장음표시 사용
11쪽
Quae ultra ducentos et quinquaginta annos Lugduni Batavorum floret Academia, thesaurum nacta est speciminum, quae Anatomiam illic docentes Viri Clarissimi summa cum cura et industria instruxerunt, ad fabricam et stactiones corporis humani illustrandas; imo vero multa continet illa collectio, quae morbosa degeneratione, in vivo corpore excedentem naturae operationem, vel deficientem, vel aberrantem,
penitus intuentibus indicant, ex quibus dissiciles ceteroquin cognitu morborum causae mirum in modum illustrantur Indefesso enim Ravii labore, incomparabili B. S. Albini dexteritate, ingeniosissimi G. Van D Oeveren industria, cum iis, quae Viri Doctissimi, L e d e bis e r et R 6 q u e t t e, collegerunt, splendet insigne illud Mu-
12쪽
seum ingenti praeparatarum partium numero, quae, ut Verbis C. Sandi fortii, Viri Clarissimi, utar, studiosorum in usum asservantur et quotannis tot curiosos eo alliciunt 0 . Illius igitur Academiae Curatores hunc apparatum dignissimum judicavisse, qui per omnem literarum orbem cognosceretur et praesertim Anatomiae cultoribus, quibus, quum in dissatis terrae regionibus degant, illius adeundi deerat opportunitas , sua tamen commoda et emolumenta praestare posset, quis mirabitur 2 Provincia idcirco honorifica a Gravissimis Amplissimisque Viris oblata est E. S a n d i f o r t i o , Viro Clarissimo , ut descriptionem non tantum omnium speciminum hujus Musei publici juris faceret, verum etiam, quo majore splendore et utilitate hoc opus se commendaret, ob-
jectorum, quae maximi momenti ipse judicaret, leones adjungeret. Ita prodiit splendidum illud opus , quod inscribitur, ni Batavorum est, descriptio. Quemadmodum autem tot rerum scitudignissimarum descriptio non sine indefessa industria peragi potuit, ita etiam magni requirebantur sumtus, ut pro rerum dignitate opus absolveretur. Amplissimi vero Academiae Curatores Sandi fortio laborem reddiderunt jucundissimum. Horum enim auctoritate, Academiae sumtibus, pictorem et sculptorem sibi elegit, qui sub ejus au-
Ο Vid. Praelatio E. Sandi fortii, descriptionis Musei, quod Lugduni Batav
13쪽
spiciis pararent elegantissimas nitidissimasque tabulas, quae huic operi
maximo essent ornamento. o Virum felicem l cui et suae et virorum, qui thesaurum hunc collegerunt, et Academiae et Patriae famae a, que gloriae tam magnifice consulere contigiti Haud sine magna voluptate recordor, quam gratum quamque utile mihi fuerit iterum iterumque eadem illa specimina, quae jam ad manus erant, contemplari, quum, quinquaginta abhinc annis Cl. San-d i f o r t i i patris osteologicas praelectiones audire mihi eveniret, vel quum morbos, quibus ossa assiciuntur, monstraret. Recordor etiam, quantam utilitatem perciperem, Πe dicam, quantum in mente mea oriretur gaudium, quum inter sermonem, quo ad functiones corporis humani sani discipulis explicandas utebatur, Fredericus Be ruardus Albinus, Vir Clarissimus, oculos delectabat partibus, ab immortali fratre per artificiosam vasorum impletionem ita praeparatis, ut eae, de quibus audivissent discentes, ipsis quasi in tabulis ostenderentur easque jam veluti tangere manibus et oculis videre et mente assequi singulas possent, divinamque sapientiam in tanto artificio mirari
Quamquam vero maximi momenti esse puto summoque pretio aestimaudam anatomiam pathologicam, qua in reconditam saepe morborum lethalium indolem diligentissime inquiritur; quamquam ObserVa-
14쪽
tiones, quae eo pertinent, mihi semper maxime cordi fuerunt, quod non tantum Verbis, Verum etiam factis, demonstravi, editis obsem pationibus de depulsione alimentorum per oesiphagum ad ventriculum , aut ex ventriculo ad intestina impedita; non minoris tamen momenti judicavi in subtiliorem partium sanarum fabricam inquirere, ut et functionis indoles et dispositio ad morbosas degenerationes ex instituto examine clarius intelligerentur co). Alterum ergo nunquam negligendum, alterum continenter summa cum cura colendum esse, si dixerim, nemo erit prosecto, qui dissentiat. Quum igitur, ab Academia in patriam urbem G a v d a m Medicinae Doctor reversus, singulari Consulum ejus urbis benevolentia Polyatri munere ultra decem annos fungerer, nullam occasionem neglexi in magno, quem curabam, aegrotantium numero, sedulo inquirendi in causas, quae, sanam partium structuram mutando, vel destruendo, lentOS, qUOS Vocant, morbos tandemque mortem attulissent. Etsi autem parum temporis a curandis aegrotis mihi supererat, non tamen non potui interdum periclitari, quousque in humani corporis particulis pervestigandis et praeparandis procedere possem, ut ex eorum eXamine etiam intima sanarum partium fabrica, ad earum sane-
a Cons observationes meae de sana et morbosa oesophagi struetur
15쪽
tiones intelligendas . tam necessaria, mihi clarius illucesceret. Et quum pericula, quae instituebam, non plane successu carerent, unum alterumve eorum, suadentibus meis Praeceptoribus Doevereno atque Uahnio, publici juris facere non dubitavi. Ita Anatomia, quae dicitur subtilior, gratum mihi et Vere fructuosum obtulit otium inter praXeos medicae occupationes. Hac ratione inter parentes et consanguineos, quos tota mente dileXi, inter cives, qui me non tantum medicum salutabant, Verum etiam amicum, summaque benevolentia et aestimatione prosequebantur, per undecim fere annorum spatium vitam felicissimam peregi, donec anno praecedentis
seculi nonagesimo primo, probante Senerissimo Principe inausiae G u i-l i e t m o uuinto, Belgii Foederati Gubernatore, ab Illustribus Academiae Gelro-Zutphanicae Curatoribus, honorifice invitarer, ut in Academia , quae tum erat Hardero vici, ad Anatomiam, Physiologiam, Chirurgiam et artem obstetriciam docendam, Professoris munus susciperem. Quo vero quum profectus essem, et praeter priVatam CI. R. F o r s t e n i, qui huc usque Physiologiam docuerat, collectionem nitidam certe et pretiosam, nihil inVenirem, quo mea praecep-- ta illustrare possem, non mihi cunctandum esse, sed statim manus operi admovendas putavi, ut ejusmodi humani corporis partes diligenti studio praepararem, quibus, quae de functionibus hujus divini
16쪽
artificii dicerem verbis, ipso adspectu plenius intelligere medicinae studiosi possent. Arduum sane opus aggressus non nisi improbo labore dissicultates ingentes superare potui, praecipue , cum nullo modo cum W a li h e-r o de incredibili ustra octo millia caGrarum, quae ipsi ex nosocomio offerebantur, numero gloriari liceret ' , sed multo magis, de penuria objectorum, de loco, ad anatomica eXercitia non satis apto, quotidie queri proh dolorem l cogerer. Nihilominus tamen indefessa conamina senssim sensimque votis responderunt; tenuem enim, quam possidebam, suppellectilem in dies ita auctam videre mihi contigit, ut ordinem quendam instituendum, quo praeparata jam servarem, necessarium ducerem, simulque talia mihi animo proponerem , quae praeparanda restabant, ut tandem in omni physiologiae parte, quantum fieri posset, persecta suppelleX mea eXsisteret. . ta Inter Ρhysiologos autem, qui in praelectionum physiologicarum usum quoddam in lucem ediderant compendium, eo tempore mihi maxime illud placuit, quod, titia sistitutionum P siologicarum Do. Io. Fred. Blumen bach, Vir Clarissimus, edendum curaverat.
σὰ Vid. Joh. Gotti. Walther, in praelatione Musi Anatomici, munificentia Borussorum Regis' Fred. Wilhelmi Tertii publici juris facti Berotini. A'.
17쪽
Eas ergo summo ingenii acumine conscriptas Institutiones explorare atque discipulis explicare quum constituissem hoc propositum mihi mox viam monstravit, quam in anatomicis disquisitionibus me sequi
Sic mihi, et in Har ero ricena , et in hac Rheno - Trajectina Academia, in quam quadriennio post ad Medicinam docendam vocatus sum, subtilioris Anatomiae studio continuam operam danti, nulli labori nullisque sumtibus parcenti, tandem pro viribus satis absolutam speciminum collectionem facere contigit, quae non solum elegantia et nitore, Verum etiam commodo et utilitate, 'consentientibus omnibus justis rerum arbitris, sese maXime commendat.
Eodem autem ordine in conferendis pathologicis speciminibus sum progressus , quae cadaVerum examen obtulit, in quibus organica sic dicta vitia partium, ad diversas Oeconomiae humanae functiones pertinentium, perscrutanda Videbantur. Hinc non exigua quoque suppellex ad manus eSt earum partium, quarum morbosus status languenti sanitati et lentae sed inevitabili, morti ansam dederat. i Ex his mollium Omnium partium, quae in cranio,'pectore et abdomine inveniantur , status morbosus apparet . dum morbos; quibus ossa assiciuntur notatu dignissimorum exemplorum copia illustrat. Huic collectior ni, ad hominis sanum et morbosum statum pertinenti, accedunt
18쪽
denique nonnulli foetus monstrossi, eX quorum omnium descriptione, ni fallor, patebit, nulli horum omnium classi usum et utilitatem in docendis Medicinae principiis deesse. Tandem vero cum tanta mihi jam esset suppellex speciminum, quae ad hominis Anatomiam, Physiologiam et Pathologiam, pertinent, ut vix quidquam in hae parte desiderari mihi videretur, cupiditate tenebar, etiam animalium corpora eorumque partium fabricam , examinandi accuratius, quam in eas huc usque inquirere litacuerat. Equidem possidebam nonnullorum sceletos, ventriculos, intestina aliaque viscera, ut haec simplici dissectione se exhibent, et vel siccata, vel in liquore servata, solent monstrari; hac autem simplici praeparandi ratione non fui contentus, quoniam ad usum physiologicum non satis accommodata videbatur; partes igitur, quae in diversis animalium classibus diversas functiones peragunt , simili modo, quo processeram in humano corpore, praeparandi animus fuit, ut melior comparatio institui posset, in quo conveniant, in quo disse rant etiam intima structura, Mammalia, Aves, Amphibia et Pisces, tum inter se ratione partium, quae faciunt ad Vitales, animales, naturales et genitales, functiones, tum etiam ab homine. Finem autem attingere, hoc opus, hic labor erat; dissicili tamen labore nullisque sumtibus parcendo incepi et . pergere non cessavi arte Ruis-
19쪽
s e li i a n a subtilissima vasa eorum animalium implere, quae mihi comparare potui, vasisque colorata materia impletis, Omnes omnium, ipsis propriarum, functionum partes exactissima cura praeparare; et ita mihi tandem etiam in hac physiologiae parte collectionem acquirere contigit, quam omnes rerum periti, qui eam viderunt, cives et exteri, sua comprobatione non indignam fuerunt professi. Sic ergo videre hic licet duo mille et fere seXcenta speciminum collectionem. Quod erit industriae meae documentum, qui praeter occupationes academicas ab ipso temporis momento, quo Medicinae doctoris gradum ante quadraginta et sex annos accepi, in hunc usque diem, aetatis meae septuagesimo anno, quotidie praxin Medicam eXerceo, quam propter Varias rerum humanarum vicissitudines omittere non licet et exercere pergam, quamdiu Vires largietur Deus Optimus Maximus,
cui omne, quod boni praestare potui, debeo, qui saepissime mihi ex gravissimis morbis reddidit sanitatem, qui non semel in summo vitae periculo me servavit benignissime, qui in tristitia mihi fuit solatio, cui pro innumeris beneficiis et auxilio gratum animum profiteri non satis possum, nec cessabo, donec vivam. Cum Vero, mea jam ad metam vergente vita, Regis Optimi munificentia decem abhinc annis Academiae Rheno-Trajectinae in usum disciplinae medicae Mustum meum cedere potuerim, idque Curatorum
20쪽
Amplisssimorum benevolentia jam apto loco servatur, meaeque curae per reliquam meam vitam commissum manet, eousque Voti factus sum compos , ut cautum sit, ne labor meus Oblivioni tradatur aut post mortem publice in partes misere distrahatur, aut denique integer in exteras regiones avehatur, quod ut averteretur ob amorem in patriam carissimam semper in votis fuit. Ut Uero omnes aequi rerum aestimatores intelligere possent, quid a me pro Viribus et: temporum, P quae ViXi, Vicis-ssitudinibus, praestitum in obeundo meo munere fuerit , hanc descriptionem publici juris facere visum fuit, uti jam prodit. Formam autem hanc minorem minusque splendidam elegi, tum ne sumtus adeo magni ad hanc editionem requirerentur, et ut minori pretio aequiri possit opus, tum etiam praecipue, ut in studiosorum Medicinae omniumque, Anatomiam justo pretio aestimantium, usum magis accommodata videretur. Hanc enim editionem, quoties Murseum contemplari velint, facile secum ferre , et singulas descriptiones cum ipsis speciminibus comparare poterunt; ex quibus omnibus quo mari, jores fructus mihi polliceri liceret , a addidi plerisquet saltem specimi num, ad physiologiam spectantiam, descriptionibus numeros par
graphorum, ad quarum illustrationem illaes illave i s Culmina in Mis