSIIS, ac nonnihil glutinosus, interdum e ventriculo emittitur ; simulque molesto cum tenesmo Saepius per unum dejicitur. Materia vero eXCreta, Sive sua sponte fluens, Sive Ope lotionum elicita, semper Suam propriam naturam retinet ; nec unquam latice biloso commixta reperitur. SpaSmi, muSculos, primo trunci Corpori8, deinde Surarum et brachiorum assicientes, dolore ac infandis cruciatibus veXant. Hi non Semper easdem partes
lacessunt, at Saepe aliquid intercapedinis sinunt. Pulsus interea, Spa8mis aliquamdiu cesSantibus, si alior, vultus quoque hilarior evadit: at haec
19쪽
quies incerta et infida, cito spem fallit; nam spasmi violentiores, ad instar fulminis, in partes
vel easdem, vel diversas, horae momento, TOUertuntur. Musculi vero nunquam Convelluntur,
sed in nodos duros, magno Cum dolore, Se contrahunt. Hic dolor, etsi interdum sit immanis, tamen plerumque pre88ura aut fricatu adhibitis, aliquid remittitur. Scorbiculus Cordis semper CaleSCit, quum eXtrema membra frigent, unguesque Colore livido assiciuntur, ac quasi incurvantur. Cutis praeSertim volarum, veluti aqua diu macerata, albeScit et Corrugatur. At Morbus interdum saeviore impetu adoritur. Vultus speciem moestam, languidam, ad instar Cadaveris, pallidam, ac sublividam ostendit. oculi, quasi vitrei, sunt eXcavati, et circulo livido circumdati. Artus frigescunt, ac rigent. Arteriae primo languide micant, deinde penitus cessant. Tandem vero animi deliquium, sudores frigidi copiosius erumpenteS, Vire8que CollRPSM, aegrum miserrimum e medio tollunt. Mens interea raro alienatur; nam homines hoc morbos in septi, etiam Cum jam de iis pene Con Clamatum
20쪽
DE CHOLEItΛ INDICA. Sit, Saepe plene Sui compotes, cum adstantibus de morte sua instante colloqui potuerunt. Spasmi quoque interdum, anima jam abitura, omnino CeSSant, aegroque tranquillum ac Serenum e Vita decessum praebere gaudent. Violentia, qua spasmi musculos ConStringunt, a Viribus aegrotorum praecipue pendet. In validissimis, tam membra quam reliquum CorpuS patiuntur ; in minus validis, corpus tantum; dum debiles atque infirmi, spasmis nullis insignibus corripientibus, reliquias suarum virium cito perdunt ; remediisque adhibitis nihil obstantibus, visedativa morbi sola oppressi, ac qua8i Obruti, morti victrici Occumbunt. Indicia jam enumerata, in aegris diversis, diversam seriem ac ordinem Servant; nam nunc
dejectiones Copiosae, vel Cum vel sine vomitu; nunc Spasmi potius morbum inducunt. Multum quoque Variatur tempus quo aliud indicium deinceps alii succedat ; hinc morbus, spatiis admodum diversis, suum decursum coniicere solet. Nunc duabus horis, nunc totidem diebus suas victimaSinterimit.