장음표시 사용
41쪽
M Us EUM ANATOMIcUM. 19 Ium nigerrimum relictum pro parte, pro parte Vero separatum est, ut cutis subjacens alba appareat. 9o. Portio cutis de pube detracta; epidermis cum pilis dependet, reticulum fere nigrum est, cutis albissima.
91. Simile specimen, desumtum de pube albae puellae. , 92. Portio similis, detracta de capite Aethiopis, in quo pili crispi et nigerrimi sunt. 93. Simile specimen, exhibens cuticulam cum pilis crassis barbae decute menti detractam.
9 . Portio cutis, detracta de dorso infantis biennis; est sola substantia coriacea; separatis ab eXteriore facie cuticula et reticulo, ab interiore tunica adiposa, apparent hic Uascula Cutanea et pori.
95. Portio cutis , detracta de brachio feminae candidissimae ; detracta cuticula albissima apparet, reticulum Vero paulo magis fuscum est, sed hunc fuscum colorem accepit, postquam specimen in spiritum immissum fuit, quod saepius observavi, si spiritus esset paulo fortior, unde cutis etiam rugas accipit, et contrahuntur pori ; Vasa leviter impleta sunt, ab interiore sublata est tunica adiposa, ut conteXtus cellularis substantiae coriaceae appareat, sedem folliculis sebaceis praebens. 96. Portio cutis impletis Vasculis, desumta de calce feminae adultae ; detracta cuticula alba cum reticulo dependet, extus papillae cu-taneae eleganter dispositae prominent, in parte coriacea, cujus interior facies contextum tenacem cellulosum monstrat, ad mollem pinguedinem et folliculos sebaceos recipiendos aptiss1me constructum. 97. Portio cutis, cujus Vasa sanguifera eleganter impleta sunt, ut vivum habeat colorem, detracta de brachio infantis; separata cuticula cum reticulo candidissima dependet a Viva quasi cute, quae Vascula exhalantia in omni superficie impleta monstrat; intus adhaeret tunica
adipola pinguiS. 98. Digitus index impletis arteriis rubens, ut papillae, tactus sensui
42쪽
Mus EUM ANATOMICUM. inservientes, in conspectum Veniant; harum impressiones apparent in reticulo cum cuticula et ungue ab hoc digito detractis et inve 1s, insuperiore lagenae parte suspens18. 99. Similis portio minor digiti auricularis ; impletis vasis cuticula
cum reticulo et ungue separata dependet. 1 oo. Pollex pedis, detracta ungue cum cuticula et reticulo; elegantissime in conspectum per impletionem Vas i Um ducta sunt vasculorum eXtrema, quibus egregie tument papillae cutaneae , oblongo ductu dispositae et respondentes impressionibus in interiore unguis facie, atque eminentiis ibi conspicuis.1o1. Similes duae portiones digitorum pedis, in quibus papillae etiam magis eleganter tument per impletionem. Conspici potest, in vasculis p jllarum contineri materiem rubram, qua tument.1o2. Similes duae partes digitorum minorum, eodem modo impletis vasis minimis eandem fabricam demonstrantes. 1o3. Manus infantis recens nati; impletis arteriis rubet penitus; cuticula cum reticulo detracta est, ut papillae conspiciantur tactui inser
1o4. Ρes ejusdem infantis, eodem modo impletis vasis praeparatus.1os. Portio cutis cum tunica adipola, desilimia de mento viri adulti;
elegantisssime rubet impletis vasis sanguiferis minimis; cuticula cum reticulo separata sunt, ut pori innumeri culanei appareant; hic et illic nonnulli barbae pili relicti sunt, radicibus suis poris majoribus inhae
1o6. Labia insentis, felicissime impletis Vasculis rubentia; apparet in hoc objecto, quomodo omnis cutis substantia pro diverso usu, quem in partibus, quas inVestit, praestare debeat, mutetur; quod praecipue apparet in intima objecti parte, ubi papillae conspiciuntur instar villorum prominentes, quae vasa exhalantia continent, et sub his conspiciuntur glandulae labiales, quae clare admodum apparent ad am
43쪽
gulum oris sinistrum, forma corpuSculorum rotundorum impletione Vasorum rubentitim.1o7. Nasus hominis adulti; impletis vasis sanguiferis vivi ad instar
rubet; detracta cuticula cum reticulo est, ut pori culanei majores, folliculi culanei et eorum oscula aperta conspiciantur. Io 8. Ρortio cutis, detracta de cranio infantis; exhibet, impletis arteriis, distributionem rami temporalis cum ramulis minoribus inde prodeuntibus , inter quos multae communicationes per ramulorum minimorum anastomoses conspicuae sunt; epidermis cum pilis relicta est, unde pori culanei hoc in objecto non conspiciuntur. 1o9. Portio cutis, detracta de cranio infantis; exhibet arterias occipitales cum mille vasculis minoribus, eX ramis majoribus prodeuntibus, anastomoses innumeras et reticulum egregium subtilissimorum ramulorum , ita ut tota pars Vasculis constare Videatur. 11 o. In hac lagena continetur ma ima pars cutis cranii, quae superiorem, anteriorem, posteriorem et partes laterales tegit; totum objectum, felicissimo cum successu instituta vasorum impletione, rubet; conspiciuntur distinctae divissio, es arteriarum frontalium, temporalium et occipitalium, quae in minores et minimas dividuntur; omnes invicem per anastomoses communicationem habent, et minimi surculi tegunt omnem superficiem objecti, ita ut nullum punctum non Vasculis ornatum ssit. Est sane elegantisssimum specimen et ad anastomoses vasorum demonstrandas aptissimum.111. Portio cutis, detracta de pectore infantis recens nati; sublata est tunica adiposa, sublata quoque est cuticula cum reticulo, sola cutis, stricte dicta, tenuissima in hac parte superest; eXilisssimae sunt arteriolae
ab Cons. Albin. Annot. Acad. L. 6. Tab. 3. f. I. Blumenb. Inst. Physiol. S. I9I. - Specimen hoc etiam inservire potest, ad demonstrandas vasorum sanguiferoruin
innumeraa anastomos es, de quibus S. 9 I. L. C. agitur c C0as. L. C. ibid.
44쪽
22 MUs EUM ANATOMICUM. et egregie impletae; quamvis enim tota pars rubeat ingenti Vasculorum impletorum numero, omnes tamen ramuli distincte conspici possunt, et ab interiore parte etiam per cellularem cutis fabricam decurrentes. 112. ΡΟrtio cutis, detracta de dorso infantis recens nati; separata est tunica adiposa, tum et cuticula cum reticulo, ut sola coriacea pars demonstrari possit. Haec tam subtili vasculorum minimorum impletione est praeparata, ut sublatis ramis majoribus, ab interiore super icie appareant innumeri solliculi sebacet, oculo armato suam fabricam Vasculosam eXhibentes, dum in exteriore superficie distincte apparent Vascula culanea, quae exhalantia dicuntur, instar villorum minimorum prominentia 113. fortio cutis, detracta de abdomine infantis recens nati; ruberrima tota est, felicissima omnium vasculorum minimorum impletione,
sed folliculi sebacet hic non tam conspicui sunt, quam in dorso, neque
vasculorum eXhalantium villi tantopere prominent. 114. Portio cutis, detracta de brachio infantis recens nati; eodem modo, post impletionem Vasculorum minimorum, praeparata ac praecedentes partes, in hoc objecto, omnia eadem elegantissime, sed etiam subtiliora, apparent.113. Cutis detracta de interna manus ac digitorum parte infantis biennis, eodem modo impletione Vasculorum rubens, et Vasculorum minimorum dispositionem demonstrans, cum solliculis et Vasculis exhalantibUS. 116. In hac lagena tria specimina continentur, quorum supremum est cutis, desumta de palma manus infantis recens nati, detracta cuticula cum reticulo est, ut papillae cutaneae et Vasculorum elegantissimae extremitates, felicisssime rubra materia impletae, appareant; medium demonstrat folliculos culaneos, corpuscula rotunda in medio osculo parvo
45쪽
aperta mentientes, Vasculis ornatos; insimum est portio epidermidis, detracta de parte capillata, capilli eXtus apparent, in interiore Vero superficie conspiciuntur radices pilorum, tantopere prominentes, Ut radicibus suis corii stricte dicti interiorem partem persorasse quasi videantur. 117. Portio cutis stricte dictae, detracta de crure infantis recens nati; separata est tunica adiposa et cuticula cum reticulo, Ut UaScula minima eXhalantia , impleta rubra materie , oculis sese exhibeant. Apparet in interiore superficie cellularis corii structura, in eXteriore conspiciuntur vascula exhalantia, instar villorum prominentia. 118. Cutis detracta de parte cruris et pede infantis biennis ; impletione vasorum majorum et minimorum tota rubet et anastomoses innumeras omnium vasorum inter se monstrat, ut tota Vasculosa videatur. 119. Manus dextra mulieris adultae; impletis ope mercurii omnibus vasis culaneis, intricatissima ramorum distributio per omnem palmae manus superficiem non tantum apparet, Verum etiam usque ad apices digitorum, in quibus etiam transitus arteriarum in venas ad oculum demonstrari potest, quae venae potissimum in dorso digitorum in majores ramos confluentes conspiciuntur, quorum transitus in majores truncos in dorso manus magis manifesto modo in conspectum veniunt; post impletionem enim vasorum hoc specimen siccum factum est et in liquorem aptum immissum, ut eo melius omnia vasa transpareant per cutem, siccatione eXtenuatam.
1 sto. Ejusdem mulieris manus sinistra, impletis subtilissima rubra materia omnibus vasis arteriosis, ita ut liquor per Venas redierit; omnes papillae cutaneae et plicae, ad tactum exquisitum cooperantes, in hoc specimine apparent; non vero ita clare conspiciuntur vasa majora cu-tanea , quoniam cellulosa tela et cutis ipsa turgore quasi vitali gaudent
46쪽
24 Μ UsΕ-UM ANATOMICUM.121. Cutis tibiae militis; detracta pro maxima parte epidermis dependet, ut sub ea appareant in ipsa cute vestigia coloratarum figurarum , per puruerem pyrium et aeicularum puncturas in ipso factarum.122. Similis portio ex altera tibia desumta eX eodem homine, ex qua tota epidermis detracta est et nihilo tamen minus figurae, mox
memorata ratione productae, conspicuae manserunt. .
123. Portio cutis, ex brachio ejusdem hominis desumta, in qua simperest figura militis, distinctis coloribus ornamenta pili et vestis in
124. Cutis nassi, labiorum et menti hominis adulti, cum pilis et barba, tum in labio superiore, tum in mento praesentibus; apparent etiam in hoc specimine oscula glandularum simplicium, sebaceum humorem incute secernentium, praecipue in alis nasi et ambitu labiorum.125. Pars cutis brachii militis, epidermide privata, in qua superest figura aquilae Francicae.
O. A PER SPIRATIONIS INTERNAE. MEMBRANAE.
126. Portio pericranii hominis adulti, impletis minimis arteriis et venis rubet; alia hic ramulorum distributio patet, atque in cute, alio modo sese habent ultimi fines, non ita villosi sunt, sed exilissimi, solitarii fines terminantur in cellulas minimas, membranam hanc cum cranio et membranacea parte musculi frontalis connectentes. 127. Portio pericranii infantis recens nati, eodem modo impleta ac praeparata, quo praecedens. Omnia hic eodem modo conspiciuntur atque in praecedente specimine, sed exiliora pro aetate diversa. Est nitidissimum specimen. Docent haec specimina, praetor mucosas, et serosas, esse etiam membranas cellulaesas, ad quas totum periosteum, extima arteria-
47쪽
rum et nerveo-Vasculosa intestinorum pertinere Videntur, quae neque ad serosas, neque ad mucosas, referri possunt. iI28. Totum pericranium cum Cranio et dura matre, serrae ope subla-
tum de capite infantis. Omnia vasa pericranii duraeque matris subtilissima materie colorata impleta sunt; conspiciuntur primum eorum rami majores, deinde eorum mille divisionum et 1 odi et anastomos es, et tandem, quomodo minimi ramuli ad ipsam cranii ossium substantiam transeant, et in diploe , sic dicta, pro parte in cellulas , humorem medullarem continentes, terminentur, pro parte conjungantur cum minimis ramulis durae matris iis in locis, ubi hujus membranae processus
interiora versus extenduntur atque duplicantur. γ 129. Portio durae matris, rubra materie impletis arteriolis plurimis ornata. IHaec Vasi anastomoses innumeras et diVersam ramificationis rationem exhibent ab aliis membranis, etiam ipsi quam maXime vicinis, et tandem in fines exilissimos desinunt. OI3o. Portio piae matris cerebri hominis adulti; arteriae penitissime sunt impletae; cernuntur quoque in hoc specimine processus, ad corticalem substantiam extensi; arteriae majores in his sunt et mox in exilissimos ramulos abeunt, qui protracti sunt ex substantia corticali,
cum qua ita cohaerent, ut ipsius Vasculis continua esse videantur. O131. Pars capitis et maXillae superioris infantis recens nati, impletis vasculis omnibus etiam minimis. Egregie hic apparet membrana Schneideriana, septum narium inVestiens, quae ducit nervos olfactorios juxta vascula tenuissima, liquorem nasalem secernentia; in hoc Objecto etiam conspiciuntur vascula epithetii, siVe membranae oris internae, immensa tenuitate eXcellentia, et iterum diversam ramorum divisionem a vicinis membranis eXhibentia.
ab Conf. Fred. Ruisch icon pericranii a Iola. t Admirat edita; cui vero iconi male ti b
48쪽
culis intercostalibus internis et costis; vascula rubra materie sunt impleta, et singularem non tantum ramificationis rationem exhibent, verum ad tantam exilitatem et tanto numero sese conspicienda praebent, ut pro maxima parte, non ad sanguifera pertinere videantur, Verum, quamvis his continua, potius serosa ssint dicenda, sive illa, quae liquorem limpidum vehunt atque excernunt, ad superficiem internam cavitatis thoracis madidam servandam et a concretione cum pulmonum externa liberam servandam. 133. Dimidia pars vertebrarum dorsalium cum costis et cartilaginibus costarum dextri lateris infantis recens nati; pleura ipsi costarum interiori superficiei adhaeret, impletis vasculis, ut in praecedente specimine, ornata; impleta sunt etiam Vascula periostei costarum et cartilaginum, atque habitus vasculorum per hoc decurrentium aperte demonstrat, periosteum atque pleuram esse membranas quam maxime inter se diversas. 134. Portio peritonei, ex cavitate abdominis infantis quatuor annorum desumta; impleta sunt rubra materie omnia vascula minora, quae liquorem secernunt, quo lubrica servatur cavitas abdominis. Differt etiam in
hac parte ramificationis ratio ab ea, quae in pleura locum habet; quamvis usus idem videatur; differt exilissimorum Uasculorum exhalantium habitus; unde patet, humorem, in cavitate abdominis secernendum, quoque differre ab eo, qui in cavitate thoracis invenitur, quamvis tam subtilis ssit haec disserentia, ut suam naturam intimam non nobis eXaminantibus monstret exacte, sed ejusdem naturae serofae habeatur. si 135. Membrana eXtima lienis ejusdem infantis, quae, quamvis productio sit peritonei, multo tamen exilior est, tenuior, Vascula innume
ab Cons. Blumenb. l. c. S. I 35.
49쪽
Mus EUM ANATOMICUM. 27ra subtilissima ducens rubra materie impleta, denuo diversam dispos1-tionem ramulorum monstrantia ab ea, quae in ipso peritoneo locum habet, quamvis quodammodo cum hoc conveniat. μ 136. Membrana extima hepatis ejusdem infantis, eodem artificio praeparata. Differt a praecedentibus tum ipsius membranae habitu, quae est media, si tenuitatem spectes, inter peritoneum et membranam lienis, tum vero etiam ramificatione arteriolarum minimarum. I37. Portio membranae extimae hepatis hominis adulti. Eadem hic apparent, eodem artificio praeparata, atque in specimine praecedente; sed majora sunt vasa.
I 38. Membrana eXtima, detracta de rene hominis adulti et explicata in latitudinem. Vascula rubra materie impleta turgent, ingenti adsunt numero, et majores ramuli in minimas desiΠentes non tantum, verum
etiam hic et illic quasi abrupti apparent, ubi transibant ad telam cellulosam, substantiae corticali adjacentem. OI39. Tela cellulosa, quae inter musculum abdominalem eXternum et internum infantis recens nati jacet, eo scopo praeparata, ut, impletis ejus vasculis propriis, appareat, esse substantiam Vere organicam, non mucosam semifluidam. I o. Pericranii. portio hominis adulti. Impletis materia rubra omnibus vasculis minimis, apparet, quam ingenti numero haec adsint, et quo modo minimis surculis ad substantiam ossium per porulos minimos transeant.
I 4 I. EXtremitates cOStarum quatuor ultimarum verarum, cum suis cartilaginibus, periosteo et pleura intermedia hominis adulti. Vasa materia rubra felicissime impleta sunt, et sic apparet diversa horum ramificatio in pleura et periosteo costarum et perichondrio. Itaque quum non uniformis sit in omnibus his membranis vascu-
50쪽
28 Mus EUM A A T M I c Ulorum secerne latium divissio, sed e contrario admodum diversa in sin. gulis locum habeat, statuendum hinc videtur , naturae Auctorem hoc non sine ratione ita constituisse, imo vero sapientissimo consilio, ut sic, pro diversa natura partium, quartim usui illi secernendi humores inservire debeant, etiam diversae consistentiae et indolis fierent participes, et aptiores, absoluta sua in caVitatibus, in quas excernuntur, functione , ad transeundum in Oscula Vasorum, quae absorbent, quae itidem in diversis partibus, quamvis subtilisssima et sensus nostros effugiente, diVersa ratione Operantur, ut hinc serum, hinc lac, illine adipem, illinc biliosum laticem, illinc urinosum et sic porro ad massam
humorum generalem possint reducere.
MEMBRANAE, UAE AD ARTICULOS OSSIUM PERTINENT.
I42. Scapula cum clavicula et parte ossis humeri infantis duorum annorum. Conjuncta sunt haec ossa per membranam capsularem, quao ruberrima est, impletis rudi a materia vasculis minimis; periosteum etiam impletis Vasculis rubet. 143. Ρars scapulae et ossis humeri infantis quinque annorum; membrana capsularis aperta est, ut interior ejus facies conspiciatur; vascula minima, quae liquorem articularem secernunt, hic impletione rubrae ma teriae in conspectum ducta sunt. ς 144. Ρars ossis humeri et cavitatis scapulae ac processus coracoidei Capsa articularis integra est, sed transparens faeta, Ut minima Vascula, rubra materie impleta, intuentibus pateant.145. Pelvis infantis tredecim menses nati, sum inferioribus vertebris lumborum et parte ossium femoris, ita praeparata, ut post feli-