Dissertatio medica inauguralis de cholera Indica : vel spasmodica, quae in India Orientali per populos grassatur

발행: 1822년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE CHOLERA INDICA.27 Uum, e quo eorum Vis atque essicacia maximὰ pendent.

Quo plus aliquis morbus fit funestior, latiusque

per populum grassatur, eo promptius ad eum refertur omnis levis affectio, quae eandem Sedem, aut indicia consimilia habet. Hine oritur aegro exitialis pavor; Medicusque ipse, suis ossiciis auctis, trepidans atque Solicitus, sese aCcingit ad morbum gravem debellaudum, quum tantum symptomata linire, ac metum Sedare opportet. In administrandis remediis ratio habenda est,

non ad nomen morbi Solum ; nam medicamenta in Corpore sano, ac morbido, effectus prorsus diversos edere solent; hinc quod corpori male sese habenti optimum remedium, vel saltem innocuum esset, morbis Vacuo datum, fortasse nocivum, vel etiam lethale esse potest. Homo SanUSTR SRΠ-guinis jactura ad libram tantum unam animo linquitur; at idem, morbo acuto laborans, miS-sionem librarum trium, vel quatuor, facile, aC sine damno, tolerat. Vis quoque Calomelanos

32쪽

DE CHOLERA INDICA.

magna, quae pro intestinis nimia irritabilitate assectis ; Opii, quae pro totius corporis, vel alicujus partis irritatione ; Arsenici, quae pro morSuSerpentium, Saepe Cum fructu, ac sine damno porrigitur ; eadem, hominibus integra valetudines ruentibus data, plerumque esset haud innocua, immo interdum prorsus lethalis. Decet igitur

Medicum Sagacem, morbo Saeviter per populum grassante, Caute animum ad Symplomata Vertere ;et cum pavor publicus, ac multa funera eum ad malum ipsum formidolosum aggrediendum Urgerent, potius, in Omni Casu dubio, aut minus notabili, Signis, quae maxime infestent, Sua remedia

In anno 1819, Cum morbus per Legionem Peditus Decimam quartam vagaretur, Legio Equitatus Octava pro cultu divino ad templum ibat: ac inter ambulandum milites plurimi, nam tempeStas erat pluviosa, Suos pedes, humectati sunt. Concio, quam eX Cathedra audierant, morbum divinae irae incensae attribuens, ac funera Commilitonum crebra, animis omnium haud parum

33쪽

DE CHOLERA INDCIA. 29pavoris incusserunt. Hinc, tempore pomeridiano ac Vespero, ad Νoso omium deferebantur multi, quorum plurimi suum metum ostenderunt, Omnem SpaSmi Sensum augentes, sudorem gelidum glutinosum Super Cutim, praesertim frontis, fundentes, pulsumque debilem ac citum habentes. Apothecarius Νoso omialis verbo, Cholera usus erat: ego Vero eos, quasi Intestinati malo assec-tOS, Curari; omnesque hoc modo in sanitatem cito rediere. Si morbus sub Cholerae nomine grassans nullum terroris eXCitasset, par est SuSpicari, quod nemo in albo Nosoeomii inscriptus fuerit, at, remedio militario multum laudato propedibus humectatis, scilicet cyatho spiritus aesudatione) fideliter adhibito, Omnes ad unum

Convaluerint.

In Cholera Spasmodica, haud minus, quam aliis in morbis, indicationes Curatoriae quae, ad

Unumquemque CaSum Conveniant, ViX, ac ne ViXquidem, sunt formandae. Μultum variatur Se-Cundum Statum morbi, quum Medicus vocatus sit. Prinio vires aegroti, etsi conamina vomendi,

34쪽

DE CHOLERA INDICA.ae dejectiones eum valde urgeant, parum adhu franguntur; postea Vero, vis nervosa totius fere Corporis penitus exhauritur, et vultus pallor, musculorum plurium Spa8mi, aliaque Symplomata graviora, mortem instantem minantur. Multum quoque Variatur ex conditione aegri, sive fuerit

robustus, sive debilis, sive demum valetudinarius, fractus jam membra prioribus morbis. In aegris validioribus conatus tempestivi plerumque eventum prosperum habent; in debilibus curatione magis Variata Opus est, ac exitus in dubio semperpendet; in valetudinariis denique, quantumvis mature auxilia nostra lata fuerunt, ut plurimum, Operam nostram infauste perdimus. Si aegrotus fuerit validiore corporis compage praeditus, detractio sanguinis libera spasmos sublevat, essicitque, ut ventriculus quicquid ingestum retineat; sine quo omne aliud remedium antispasmodicum nihil valet. Sanguis primo prodire refugit, dein

guttatim stillat; postea vero, rivo parvulo atque fracto defluit. Pulsus arteriarum nunc liberior ac validior evadit; summaque Cutis suum Proprium calorem recuperat; hinc omne impedi-

35쪽

DE CHOLERA INDICA.

mentum tollitur; pleno e fonte cadit sanguis, quo copiose detracto spasmi penitus fugantur. Si aeger nunc in lectum eat, perspiratioque percutis rite promoveatur, facilis, ac vires reficiens obrepit somnus; atque morbus abit, exceditque totus. Opium, aliaque remedia antispasmodica ac cardiaca, elai non Semper neceSSaria sint, saepe in auxilium vocantur. In debilioribus sanguis est detrahendus, quo spasmi leniantur, Vomitusque Si Statur; at pericu-Jum erit eo usque procedere, donec morbus penitus juguletur. Igitur, hoc prs28tantissimo aurisio nunc prohibito, ad balneum percalidum, ad opium, et ore devoratum, et per Clysmata adhibitum, ad vinum, fomenta Stimulantia, Sinapismos et vesicatoria Confugiendum est. In valetudinariis eadem remedia, detractione Sanguinis excepta, usurpari debent; at ViX non Semper irrita atque inania reperiuntur. Infelices hujus tyranni nil miserantis victimae, a dolore violentioi e immunes, at ventriculo Omnia Sumpta

36쪽

DE CHOLERA INDICA. rejiciente, viribusque celeriter exhaustis, tandem diem obierunt supremum. Medi amenta alvum cientia, quoniam Secretio fellea nihil peccet, sunt parum neCeSSaria, ne prodesse possunt, immo plerumque plane nocent. In Cholera Communi, ubi sel secernatur Copio-Sius, at fortasse vitiatum, purgatio, quippe quaesit curationis pars magna, nunquam impune negligitur. In nostro vero morbo, Cathartica, praesertim si sint acriora, ac Calefacientia, jacturam

virium, jam per se deficientium, valde periculosam faciunt. At cum jam spasmi violentiores fugati fuerint, semper adhiberi debet aliquid catharticum mitius atque refrigerans, quo, quicquid morbidum, in alvo secretum, sit ejiciendum. Idem forsitan pera alvi ductionem melius perficitur. Hoc magis necessarium esse videtur, quod dejectione8 aqUOSae, ac alia signa alvi male se habentis, plerumque, quaSi reliquiae morbi superati, aliquot per dies permanent.

Quoniam membra extrema multum iligent,

37쪽

DE CHOLERA INDICA.

circuitusque Sanguinis Saepe ViX non proa Sussistitur, calor, omnibus modis Corpori admotus, in auXilium est vocandus. Igitur balneum calidum eX aqua marina, Si praesto Sit, stragula multa calefacta, fricatio summae Cutis Cum panno Ianeo, haud inutilia reperiuntur. Girdi estone narrat, Indos ipsOS, Saccis arena Calida plenis, ac corpori admotis, multo Cum fructu, uti solere.

Narrat quoque de Μedico Belgico, qui aegroto8,

hoe morbo correptos, feli Citer curavit. AEgrotus vestibus eXutus, decumbit in lecto arundinibus confecto, Cui hypoCauSta SuppOSita erant. Amplum imponitur stragulum, adeo ut Calor EX hypocaustis circum Corpus Contineatur. SUmma cutis interea panno laneo calido fricatur, ac post Unam quamque vomitionem sumiturdosis opii soluti. Ad spasmos compescendos, doloremque immanem sedandum, Medicamenta dicta Narcotica, quorum optum praecipuum eSt, large praebere debemus. Haec vi quadam peculiari motus abnormes sistendi gaudere, omnes Medici probe

38쪽

s4 DE CHOLERA INDICA. sciunt. At modi, quo in corpora animalia agunt, rationem reddere, etiam si operi tam arduo ingelatum quod sentio quam sit eXiguum) Par.e88et, animusque ferret, a re nostra nunc prorsus alienum esset. Quum Vomitus non Compescendus optum rejiceret, sub enematis forma, vel frictionis Super Cutem, administrari debet.

Vinum pro hoc morbo multum laudatur, nec mirum, quoniam in eo vires Vitae magnopere imminuuntur. Cum igitur sudor gelidus ac gluti-nOSUS, muSCulorum Spasmi, pulsus arteriarum fluctuans, aliaque hujusmodi signa, eXtremam adesse debilitatem denotant; vinum liberrime est praebendum. Sin hoc autem non modo frigidum, at Calidum stomachus serre nequeat; ad Tincturam aromaticam, Spiritum lavendulae compositum, Spiritum Salinum aromaticum, aliaque Similia, prout aegro gratiora Sunt, confugere debemus. Prosunt fomenta stimulantia, Medicamenta rubefacientia ac Vesicatoria, quae San-

guinem ad superficiem corporis alliciant, exhala-

39쪽

DE CHOLERA INDICA.

tionemque per Cutim, aut etiam Sudorem Calidum promoVeant.

Scrupulum vel semidrachmam Submuriatis Hydrarori in initio morbi, multo Cum fruCtu, interdum dedi. Hoc etiam cum Opi O CONJUNC-

tum nullam, me obServante, majorem Vim Sedandi habuit. Idem medicamentum visum fuit esse minus emcaX Cum EuropaeiS, quam Cum Indigenis, qui adeo de eo bene Cen Suerunt, Ut hunc pulverem album, a nostris flagitare, ac Sibimet ipsis adhibere soliti fuerunt. At, ut mihi videtur, huic soli, plurimis in casibus, sidere non debemuS. EXEMPLA. EXEMPLA, quae Sequuntur, depingunt morbum, prout robustos, debiles, ac valetudinarios ameit. Ex his omnia discere licet. Quae multae varietates oriuntur eX conditione vitae, eX corpori S constitutione, aut diuturnitate morbi, dicere haud operae pretium erit.

40쪽

36DE CHOLERA INDICA.

Mense Septembre armi 1819, Tonsor Indigena,

cum mihi suam artem exerceret, Cholera Spa8- modica correptus fuit. Spasini erant violentissimi, dolentissimi, Teiano similes. Statim venam incidi, et sanguis primum pigre, dein celerius fluxit; librae tres et amplius detractae erant, Cum, deliquio animi instante, Symplomata morbi de- Cesserunt omnia. Postquam tantum pauxillum Aquae menthae piperitidis sumpserat, in domum suam abiit. Postero die mane, hora solita, ad suum ossicium praestandum revertit, diXitque, Sein lectum ivisse, libere sudasse, ac alte totam per noctem dormivisse: nunc optime, aliquo debilitatis excepto, Sese habere. Sanguis missus nihil crustae coriaceae ostendit. Tonsores in India sunt de gente infima, ac, Cum pro rata parte, multum pecuniae lucrentur, plerumque laute vi Vunt. Μulier, quae iterum atque iterum Febrem Intermittentem passa erat, ac cujus hepar male

SEARCH

MENU NAVIGATION