Ad Concordata Nationis Germanicae Integra Documenta

발행: 1777년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

omnes, & plures si essent, quare non est seri tentia Augustini, superioritatem esse in Con. dilio supra Papam, sed potius Videtur voluin se in ea questiona allegata omnem Concilii potestatem in suo Magisterio a causa omnis Magisterii Petri fluere. ut dicitur in C. Agni tasti. & veteres Doctores Theologi pene omnes. sed de Melchiade hoc dixit , quia datus fuit Commissarius a Constantino, & post senistentiam heresin objiciebant Melchiadi. potetant igitur in hoc reeursum habuisse ad universalem synodum, cujus hec sunt verba de unico baptismo quasi circa finem. huc accedit quod a Meschiade tunc Episcopo Romane Ecclesie presidente ex precepto Constantini Imperatoris ad quem totam illam causam accusatores Episcopi Carthaginensis Ecclesie Ceciliani per Ancelium proconΙulem detulerunt. Idem Cecilianus innocens pronunciatUS est, de quo judicio cum majores istorum imporis tunissima pervicacia memorato Imperatori

quererentur, quodonon plene neque rite me. rat examinatum atque depromptum , nihil

de Melchiadis tradicione vel Thurificacione

dixerunt , ad cujus audienciam non Uenire utique debuerunt, hoc pocius autem suggerentes Imperatori, aut ut suggereretur, in- . stantes, quod apud traditorem codicum divinorum & ydolorum sacrificiis coinquinatum Causam suam agere non deberent; hoc

52쪽

vi & in aliis locis. ad id autem. quod de Constantienti Concilio objiciunt, quomodo ibi diiunitum sit, eum, qui papalis dignitatis est, obedire debere Concilio in fide scismate& reformacione , es ubi coqtumaciter resiste-tet, eunt puniri posse, ad iuris remedia recurrendo. Respondent, id intelligendum esse, secundum tunc currentem casum quia dicitur, in presenti scismate & de Reformacione in capite dzmembris, quoad tempus illud scismatis, nam tunc omnia remedia , ut ad unitatem deveniretur , juris fuere. obediendum enim erat tunc in illo antiquo sci male, quoniam uniVersa per orbem Ecclesia nullum contendentium unquam pro unico pontifice receperat , ut in eo dubio ad unitatem deveniretur, si igitur illa ordinacio facta fuit, ut facilius S securius ad unitatem deveniretur ,

ut dicit sessio quinta ejusdem Concilii , ubi hec acta sunt, de quo casu intelligi debet id, quod dicitur ibidem de punicione & remediis juris . non debet hoc ibi pro remedio, inventum tempore scismatis ad tempus uni. tatis extendi. I. . 7. ne pariat contrarium

effectum , scilicet ne id quod pro unitate adipiscenda . ordinatum fuit , scisma faciat, uti modo vidimus Basilee. & ita visi sunt Patres illud intellexisse , etiam Martinus Papa propterea illam ordinacionem non mutavit formam celebrandi Concilia, quando dedit potestatem presidentibus senis, ut sua auctoritate Concilium dissolverent aut transfer

53쪽

rent, & quando non aliud gratum habefavoluit, quam quod sui presidentes de Consilio Concilii aut consensu diiunirent, EX qui hus clare conspicitur, Martinum Papam non intellexisse per illam ordinacionem obserUanciam antiquam mutatam , & se nunc plus Concilio subesse, quam ante Concilium Con stantiense romani pontifices subfuerunt, quo. rum vestigiis inherebat, non tamen ab hoc,

quasi male intelligeret Constanciense Concilium reprehensiis legitur, dicunt igitur, si

ille ordinaciones tempore unitatis locum habere debent, tunC oportet, ut referantur termini ad Ρapam & alios , secundum cujusque Condicionem, nam juris remedium in papa crimino so non reperitur esse s Ue prolatio qui levius pareret scisma quam remedium, si igitur hoc i remedium prolacionis senten. cie non reperitur in jure aliquo cautum , non possumus hoc ita contra juris determinacionem interpretari. unde cum remedium juris sit non obedire prelato in his , que contra Deum & universalem statum Εeelesie Xti existunt, ut est concors omnium sententia , tunc prelato Ecelesie pessimo per non obedienciam resistitur, ubi Ecclesiam destruere vellet & hoc est remedium sinascismatis periculo, & est oportunum & equis, smum, quare illi conclusioni, Papam judicari non posse, non propter personam Ponti ficis sed conservacionem unitatis Ecclesie,

nihil, ut illi agunt, videtur obstare posset ,

54쪽

eum autem tam superioritatem Coneilii supra Ρapam vel Basilienses vel alii assignare Volunt, dicunt, Xto convenit indevicebitutas eX natura , Ecclesie ex gracia , & ita Concilio Ecclesiam representante. Papa autem hoc privilegium non habet, quia peccare & deviare potest, sicut aliqui deviarunt; ad hoc respondent, quomodo certum est , multa Concilia errasse, sed Concilia universalem Ecclesie Consensum habentia , in hisque sunt de necessitate salutis , non errant, imo si errarent, ab hoc est ibi salus, non enim potest fidelis ad impossibile obligari , hinc decipi nequit in eo, quod tota Eccle- 'Laa recepiz, etiamsi alio tempore hoc eorrectionem receperit. Concilia autem posteriora corrigere priora admittit Augustinus de unico baptismo. sed sicut papa est deviabilis , ita quisque aliorum , Immo presumi decet Papam minus deUiabilem, pro Petro enim rogavit Xtus , que essicax oratio obtinuit doctrinam veritatis in sede Petri nunquam de-tEcisse. 24. I. quodcunque. in Glossa N C. a. recta. I. q. I. quali. quapropter si Papa est deviabilis, qui est caput Concilii, omnia alla membra deviare posse non est negandum. ut optime probatur ex dicto Augustini de Nup. tiis & Concupiscentia dicentis. id quod dieitur Ecclesiam non habere maculam neque rugam, de futura non de ista intelligendum est, nam qui Modo eam talem esse dicunt, &. tamen

55쪽

tamen in illa sunt, quoniam & ipsi fatentui

habere peccata, si verum dicunt profecto quoniam mundi non sunt a peccatis, habent in his etiam maculam, si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habent in his etiam rugam, si autem se dicunt habere ista non ipsam, ergo se non esse membra ejus nec se ad Corpus ejus pertinere latentur, ut Εcclia sua consessione dampnetur. haec ille. Ecce quod Ρatres in Concilio qui sunt membra Concilii peccabilia, non possunt dicere Concilium esse Ecclosiam non habentem maculam neque rugam aut in deviabilitatem , cum concilium non sit Corpus mathematicum sed ex membris peccabilibus unitum, ita,

quod . Concilium in ipsis habeat deviabilita tem ς nec prodest eis allega cio sancti Pereni. mi XXIV. I. omnibus consideratis. quoniams hoc dictum de sacerdocto quod est in Ecclesia intelligitur, tunc de ossicio sacerdotali, a quo procedit ligandi atque solvendi po- tostas intelligi necesse est, quoniam est sine macula & ruga, cum Xtus per ministros operetur etiam malos, ut Optime probatur . de Consecr. dist. ψ. Baptismus. ita scilicet, quod illi in his que iunt de necessitate salutis non errant in quibus consenserint,sed quod quisque

tamen eorum atque omnes sint peccabiles &deviabiles. probatur per eundem Jeronimum 31. Q. S. quando S 32. q. II. S. paulus. ubi

ex dictis Bronimi clare habes, injusticias &

56쪽

am pietates in ea, que est domus domini, esse posse. nonne hec sententia gravissimorum virorum talis est. quod adhuc non Videtur certum . sententiam dari posse in unicum Rom. pontificem. Immo, aliis quibus videtur Pa. pam subesse & judicari posse, quia Canoni-hus sanctorum tanquam membrum Ecclesie labest, & penis in eis contentis subicitur ex-depto Casu epihele . ubi ut princeps Ecclesie dispensatorie agit ob altiorem finem utilitatis vel necessitatis ecclesiam edificando, tamen

hoe non potest equum videri Q nisi ubi ex hoe iudicio subinferretur major publiea E elesie utilitas, sicut & primis, nam quamvis papa primus fuit filius Ecclesie, & se sub legibus matris, antequam in principem erigeretur. 68. d. quorum Vices. & quamvis etiam ipse principatus non eximat eum ab obseravancia legum matris Ecclesie, nisi ubi in casu dato, non servit lex summi principatus Aque est edificare', tamen non est recedendum a Papa, ante sententiam. ut 8. Q. 4. nome.& in sepe allegato 1. hic etiam IT . d. excepta he- νεμ notoria, ut insta dicetur. sententia autem

nunquam potest juste ferri in eum , quando

habet inciam multitudinem, ut scismatim eatur. 2 . Q: D. cum quisque. quare ante Omnem Concordanciam, ita ut scismatis peri-

culum sit sublatum; non potest justa sententia ferri. Injuriaretur enim Ecclesia , que ob eorrectionem cujuscunque scindi non meretur, maxime attento, quod malus Prelatus. FΛsc. III. D non

57쪽

so .

non potest Ecclesie tantum obesse, quant 1 scissura, & quia raro potest hoc accidere , quod pontifex non habeat defensores adherentes & sociam multitudinem, ita ut vix cum paee Ecclesie judicari possit, hinc etiam 'secundum illorum opinionem rarissime tentencia dari potest in eum. Concluditur igitur , cum in unum Romanum pontificem propter hoc, aut quia non putabant veteres hoc fieri posse aut propter evitare periculum non reperitur effraciter sententiam conciliarem datam, sed datam pocius reprehensam, omnino Basiliensea hoc tempore exemplis majorum abstinere debuissent.

. Processum illum Amedistarum s fieri

potuisset, prefatis non obstantibus, adhuc scismaticum fuisse ex hoc hebetur ; Nam universalia Concilia universali traditione &consensu fiunt & recipiuntur, ut olim Bais.liense Concilium diffvitive posuit in responsione illa famosa, que incipit, eogitari. allegans ad hoc dictum S. Gregorii. I s. d sciaDncti. in me. adflciens ibidem , quod unitas

Ecclesie conciliaris ex eo multo major &perfectior est , quam unitas Regis unius aut imperatoris terreni, hec enim & errat &ini. varias sepe sentencias scinditur, Ecclesia autem nec errat nec sibi ipsi contradicit, hoc idem dicit textus Canones I s. in me. dicens , dissencientes non facere Concilium, ita diffi- ratum est in octava synodo, oport*re Omniaci . illa,

58쪽

que de Ecclesiasticis irebus synodice aguntur, Omnium consensu & unanimitato. fieri; ait enim Basilius Imperator ad synodum, dicat nunc sancta & universalis 1ynodus, si omnibus sanctissimis Episcopis concordantibus atque consentientibus presens terminus depromptu6 est, oportet enim divina quamque cum uniUersorum Consensu &

Concordaneia in Ecclesiasticis predicari &confirmari collegiis , sacra synodus dixit,

omnes ita sapimus omnes ita predicamus omnes concinentes & consen cientes sponte subscribimus, hoc est veritatis judicium, hoc est justi die decretum. ad idem legitur in Concilio Toletano tempore Sisinandi Regis cel brato, ubi post ordinacionem additur, Concilium autem nullus solvere audeat, nisi suerint clanc a determinata, ita ut quicunque deliberacione communi finiuntur, episcoporum singulorum manibus subscribantur, tune enim Deus duorum sacerdotum interesse credendus est conventu, si tumultu abilecto sollicite atque tranquille Ecclesiastica negocia terminentur. hoc ibi. V. Q 4. in laco .enedictionis. ad idem legitur in Concilio S. Martini Papo tempore Constantini 3tu celebrato me, ubi ita de Concilio Calcedonensi ponitur; sancta Calcedonensis synodus diiunivit, hoc est dicere omnium sanctorum Chorus, quoniam quod una sanctorum Patrum synodus judicare videtur, tam omnes synΟ- di quam universi omnino Patres confirmare Da nos.

59쪽

noscuntur, utpote in eodem unoque verbo

sibi vicissim per in dissolubilem concordiam

concordantes. hoc ibi. - synodus igitur est Consonancia. Ι. Q. 7. Convenientibus β. item '

s qui et luerunt. ibi. lateantur se communi Conissensu Catholice Ecclesie statuta observaturos. & Augustinus a. 7. puto. ibi : per universe Ecclesie statuta firmatum. 79. d. si duo contrufas. ubi communis consensus est id ; quod Concilium, idem probatur 24. Q. i. majores. ibi: Coacta nodus. & C. Acocius et S 2S. q. I. confamus. oportet igitur. quod persone, quae

Consensum cum subscriptione prebent, sint tales, quod Ecclesiam ipsam, cujus hoc est Concilium representent , scilicet si est Concilium provinciale, interesse debent persone, provinciam representantes: legitur enim in C. g. Aficant Concilii, placuit propter Ecclesiasticas causas, quod ad perniciem plebium sepe veterescunt Concilium fieri, ad quod omnes provincie, que primas sedes habent, de Conciliis suis binos aut' quaternos elige

runt episeopos, legatos mittant, ut congregato conventu plena possit esse authoritas.

a dissinitum est in 8va synodo in Patriarchalibus synodis Metropolitanos per se vel re presentative esse debere , in universalibus autem Papam & Patriarchas cum aliis ι utina 'O. fesone olim Baliliensis Concilii etiam haa

60쪽

ε sabnodum dixisse, glorificamus Deum universorum, qui quod deerat universali synodo, supplevit, & nunc fecit eum persectissimam representacio autem per legatos fit. 94. d. C. I. tibi Simachus Papa ait: ubi nos presentes esse non possumus, nostra per ninros representetur autho

Titas. fo. 93 d. ε f. &ob hoc in A Micano concilio statutuo legitur, & in omnibus conciliis. ObserVatum k quod Patres se propriis manibus in sententiis & statutis eum titulo suo subscripserint, ad ostendendum, consensum eorum interveni ste, qui Ecclesam represen tabant, cujus erat Concilium, legitur enim in fina 8vi Concilii , vicarius senioris Rome dixisse, quoniam providencia Dei in prosperum finem omnig devenerunt, negocia, Oportet nos in scripti manu propria hec roborare, secundum synodicam consequenciam. hoc ibi. Ecce quomodo subscriptio quasi de essentia videtur esse synodi propter ostensionem consensus est autem hic consensus in hoc judi-eio presertim necessarius, quoniam non Vincit major pars. In Q. q. C I. a.df 3. 6s. d.

episesipum. in glos sed ubi Episcopus a synodo

venit judicandus , concors omnium sentencia requiritur. 6. Q. . Ruis Disicopus. a. glos in C. multis. Ι7. d. quare si Papa ab universali

synodo judiςari potest, omnium illius synodi

Consensus intervenire debet, & quoniam ipsum olim Basiliense Concilium ex universali Iepresentacione Ecclesie Catholice sibi ven-

SEARCH

MENU NAVIGATION