장음표시 사용
21쪽
OMNIUM Morborum, quibus corpus humanum Corripitur, nullus, Saeviores, ac Vehementiores,
quam Cholera Spasmodica, impetus facit; aut citius ad suum finem Currere gaudet. In homines Suo robore fretos, in debiles atque infirmos, multo jam fractos membra labore, bellum ad internecionem infert, aC, cum jam ConCurSum fuerit, exiguo quidem tempore, aut Cita morS venit, aut Victoria laeta. Μedicus igitur du iis hoc morbo laborantibus caute auspicari debet;
imo in dubio pendet. Quo festinatius indicia, aliud post aliud, sequantur, eo majus est periculi pertimescendum. Si spasmi cito dejectionibus, aut si hae illis arcte instent, haud leve discrimen
erit, ne aeger, SUi8 Viribus exhau8tis, ac praelio impar factus, morti occumbat. Mali quoque est ominis, si totum per Corpus COpiOSius erumpant SudoreS gelidi, quippe quo nihil magis, vires vitae Omnes jam defecisse ostendit. Licet contra nobis bonum
22쪽
1 8DE CHOLERA INDICA. dum recuperent; si distensio nervorum CeSSet,
ac dejectiones vomitusque parcius redeant. Circuitus vero sanguinis haud minus in hoc, quam
omnibus aliis in morbis, summam Aledici inter auspicandum attentionem proprio jure sibi vindicat, nam, hoc deficiente, alia cuncta in melius
frustra mutantur. Gradus caloris, quo eXtrema membra assiciuntur, quoque maximi est momenti,
naturalem. Μanus vero pedesque adhuc frigidi ac rigentes, tametsi spasmi Cessaverint omnes, periculum haud leve, vel etiam mortem instantem praesagiunt. Quoniam noster Morbus bellum gerere longum spernat, de Victoria bene sperare Conceditur aegroto, Cujus vires per quadraginta horas ad pugnam sustinendam Valuerint; nam plerique Cholera Spasmodica correpti primum, aut secundum inter diem obeunt; adeo quo longius certamen producatUr, eo magis res aegro inclinat.. -
23쪽
DIAGNOSIS. UT Cholera Spasmodica ab aliis morbis in-UOScatur, non multis opus est verbis. Cullenus Noster, Omnium Nosologicorum facile princeps, Choleram sic desinit. Humoris bilosi vomitus, ejusdem simul de ectior frequens; anXietaS, tormina; Surarum
Inter Choleram Communem, et eam, de qua numeriagitur, hoc intercedit discrimen, quod in illa, fel praecipue, in hac lateX tantum aquosus egeritur; hinc quoque in illa flavent lingua, Cutis, oculique; at in hac nullum flavedinis adest. Praeterea in Spasmodica musculi plures
simul, ac violentius Constringuntur: nam in Communi, SpaSmUS plerUmqUe pedes RC Crura
tantum aggreditur: adeo morbus, qui per Indiam Orientalem grassatur, magis, quam Cholerabilis dejectionibus stipata, reperitur e3se lethalis, viribusque Medicinae multo intractabilior.
24쪽
DE CHOLERA INDICA. Inter Choleram Spasmodicam et Teiunum aliquid similitudinis intercedit, nee desunt auctores,' quibus placet, nostrum Morbum ad Tetanum potius referre. Nec mirandum est, quoniam uterque morbus iisdem in plagis ac tempestatibus viget; forsitan que iisdem e seminibus suam originem ducit. Tetanus Vero Suos impetus, alvo adstricta comitante, semper facit; e dem musculos totum per suum decursum infestare gaudet. At in Epidemico Indico, spasmi, qui dejectiones abnormes, ac vomitum Vel anteire, vel excipere soleant, Semper totum per CorpUS longe lateque vagantur, musCulos, eodem in aegroto, nunc PCCtoris aC Ventri S, NUNC Crurum, nunc brachiorum ac digitorum corripientes.
QUAEDAΜ EX INSPECTIONE CADAVERUM
VISA. INPRIMIS est dignum notatu, quod Calor auctus, qui in Epigastrio aegri adhuc vix entis Sentitur,
25쪽
diutius post mortem, quam Solitiam, permanere observatur. Incisis Vero CadaVeribus, omnia vasa in cerebro Sanguinem Velientia praetere solitum turgida Conspiciuntur. Turgent quoque
tam arteriae, quam Venae meSenterii ac mesocoli;
glandesque sic dictae conglobatoe justo largiores
fiunt. Tunicae ventriculi ae intestinorum, quasi Arte Ruyschiana praeparatae, penitus rubent, saepeque OStendunt maCUJaS qUaSdam, Colore pUrpureo aut livido, ac veluti gangraena correptaS. In tubo alimentario paSSim, ac maXime in Ventriculo ipso, reperitur humor subalbidus, turbatus, viscidus, qui adeo tenaciter adhaeret, quod ne-CeSse eSt, eum abradari, Si Statum tunicae villosae probe inspicere velis. Hepar sanguine Scatet: fel ipsum perraro augetur, at interdum fit solito viscidius, ac multum suo proprio Colore aberrat. Intestina multo aeris plerumque inflantur; at
vesica urinaria reperitur Va Ua, atque ContraCtR. LateX Serosus, quo CnVa intima Corporis humectantur, non augetur. In aegroto, qui, SpaSIDOYiolentiore saeviente, mortuuS est, egomet reperiventriculum per medium tranSVerSO COntraCtum,
26쪽
ac duas in partes veluti divisum. In quibusdam vero, praesertim debilioribus, quos morbus, ut
saepe in OS QSt, Cito neCaverat, nihil a statu sano aberrans in Con Spectum Venit.
DE causis variis, e quibus hic morbu8 oritur, parvulum quidem Certi in medium proferre po8- sum. Multos homines, eandem regionem habitantes, uno tempore invadit; sed nihil labis contagiosae habere. videtur. Cholera Communis per omnes plaga8 CalidioreS, ac tempestates praecipue grassatur. Morbus Vero amnis, de quo nunc agitur, inter ASise terras Se Continet, nec uSquam gentium alibi, quatenus mihi noscitur, homines inopes aggreditur. Neque semper Asiae Incolas Urget; nam Saepe, Sine CauSa manife8ta, per qUandam regionem saevire incipit; ac jam, quasi suo ludo, heul nimis longo Satiatus, pariter Sine cauSa eVidente, CeSSare gaudet. Quomodo haec fiant, prorsus ignoramus. Aliquid noxii diffudividetur per aerem ; Sed quam mutationem acr
27쪽
subeat, aut quo pacto vitae humanae adeo lethalis evadat, Philosophis atque Aledicis gnaviter at frustra indagantibus, adhuc omnino latet, et forsitan Semper latebit. Causa quoque Haedisponen S, Scilicet, quae homines huic morbo procliviores reddat, haud minus in tenebris jacet. Observandum Vero eSt, quod robusti, ae bona Valetudine fruentes, minusquam debiles, Cholerae Spasmodicae opportuni redduntur. Europaei quoque in India habitantes, sunt minus obnoxii, quam Indigenae, qui etiam,
propter suam Constitutionem laXam ac debilem, morbum minus facile tolerant. Hospitia apta, scilicet frigore, ac nimio humore defensa, Vestitus bonus, et viCtus saluber, ad arcendos hujusce mali impetuS multum conserunt: nam omnibus bene notum est, quod frigus corpori prius Calefacto, et sudanti admotum, decubitus, praesertim noctu,
in locis humidis, temulentia, nimia frigidae potatio,
aliaque similia saepe Stetere CauSae, Cur homines hoc, aliisque tropi Cis morbi8, perirent.
28쪽
De causa sic dicta proxima parum quidem dicere ausim. In Cholera Spasmodica distributio
Sanguinis, quae aequa, ac regularis tantum ad integram valetudinem conducit, a Conditione sana multum turbatur ; nam ad interiora abundat ; externe vero, et ad corporis superficiem plane deficit: hoc docent quaeque in cadaveribus visa; docent quoque pallor.Summae cutis, artusque frigentes. Praeterea tubus alimentarius totus debil1tate, ac nimia irritabilitate asscitur; vis cordis et arteriarum minuitur; at musculi, qui motui voluntario inserviunt, plus justo se Contrahunt; sed quomodo hae conditiones inter
Se conneCtantur, aut qua via ipsae e seminibus morbi suam originem ducant, non opis est nostrae tantum resolvere nodum. Nam ipSa cauSae proX-imae notio generalis, Si non prorsus falsa, saltem confusa admodum est, et ObScura, et temere a rebus abstraeta. Commenta igitur, multum decantata, de causis proX-iS Variorum morborum,
plerumque ad Aledicinam tam Practicam quam Theoreticam nihil boni conferunt: nec mirum eSt, quoniam eorum pleraque quidem vix possunt
29쪽
intelligi, nec fortasse ab ipsis auctoribus unquam satis intellecta fuerunt. RATIO MEDENDI.IN nullo alio morbo, magis quam in hoc, Ars
Medica eventum faustum atque prosperum ΟStendit, si modo aegro bona constitutione praedito auxilium inferatur Citum ; si Contra infirmis, et iis, quorum vires sint infractae, sera medicina paretur, Ars nostra nusquam magis frustra laborat.
A quibusdam dubia, ac inefficax habetur Res
Medica : at melius de ea censebitur omnibus, quiet inque animadvertant, quomodo, ejus viribus, Febris, Phrenitis, Pneumonia, Hepatitis, Enteritis, ae Cholera Spasmodica, in suis Cursibus, abrumpantur. Hi8toriae, quas de nostro morbo auetores diversi Confecerunt, multum inter sese disCrepant, de indiciis observatis, de iis eX inspectione CadaVe-
30쪽
26 DE CHOLERΛ INDICA.rum visis, atque de prospera ratione Medendi. Hinc oritur Medico inexperto multum dubii, et Medicinae ipsi, quasi principiis certis carenti, Opprobrium haud leve.
In hac vero discrepantia nullum forSitan erroris inest, nam aequum eSt SuspiCere, quod omnia indicia tam diversa enumerata, rationes medenditam contrariae, atque res morbidae post mortem detectae tantum ostendunt, temperamenta hominum multum variari, remedia diversa in diversis morbi temporibus prodesse, morbumque ipSum,
Per omnem suum Cursum, non eaSdem in Corpore
mutationes inducere. At etiam Cum res non omnino absimiles sint, curatio admodum diversa,
sine injuria, adhiberi potest; nam plura remedia
ad idem consilium persolvendum accommodata sunt; et cuique Medico sua arridet Methodus,eXperientia ac longo usu commendata. Facultas oculis lynceis observandi, ac Scite judicandi, diuturna consuetudine sensim comparata, Medico erudito suggerit usum remediorum tempeSu-